Oldalképek
PDF
ePub

CI.

venit, quod Judæi fperabant, regnum Dei CAPUT cum observatione, id est, cum fplendore externo, pompaque regia, ac potestate, qua fingebant Messiam fubiecturum fibi gentes et dominaturum in folio David a mari usque ad mare: nec animadvertebant ad verba Christi, queis ipsis regnum fuum denunciat: Ecce enim regnum Dei intra vos est. Conversus igitur ad discipulos fuos multa eis prænunciat post mortem fuam tum ipsis, cum etiam genti Judaicæ ac demum universo generi humano eventura fubito ac insperato genti quidem Judaicæ excidium urbis Hierosolymitanæ post adventum fuum in orbem; generi humano eversionem orbis ante adventum fuum ad iudicium extremum, quæ duo ceu figura et figuratum hic et alibi coniunguntur.

De his igitur cum disseruisset hic Christus: Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? Qui dixit illis: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquile a). Grace πτώμα habetur, feu cadaver apud Matthæum b) quod passim ipsum Christi cadaver feu Christum Hierosolymis occisum interpretantur: ad cuius urbis excidium etiam hæc dictio refertur apud Lucam et Matthæum, qui mox póst eam incipit de excidio orbis. loqui, uti etiam Marc. XIII. 24. Luc. XXI. a) Luc. XVII. 36. 37. b) Matth. XXIV. 28.

CI.

CAPUT 25. postquam iam destructionem templi prædixerat discipulis feorsim eum interrogantibus, ut plenius apud Matthæum legitur: Sedente autem eo fuper montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli fecreto dicentes: Dic nobis, quando hac erunt, et quod fignum adventus tui, et consummationis fæculi; Christus autem nunc distincte de alterutro loquitur ; nunc promiscue de utroque, excidio urbis et orbis, ut nos etiam ex Judæorum facto cautos circumspectosque reddat, atque ad vigilandum follicitos, prout in conclusione fermonis fpeciatim monet Marc. XIII. 37. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate. Deuteronomii vero XXVIII. ubi fata Judaicæ gentis prædicuntur, luculenta habetur posteriore capitis illius parte prophetia, ac veluti historica eorum narratio, quæ a proprio fuo fcriptore Josepho de obsidione et excidio urbis Hierosolymitanæ, ubi ipse Josephus Judæus fcriptor rerum Judaicarum fpectator adfuit, accidisse perhibetur. Deut. XXVIII. 49. autem hæc inter alia leguntur: Adducet Dominus fuper te gentem de longinquo, et de extremis terra finibus, in fimilitudinem aquila volantis cum impetu: cuius linguam intelligere non possis. Quæ fane verba nos iam, post tot præsertim fæcula disperse gentis veluti palpamus convenire aquilæ Romanæ, non aliis, a quibus prius pressi, aut fubacti funt monarchiis Orientalibus,

de quibus dici non potuisset, ab extremis CAPUT terræ finibus esse, quarum linguam intelli- CI. gere non potuerint. Hæc Judæos attinent excidiumque eorum urbis.

excidio

Quodsi ulterius progrediamur ad nos Electi in iam quod attinet, qui excidium orbis ex-crbis ac spectamus, uno ceu ore SS. PP. interpretes contemplatione huius loci in bonum omen accipiunt aqui-divina. las acutissimi visus ac volatus altissimi; qui veluti iam nunc ad corpus Christi in eucharistia ardenter feruntur, et volant, cœlestiumque rerum contemplatione in fublime elati aspirant in cœlum, ubi Christus resurgens cum fuo corpore, est ad dexteram Patris, ita aliquando fint in resurrectione. mortuorum Christo ad iudicium venturo occursuri, ut dicit apostolus a): Nos, qui vivimus, .. fimul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et fic femper cum Domino erimus. S. Hilarius etiam locum, ubi fit appariturus, designans ad h. 1. b) ,, Sanctos, inquit, de volatu fpiritalis corporis aquilas nuncupavit: quorum congregantibus angelis, conventum futurum in lo- . co passionis ostendit. Et digne illic claritatis adventus exspectabitur, ubi nobis gloriam æternitatis passione corporeæ humilitatis operatus est. " Cui interpretationi

دو

a) I. Thes. IV. 16. b) Comment. in Matth. c. 25. 1. 8. p. 731.

CAPUT lucem fœnerantur, quæ in eundem locum
CI. S. Hieronymus commentatur a): De exem-

'plo naturali, quod quotidie cernimus
Christi instruimur facramento. Aquila et
vultures etiam trans maria dicuntur fentire
cadavera, et ad escam huiusmodi congre-
gari. Si ergo irrationabiles volucres natu-
rali fensu tantis terrarum fpatiis, et maris
fluctibus feparatæ, parvum cadaver fen-
tiunt, ubi iaceat: quanto magis ad eum
cuius fulgur exit ab Oriente, et paret us-
que ad Occidentem? Possumus autem cor-
pus, id est, πμa quod fignificantius la-
tine dicitur cadaver ab eo, quod per mor-
tem cadat, passionem Christi intelligere,
ad quam provocamur: ut ubicumque in
fcripturis legitur, congregemur, et per il-
lam venire possimus ad verbum Dei, ut
et illud: foderunt manus meas, et pedes meos.
Et in Isaia: Sicut ovis ad victimam ductus;
et cætera his fimilia. Aquile autem appel-
lantur fancti, quibus innovata est iuventus
ut aquila: et qui iuxta Isaiam plumescunt,
et assumunt alas, ut ad Christi veniant
passionem. S. Ambrosius enarratione in
Psalm. XLVIII. n. 23. legit loco corporis
feu cadaveris ruina. Audi dicentem, inquit b),
ubi ruina, ibi et aquila; id est, ubi ruina,
ibi et resurrectio. Ruina vacua firmitatis
est: resurrectio plenitudo vivendi est.
b) T. I. p. 953-

[ocr errors]

a) Lib. IV. in Matth. T. IV. p. 116.

[ocr errors]

In h. 1. vero apud Lucam:,, Itaque, com- CAPUT mentatur a), prius, quæ fint aquila conii- CI. ciamus, ut, quod fit corpus, definiamus. Justorum enim animæ aquilis comparantur, quod alta petant, humilia derelinquant, longævam ducere ferantur ætatem.

Unde

et David animæ fuæ dicit: Renovabitur ficut
aquila iuventus tua. Si igitur intelleximus
aquilas, de corpore iam dubitare non pos
sumus, maxime, si meminerimus, quod a
Pilato Joseph corpus acceperit. Nonne tibi
videntur aquilæ circa corpus Maria Cleo-
phæ, et Maria Magdalene, et Maria ma-
ter Domini, apostolorumque conventus.
circa Domini fepulturam? Nonne tibi vi-
dentur aquilæ circa corpus, quando veniet
cum intelligibilibus nubibus Filius hominis,
et videbit eum omnis oculus, et qui eum com-
punxerunt? Est etiam corpus, de quo dic-
tum est: Caro mea vere est cibus, et fanguis
meus vere est potus. Circa hoc corpus aquile
funt, quæ alis circumvolant fpiritalibus.
Sunt et circa corpus aquilæ, quæ credunt
Jesum in carne venisse; quia omnis fpiritus
qui confitetur Jesum Christum in carne
venisse, de Deo est. Ubi ergo fides, ibi
facramentum, ibi diversorium fanctitatis.
Est etiam corpus Ecclesia, in qua per bap-
tismi gratiam renovamur fpiritu, et occidua
a) Lib. VIII. n. 55. p. 1484.
TOM. II.

B b

« ElőzőTovább »