Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors]

CIV.

fublimitas Evangelii Christi, humilitas Chri- CAPUD sti, in se fuscipientis humilitatem nostram, qui miseri peccatores fumus, ut hoc agnos-" centes, ad eum recurramus, qui peccata nostra pertulit in cruce personam nostram fuscipiens, Patri fupplex pro nobis peccatoribus fatisfecit. Semetipsum exinanivit, funt verba apostoli modo citati a), formam fervi accipiens, in fimilitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Talis homo, qualem se fuis exemplum præstituit, dum dicit: Discite a me, quia mitis fum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris uti exemplum in Publicano habemus iuxta effatum Christi: quia omnis, qui se humiliat, exaltabitur. Nempe a longe ftans Publicanus, nec oculos in cœlum levare audebat, fciens se in cœlum peccasse, quod et filius prodigus in se humiliatus rediens profitebatur: Pater peccavi in cælum, et coram te, iam non fum dignus vocari filius tuus b). Non audet Publicanus Deum Patrem appellare, quomodo Christus nos orare docuit: Pater noster, qui es in cælis, qui indignum se cum filio prodigo reputabat, fiduciam tamen in Deum fuum non amittens percutiebat pectus fuum dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Huc redit tota Evangelii Christi œconomia, ad quam iam Joannes præcursor præparare a) Phil. II. 7. b) Luc. XV. 21. TOM. II. Cc

CAPUT animos debebat prædicans baptismum pænitenCIV. tiæ in remissionem peccatorum a). Atque ut

primum vidit Joannes Jesum ad se venientem, exclamat b): Ecce agnus Dei, ecce qui tollic peccatum mundi, quo nimirum totus mundus inundatus est, totumque correptum genus humanum. Hinc etiam mox post acceptum baptismum, et diabolum tentantem prostratum, munus fuum auspicatus cæpit Jesus prædicare, et dicere: Pænitentiam agite, appropinquavit regnum cælorum c). Ut autem neminem, quem redimeret, a peccato exemptum declararet, cum advocasset in medium parvulum: Venit enim, inquit, (mox eo, ad infantes nimirum applicata parabola de ove perdita) Filius hominis falvare, quod perierat d). Quibus verbis usus quoque fuit, cum, quod ad Zachæum hominem peccatorem divertisset, murmurassent: veluti etiam cum multi publicani et peccatores apud Matthæum e) fimul discumberent, Pharisæi offendebantur ex eorum numero, qui in se confidebant, et aspernabantur cæteros, in quos dicta est parabola præsens de Pharisæo et Publicano.

a) Luc. III. 3.

b) Joan. I. 29.

c) Matth. IV. 17. d) Matth. XVIII. 11. et Luc. XIX. 10. e) Matth.

IX. II.

CAPUT CV.

CAPUT

CV.

LAZARUS SUSCITATUS A

MORTUIS.

Jesus elevatis fursum oculis, dixit: Pater,
gratias ago tibi, quoniam audisti me:
ego autem fciebam, quia femper me
audis; fed propter populum, qui cir-
cumstat, dixi: ut credant, quia tu me
misisti. Hæc cum dixisset, voce magna
clamavit: Lazare, veni foras. Et fta-
tim prodiit, qui fuerat mortuus.
XI. 41. etc.

Jo.

Signum fuit hoc omnium maximum, quod Post alios

mortuis.

in fignum fecit Christus proxime ante passionem et resurrecmortem fuam multis Judæorum fpectanti- tionis a bus, et ideo credentibus in eum, ut narrat evangelista quidam autem ex ipsis abie runt ad Pharisæos, et dixerunt eis, quæ fecit Jesus. Hi vero tantum abest, ut commoverentur hoc ftupendo miraculo ad credendum in Christum, ut potius ansam hanc arriperent conspirandi in eius mortem, atque etiam Lazari ex mortuis fuscitati.

Tres legimus a Christo mortuos ad vitam revocatos puellam Jairi filiam duodennem, quæ vix exspiraverat, adhuc in

CAPUT lecto recumbentem: filium viduæ unicum

CV. matris fuæ, dum ad fepulcrum in feretro deferretur: Lazarum iam quatriduo mortuum, ac fepultum iamque fœtentem: victorem adeoque vides mortis in tumulo, feretro et lecto! Resuscitaturus puellam cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: Recedite non est mortua puella, fed dormit. Et deridebant eum a). Dum resuscitaturus

Lazarum in Judæam pergeret, in via ad discipulos: Lazarus, ait b), amicus noster dormit: fed vado, ut a fomno excitem eum, ut ostenderet tam facile fibi esse resuscitare a mortuis, quam quis alterum e fomno fuscitet. Hoc et apud Archisynagogi filiam voluit dicere, egitque, dum éiecta turba intravit, et tenuit manum eius: et furrexit puella: ac fiquis accedendo lectum dormientis manum tenens e fomno excitet. Perinde est, ut apud Marcum legitur c): Et tenens manum puella, ait illi : Talitha cumi • quod est interpretatum: Puella (tibi dico) furge. Sic iuvenem revocaturus ad vitam accessit, et tetigit loculum (hi autem qui portabant, fteterunt et ait: Adolescens, tibi dico, furge. Et resedit, qui erat mortuus, et cæpit loqui. Et dedit illum matri fue d). Lazarum vero velut e graviore fomno excitaturus, voce

[blocks in formation]

magna clamavit: Lazare, veni foras. tim prodiit, qui fuerat mortuus a).

Et fta- CAPUT

Lo

Est hæc omnipotens illa vox Verbi Dei, qui dixit et facta funt, ipse mandavit, et creata funt. Jam vero Verbum caro factum habitans in nobis Christus Dominus folita fua in vicem iuramenti testificatione Jo. V. 25. Amen, amen dico vobis, ait, venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in femetipso: fic dedit et Filio habere vitam in femetipso: et potestatem dedit ci iudicium facere, quia Filius hominis est. quitur hic de universali resurrectione corporum, et quidem electorum ad vitam, cuius primitiæ quædam erat resuscitatio hæc mortuorum, Christi imprimis resurrectio. Quando Christus dicit Marthæ: Resurget frater tuus, ipsa iam edocta a Christo: Scio, inquit, quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dixit ei Jesus: Ego fum resurrectio et vita etc. Hoc est, quod Jo. V. 26. dicit, Filium habere vitam in femetipso. Sic de morte triumphavit Christus in se ipso, ut Act. II. 27. illud Psal. XV. 10. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, dabis fanctum tuum videre corruptionem, de Christi dicitur resurrectione, cuius fidem in fuis discipulis per resuscitationem Lazari a) Joan. XI. 43.

CV.

« ElőzőTovább »