Oldalképek
PDF
ePub

11

[ocr errors]

CAPUT veniam huc haurire, donec Christus se ei XXIX. prophetam esse commonstrasset; tunc de Evangelio Christi Messiæ edocta, illud etiam promta concivibus annuntiat. Mulierem Samaritanam præferunt S. Scripturæ interpretes Nicodemo. Nam ille quidem [ut post S. Chrysostomum a)] Theophilactus in h. 1. notavit b), cum multa audivisset, talia dicebat: Quomodo possunt hæc fieri? Ista autem incipit contemnere etiam. fontem Jacob. Nam dicit: si talem aquam habes, da mihi, ut non ultra veniam huc ad hauriendum. Vides, quod prætulerit ipsi Jacob Dominum. Unum quidem dubium movet : Patres nostri, inquit, in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus, ubi adorare oportet. Sed ftatim postquam de vero cultu Dei edocta est, auditque ex ore Jesu, se esse Messiam, a quo omnia annuntianda essent, reliquit hydriam,,, et fit Apostola ordinata a fide, quæ cor eius occupaverat, docetque, et attrahit totam civitatem c). "

Dei cul

menti no

[ocr errors]

Interim veniunt discipuli mirati, quod tus Testa- cum muliere loqueretur, Samaritana prævi veteri sertim, cum Judæis tantum evangelizandum fuscepisset; mulier vero credit nihil morata, quod Christus dixisset, quia ve

reiecto.

a) llom. XXXII. in Jo. n. 1. T. VIII. p. 184. b) T. I. p. 555. c) Idem Theoph. p. $32

nit hora, quando neque in monte hoc, neque CAPUT in Hierosolymis adorabitis Patrem. Quia nem- XXIX. pe cultus ille vetus in umbris, adveniente veritate esset cessaturus, nec uno in loco, fed ubique terrarum Deus esset colendus. Samaritanum quidem cultum omnino reiicit Christus: Vos adoratis, quod nescitis, Judaicum autem hactenus probat, quia falus ex Judais est, ex quibus nempe ori undus erat Christus falus mundi: Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate, non in cæremoniis legalibus, aut aut uno in templo Hierosolymitano, feu fynagoga, fed in Ecclesia per totum orbem diffusa, in Spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum, Deum nempe omnibus propitium, non Judæorum tantum, nec in uno templo Judæorum, ut illi fibi persuadebant. Templum exstruitur, funt verba Novatiani a), nec tamen Deus intra templi angustias omnino fepitur. Non igitur me-. diocris est Deus, fed populi mediocris est fensus nec angustus Deus, fed rationis populi angustus est intellectus habitus. Denique in Evangelio, veniet hora, Dominus aiebat, cum neque in monte isto, neque in Hierusalem adorabitis Patrem. Et causas reddidit dicens: Spiritus est Deus; et eos ergo, qui adorant, in spiritu et veritate adorare

دو

a) De Trinit. c. 6. T. III. Bibl. PP. p. 29.

CAPUT oportet.

Efficaciae igitur ibi divinæ per

XXIX. membra monstrantur: non habitus Dei, nec corporalia lineamenta ponuntur.

[ocr errors]

Quod ad nos vero attinet, qui corpore et anima constamus, nemo cultum etiam exteriorem excludat, fed veterem tantum illum in cæremoniis legalibus et facrificiis, quibus unum incruentum in commemorationem cruenti in cruce est fubstitutum in novo testamento. Palam est mulierem Samaritanam de facrificando intellexisse, quod dicit: Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus, ubi adorare oportet, cui dum respondet Jesus, venisse horam, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem, facrificium illud intelligit, et hostiam, quæ iam offertur in omni loco, editurque agnus ille paschalis, qui pro nobis immolatus est Christus, non modo Judaico feu Capharnaitico. Et hoc est, quod Christus dicit: Spiritus est, qui vivificat: caro autem non prodest quidquam: verba, que ego locutus fum vobis, Spiritus et vita funt a). Sic igitur in fpiritu et veritate adoramus, facrificamusque Deo, quod est novum testamentum in Christi fanguine, qui per Spiritum fanctum, ut dicit apostolus b), obtulit femetipsum immaculatum Deo.

a) Jo. VI. 64. b) Hebr. IX. 14.

CAPUT XXX.

APOSTOLI PISCATORES

HOMINUM.

CAPUT

XXX.

Ambulans Jesus iuxta mare Galilææ, vidit
duos fratres, Simonem, qui vocatur Pe-
trus, et Andream fratrem eius, mittentes
rete in mare (erant enim piscatores)
et ait illis venite post me, faciam vos
fieri piscatores hominum. At illi con-

tinuo relictis retibus fecuti funt eum.
Matth. IV. 18. 19. 20.

Pergit his relatis Evangelista, processisse Duz pis.

כל

Jesum, invenisseque fimiliter duos fratres cationes. Jacobum et Joannem cum patre Zebedæo reficientes retia fua, et vocasse eos, illosque ftatim relictis retibus et patre fecutos esse eum. De tot generibus operum, quærit Tertullianus a), quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos fumeret Simonem, et filios Zebedæi? Non enim fimplex factum videri potest, de quo argumentum processurum erat, dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium: Ne time, abhinc enim homines eris capiens. Hoc enim dicto intellectum illis fuggerebat adimpletæ prophetiæ: se enim esse, qui per

a) Lib. IV. contra Marcionem c. 9. p. 419.

CAPUT Hieremiam pronunciarat: Ecce ego mittam XXX. piscatores multos, et piscabuntur illos, homines fcilicet. Denique relictis naviculis fecuti funt cum, ipsum intelligentes, qui cœperat facere, quod edixerat, "

Dux describuntur piscationes miraculosæ, mysteriis refertæ, altera Luc, V. ante resurrectionem, altera Joann. XXI. post resurrectionem, cuius in Ecclesia lectæ occasione S. Augustinus plures fermones habuit in diebus paschalibus a fermone 248. usque ad 253. quo eodem est referendus fermo de ovibus Christi, post piscationem illam ultimam, Petro ad pascendum commissis trina interrogatione: Petre amas me? amas me plus his? ut dubitandum non fit, Christum fingularem ovilis fui curam Petro Petri na- committere voluisse. In prima etiam piscatione cum vidisset Jesus duas naves, cendens in unam navim, que erat Simonis, rogavit cum a terra reducere pusillum. Et fedens docebat de navicula turbas a). Veluti facto et exemplo fuo commonstrans, quid in navicula Petri ecclesia futurum esset, ac faciendum a Petro, eiusque fociis piscatoribus hominum. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Idem est hoc, quod apud Matthæum et Marcum dicit: Venite post

vicula.

a) Luc. V. 3.

as

« ElőzőTovább »