Oldalképek
PDF
ePub

huius mundi fperabant; Christus vero reg- CAPUT num cœlorum promittit pauperibus fpiritu XXXIX. mox in prima benedictione, et in postrema, qua beati dicuntur, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, feu propter se et Evangelium, quod perinde erat, quandoquidem illos, qui Evangelium hoc regni prædicaturi erant, omnia manebant mala. Sic esurientes et fitientes iustitiam, viam nempe, doctrinamque falutis, faturandos promittit, fore nimirum voti compotes in regno Christi, perinde ac illos, qui lugent, mites item, misericordes, pacificos; non vero ira, vindicta flagrantes, illiberales, immisericordes, insidias aut bella cogitantes, carnificinamque hominum, qua qui plus possint, magis cæteris beati (ut Judæi fperabant a fuo Messia domitore gentium. et dominatore) habeantur. Non frustra misericordes inter et pacificos beati mundo corde prædicantur, a pravis affectibus vacui: innocens manibus et mundo corde a); affectu amoris in Deum ex toto corde, et erga proximum ficut femetipsum.

puro

Apud evangelistam Lucam b) quatuor
tantum distinguuntur beatitudines, in qui-
bus quomodo octo apud Matthæum conti-
neantur, fic explicat S. Ambrosius.
quidem fcimus, ait c), virtutes esse quatuor

a) Psalm. XXIII. 3.
b) Luc. VI. 20. etc.
c) Expos. in Luc. Lib. V. n. 62. T. 1. p. 1370.

دو

Et

CAPUT cardinales, temperantiam, iustitiam, prudenXXXIX. tiam, fortitudinem. Qui pauper est fpiritu, avarus non est. Qui flet, non fuperbit: fed mitis est et pacatus. Qui luget, humiliatur. Qui iustus est, non negat, quod fcit omnibus ad usum communiter datum. Qui miseretur, largitur de fuo. Qui fuum donat, non quærit alienum nec dolum proximo ftruit. " Verba produnt, rem fpectasse S. Ambrosium, atque officia mutua inter homines, paradiso exules filios Adæ ad ærumnas, et miserias huius vitæ natos: quomodo nimirum vitam æternam regnumque cœleste recuperare possint per pœnitentiam iam a præcursore Joanne Baptista primum denuntiatam, deinceps per Christum Jesum Messiam promissum in veteri testamento, et a Judæis desideratissime exspectatum, fed perperam, regnum eius, in usura rerum prosperarum huius vitæ, terrenum interpretantibus: cui falsæ persuasioni e diametro oppositæ funt hæ beatitudines, quibus admirabili fimplicitate brevitateque christiana huius et alterius vitæ felicitas ob oculos ponitur; huius quidem vitæ in rebus omnino contrariis, quam quibus mundus mundanique homines se beatos existiment, quo fuapte fpes omnis Judæorum concidit, de beatitudine in cursu prospero vitæ præsentis; cum potius in rebus contrariis versati, beati a Christo dicantur.

Ac primum quidem beati pauperes Spiritu, CAPUT quo Evangelium philosophis ftultitia fuit XXXIX. Judæis fcandalum: quo hæretici Ecclesiæ iudicium contemnunt: fpiritu illo fuperbiæ, Paupertas fpiritas, quo maxime, in quo nunc vivimus præsens hoc fæculum existimatione lucis, quæ tene-. bræ funt, turgidum inflatur, elatum opinione fapientiæ huius mundi, quam modo ex apostolo intelleximus ftultam fecisse Deum. Primum, quem odisse animam fuam testatur fapiens, est pauper fuperbus a). Quales cum essemus, docuit Christus pauperes fpiritu esse beatos. Ut nimirum iuxta S. Jacobum I. 10. Sic glorietur frater humilis in exaltatione fua: dives autem in humilitate Jua Exortus est enim fol cum ardore, et arefecit fænum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus fuis marcescet. Non abludit S. Augustinus dum,, divites, inquit b), intellige fuperbos, pauperes humiles. Habeat quis multas facultates pecuniarum, si in eis non extollitur, pauper est: non habeat aliquid., et cupiat, et infletur, inter divites et reprobos eum deputat Deus, non in arca, et domo. Nonne pauperes funt, qui accipiunt mandatum apostoli dicentis Timotheo: Precipe divitibus huius faculi non fuperbe fapere ? Quomodo eos, qui divites erant, fecit pau

[ocr errors]

a) Eccli. XXV. 3.

b) Serm. I. in Ps. XLVIII. n. 3. T. IV. p. 426.

CAPUT peres? tulit illis, quare quæruntur divitiæ. XXXIX. Nemo enim vult esse dives, nisi ut infletur

دو

inter eos, inter quos vivit, et fuperior illis videatur. Cum autem dixit, non fuperbe fapere, æquales eos fecit non habentibus ; ut fortassis pauculis nummis mendicus plus extollatur, quam ille dives, qui audit apostolum dicentem: Præcipe divitibus huius fœculi non fuperbe fapere. Unde non fuperbe sapere? Si faciant quod fequitur: Neque fperare in incerto divitiarum, fed in Deo vivo, qui præstat nobis omnia abundanter ad fruendum.“ Vis intelligere, utor verbis S. Gregorii Nissani Orat. I. de Beatitudinibus a), quis pauper fpiritu fit? qui corporalem opulentiam animæ divitiis permutat: qui propter fpiritum egenus est: qui terrenas divitias veluti quoddam onus excussit, et abiecit, ut fublimis per aërem. fursum rapiatur, ut inquit apostolus, in nube unacum Deo per cœlestia tendens." S. Leo P. in Homilia de gradibus Ascensionis ad Beatitudinem a primo orsus quo beati pauperes fpiritu dicuntur,,, ostendit, inquit b), eis regnum cœlorum tribuendum, quos humilitas commendat animorum, magis quam indigentia facultatum, Dubitari autem non potest, quod humilitatis istius bonum, facilius pauperes quam divites assequantur : dum et illis in tenuitate amica est mansuetudo, et istis in divitiis familiaris elatio. a) T. I. p. 771. b) Serm. 95. p. 96.

دو

Verumtamen et in plerisque divitibus in- CAPUT venitur hic animus, qui abundantia fua XXXIX. non ad tumorem fuperbiæ, fed ad opera benignitatis utatur, idque pro lucris maximis numerat, quod ad relevandam miseriam alieni laboris impenderit. " S. Jo. Chrysostomo pauperes fpiritu omnino funt humiles, et animo contriti; „, Spiritum enim, inquit a), hic dicit animam, et voluntatis propositum." Ad ipsam autem fcaturiginem humanæ fuperbiæ omnisque mali in genere humano progressus, fcilicet primum parentem in fuperbiam elatum, quam ei exprobat Deus; Ecce Adam factus est ficut unus ex nobis: "Singuli autem, pergit S. Pater b), qui post fuerunt, hinc in impietatem collapsi funt, se Deo æquales imagiñantes. Quoniam igitur hæc malorum arx erat, itemque radix et fons omnis nequitiæ; morbo congruens remedium apparans, quasi fundamentum firmum, et tutum hanc primam posuit legem. "

Idem S. Chrysostomus, dum dicuntur Beati a Christo beati mites, quoniam ipsi possidebunt mites. terram, non fert eos, qui terram hic intelligibilem interpretantur: quod nuspiam in fcripturis terra intelligibilis reperiatur, fensibile vero præmium in terra quærens

a) Ilom, XV. in Matth. n. 1. T. VII. p. 185.
b) lb. p. 186.

« ElőzőTovább »