Oldalképek
PDF
ePub

CU.

Capui quae est per Moysen: fepem autem cirXLII. cumdedit, id est circumterminavit eorum

'culturam, et turrim ædificavit , Hierusalem elegit ; et torcular fodit, receptaculum prophetici fpiritus præparavit, et fic prophetas misit, antequam esset in Babylonem transmigratio, et post transmigrationem alteros item plures quam priores expetentes fructus, dicentes illis : Emundate vias vestras etc. etc. Hæc præconantes prophetæ , fructum petebant iustitiæ. Non credentibus autem illis, novissime misit Filium fuum , misit Dominum nostrum Jesum Christum, quem cum 'occidissent mali coloni, proiecerunt extra vineam. Quapropter tra. didit, eam Dominus Deus non iam circumvallatam , fed expansam in universum mun. dum aliis colonis , reddentibus fructus tem. poribus suis, turre electionis exaltata ubique, et speciosa. Ubique enim præclara est Ecclesia , et ubique circumfossum torcular: ubique enim sunt, qui suscipiunt fpiritum.“

Quod primo S. Martyr animadverterat, Christum principali auctoritate dixis. se : Ego autem dico vobis; hoc fæpe pero de cursum fermonis in monte legimus ; illud in fine sermonis a): Et factum est , cum consummasset Jesus verba hec , admirabantur

a) Matth. VII. 28. 296

non

turbé fuper doctrina eius. Erat enim docens eos CAPUT ficut potestatem habens, et non ficut Scribæ eorum, XLII. et Pharisei. Quæ etiam verba ab aliis evangelistis relata aliis occasionibus leguntur, ut fupra notavimus a). In hoc autem sermone in monte divinam auctoritatem fuam maxime demonstravit, ut ex S. Irenæd notavimus, verbis illis e. g. : Audistis, quia dictum est antiquis : Non occidés. Ego autem dico vobis, si quis irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Ad quæ verba S. Chromatius Tr. VI. in Matth. b) „Hoc est, quod dicit Dominus, non veni Solvere legem , sed adimplere. Hoc est, quod minus erat addere: præcepta scilicet legis in melius reformare. Unde et S. Apostolus ait: Legem ergo destruimus per fidem? Absit. Sed legem statuimus. Rudi et duro populo legis tradita funt mandata iustitiæ; perfecto autem et fideli populo evangelica traduntur præcepta consummatæ fidei, et cælestis iustitiæ.“ Egregie prorsus idem S. Doctor, quæ deinceps fequuntur apud Matthæum huiusmodi reformationes perfectionesque legis prosequitur ; veluti proxime : Audistis , quia dictum est antiquis : Non mechaberis. Ego autem dico: si quis viderit mulierem etc. Ubi vero mox ve. teris testamenti concupiscentiam etiam damnantis testimonia affert ; funtque luculenta «) Marc. 1. 22. Luc. IV. 32.

1) Bibl. PP. T. VIII. P. 941.

CAPUT omnino duo postrema decalogi præcepta. XLII. Perspicue S. Thomas 1. 2. q. 107, art. 2.

hæc distinxit , qua ratione Christus sua doctrina adimplevit præcepta legis tripliciter. „Primo quidem verum intellectum legis exprimendo; ficut patet in homicidio, et adulterio, in quorum prohibitione Scribæ et Pharisæi non intelligebant, nisi exteriorem actum prohibitum: unde Dominus legem adimplevit, ostendendo etiam interiores actus peccatorum cadere sub prohibitio. ne. Secundo adimplevit Dominus præcepta legis, ordinando, quomodo tutius observaretur, quod fex vetus ftatuerat; sicut lex vetus statuerat, ut homo non peieraret: et hoc tutius observatur, si omnino a iuramento absti. neat, nisi in causa necessitatis. Tertio adimplevit Dominus præcepta legis, superaddendo quædam perfectionis consilia, ut patet Matthæi XIX. ubi dicenti se observasse præ. cepta veteris legis, dixit: Unum tibi deest: si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quæ habes."

Singulis porro, quæ modo diximus , fimul collectis probeque consideratis, palam fit, quam sublimiter et adæquate Chri. stus finem, economiamque adventus fui declaraverit, amoliendo a sé suspicionem , ac si advenisset, folvere legem aut prophetas; cum esset quidem abolendum vetus Testamentum cum suo cultu cæremoniali, destructis urbe et templo , quibus erat af. Caput fixus, suapte cessaturo ; essetque reiecta XLII. fynagoga, ac republica Judæorum dissipata, n Ecclesia per totum orbem congreganda ex gentibus , iugo legis foluto, prout in con. cilio Hierosolymitano fuit ftatutum, promulgatumque his auctoritate divina verbis : Visum est Spiritui Sancto, et nobis etc. agen: te cumprimis gentium apostolo , atque in fuis epistolis ad Romanos, Galatas et Hebræos præsertim legalium inutilitatem, inanitatemque demonstrante. Alia porro funt, quæ Paulus abolenda, Christus adimplenda, et ad perfectionem deducenda statuit in lege.

[merged small][ocr errors]

CAPUT CAPUT XLIII. in
S SCANDALA PRÆSCINDENDA.

Quod si oculus tuus dexter Scandalizat te,

erue eum, et proiice abs te : expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum , quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et proiice abs te: expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Matth. V. 29. 30. ; ,!

Evitando Juam admirabilis est Christus Dominus quascun- noster non solum in sublimitate præceptoque peccandioc. rum, fed etiam in vi et energia ea nobis casiones. insinuandi ! Vivus est enim, dici hic pot

est cum apostolo a), Sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac Spiritus , compagum quoque et medullarum. Insaniebant, qui ad literam hic abscissionem membrorum acceperunt cum Origene, qui alias tantopere in sensu allegorico S. Scripturæ exces. sit, et aberravit; metaphoram autem hic varii varie, exposuerunt, accomode om. nes ac recte , prout variæ sunt scandalorum

a) Hebr. IV. 12.

« ElőzőTovább »