Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors]

CAPUT XL. APOSTOLI SAL TERRÆ. : Vos estis fal terra. Quod si sal evanuerit,

in quo. Salietur ? ad nihil valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Matth. V. 13.

Salis acri. Dal terre dicit Christus apostolos , qui in monia.

omnem terram essent mittendi. Animad-
verte et hic sublime in Evangelio Christi
in natura falis tam acri, tam mordaci, et
acerba , quo tamen in cibo condiendo ni-
hil sapidius , magisque necessarium est ,
perinde ac ad arcendam putredinem profi-
cuum. „ Prophetæ , fcribit post S. Chry-
sostomum Theophilactus commentario in
'cap. V. Matthæi a), ad unam gentem mis-
si fünt, vos autem totius terræ fal estis ,
mordentes et condientes doctrina et repre-
hensionibus dissolutos , ut non pariant ver-
mes perpetuos : propterea ne abiiciatis
mordacitatem reprehensionum, etiamsi per-
secutionem patiamini, et vobis exprobrent.
Ideo dicit b): Quod si sal infatuatum fuerit ,
in quo salietur ? Si doctor enim infatuatus
fuerit, hoc est, si non arguit, et constrin.

a) Horn. XV. in Matib, n. 6. T. VII. p. 193.

b) T. 1. P. 25.

git, sed mollis est et laxus , in quo Salietur Caput hoc est corrigetur? Tunc igitur foras pro- XL. iicitur a doctorum dignitate : et conculca. W tur, hoc est, despicitur.“ Sed hoc minimum est, quod doctori ab hominibus accidere potest, si comparetur cum vindicta , quam fumpturus est Christus Dominus ab infatuato doctore, qui eos quos ipse fanguine fuo a corruptione peccati restituit, iterum corrumpi sinat. S, Chromatius Aquileiensis episcopus tractatu III, in S. Matth. evang, apte hoc nobis ex natura falis illustrat a): „Natura igitur falis, inquit, per aquam, per calorem solis, per: flatum venti constat; et ex eo, quod fuit , in aliam fpeciem generatur. Sic et aposto. li, atque omnes credentes per aquam baptismi, per fidem Christi (qui in comparatione' sol iustitiæ dictus est) et per inspirationem fancti Spiritus Deo, renati, ex terrena in celestem nativitatem transierunt. Un. de non immerito S. Apostoli sal terræ a Domino nuncupantur. Et cuius terræ ? promptum est noscere: id est terræ corporis nostri, quam dudum insipientem, ac fensu vanitatis insulsam 'evangelicæ prædicationis fapientia falierunt. Ipsi enim fal terræ nostræ facti sunt, quia per ipsos et verba fapientiæ accepimus, et per cælestem nativitatem in spiritalem fumus demutati riaturam. Sicut igitur sal hoc, id

a) Bibl, PP, T. VIII. P. 337. ..

on

tum

CAPUT est, fal terræ indiscrete omnibus opus est, XL. id est, regibus et potentibus , divitibus,

et pauperibus, servis et Dominis ; fic et cælestis fapientiæ verbum, quod per apos. tolos prædicatum est, necessarium est cuic. tis ad vitam: omnes enim, fecundum apostolum, egent gratia Dei. Quia ficut præ. sentem hanc yitam non fine falis usu habe. mus, ita quoque illam vitam æternam fine dono fapientiæ divinæ adipisci non possumus." Quod dicit Christus de fale si evanuerit, seu ut apud Marcum legitur a) infulsum fuerit uwpavañ infatuatum convenit cum notione feu proprietate falis sapidi vel insipidi a fapore. Sic fapientia iuxta fuum etymon ad corpus pertinet, et de fapiendi facultate dicitur, seu sapore , quem cibis sal præstat ; inde ad animum transfertur elegantissima metaphora cum. primis ad themą propositum de fale, seu fapientia falutari, qua conditi de corruptione congenita resipiscimus , atque insipientia ablata recte fapimus, phrasi Tertulliani de spectacul. č. 27. bene saporati : utque S. Ignatius M. ardore patiendi , quæ est acrimonia falis christiani, abreptus de se ad bestias damnato Romanis scribit : „Frumentum Dei fum, dentibus bestiarum molar, ut purus panis Christi invenia Ubi parabola fermenti, cui Christus fimile

a) Marc, 1X, 49.

[ocr errors]

esse regnum cælorum dicit, fubintrat a). CAPUT Fermentum naturæ acrimonia cognationem XL. ... habet cum fale, cognatumque in pane usum, dum modicum fermentum magnæ farinæ maşșæ admixtum {uo sapore pervadit universam, vique sua attollit, et sapidam efficit,perinde ac fal reliquos quosvis cibos : quo sensu eandem applicationem habet in Apastolis ( quos hic fal terræ di, cit) parabola fermenti, in quibus nimirum fermentum doctrinæ evangelicæ conditum universæ terræ massam fermentavit. Quod cum doctrina etiam prava fieri possit, hinc est, quod tum a Christo in fermento Pharisæorum, tum a D. Paulo in deteriorem partem accipitur I. Cor. V. 6. Gal. V. 9..

^) Matth. XIII. 33. b) Luc. XIII. 31

[ocr errors]

CAPUT CAPUT XLI.

LUX MUNDI APOSTOLI. Vos estis lux mundi. Non potest civitas

abscondi supra montem posita : neque accendunt lucernam, et ponunt eam fub modio , sed super candelabrum, ut lu- ; ceat ompibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux yestra coram hominibus, ut videant opera vestra bopa, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Matth. V. 54. !5. 16.

Lumeną , al terræ, sunt verba mox citati S. Chro. Christo matii a), Dominus discipulos suos appellasole.

vit: quia infatuata a diabolo corda humani generis per cælestem fapientiam condierunt. Nunc quoque lumen mundi eos nuncupat, quia a seipso, qui verum et æternum lu: men est, illuminati; ipsi quoque lumen facti sunt tenebrarum. Nam quia ipse sol iustitiæ est; non immerito etiam discipulos fuos lumen mundi cognominat; quia per ipsos quasi per quosdam micantes radios, uni verso orbi cognitionis suæ lumen infudit: fugaverunt enim a cordibus hominum tenebras erroris, luce veritatis ostensa. Per ipsos pamque illuminati etiam nos, ex tenebris

) Bill, PP. T. VIII. Tract. IV. P. 338.

[ocr errors]
« ElőzőTovább »