Oldalképek
PDF
ePub

CAPUT mento consului, et exemplo: ut in adop
LXXXVII. tionem vocatos per illud proveheret ad fa-

lutem, per hoc imbueret ad laborem. Hic
autem labor piis filiis et bonis fervis non
folum, nec asper, nec onerosus, fed etiam
fuavis et lenis est, dicente Domino: Ve-
nite ad me omnes etc. Nihil ergo, dilectis-
simi, arduum est humilibus, nihil asperym
mitibus, et facile omnia præcepta veniunt
in effectum, quando et gratia prætendit
auxilium, et obedientia mollit imperium."

[ocr errors]

S. Gregorius M. occurrentem hic, feseque opponentem difficultatem omnem removet, Si per charitatem, inquit a), per tingitur ad Deum, et per femetipsum veritas dicit: Intrate per angustam portam. Et rursum Psalmistam audio dicentem: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Atque in Evangelio Dominus dicit: Jugum enim meum fuave est et onus meum leve: quomodo ergo aut lata est charitas, si angusta porta? aut quomodo iugum fuave est, et onus leve, si in præceptis Dei viæ duræ funt, quæ custodiuntur? Sed hanc nobis quæstionem citius ipsa veritas folvit; quia via Dei et inchoantibus angu sta est, et perfecte iam viventibus lata. Et dura funt, quæ contra usum fpiritualiter animo proponimus, et tamen onus Dei

a) T. I. Lib. II. Hom. V. in Ezech. p. 1359.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

leve est, postquam hoc ferre cœperimus, CAPUT ita ut pro amore eius etiam persecutio pla- LXXXVIL ceat, et omnis pro eo afflictio in mentis dulcedine veniat, ficut fancti quoque apo. stoli gaudebant, cum pro Domino flagella tolerabant. Ipsa ergo angusta porta amantibus lata fit ipsæ viæ duræ fpiritaliter currentibus molles et planæ funt, dum fcit animus, se pro temporalibus doloribus gaudia æterna recipere, et hoc incipit, quod affligitur, amare. Sic S. Thomas in h. 1. totam novam legem in mansuetudine ponit, per quam ordinetur ad proximum, et per humilitatem ad se et Deum; per charitatem nempe, quæ est plenitudo legis diffusa, in cordibus nostris per Spiritum fanctum, qua omnia levia fiunt, ut toties S. Augustinus, et S. Laurentius Justinianus in li bro de obedientia tractans cap. 3. de lege charitatis, quæ tempore gratiæ per D. N. J. C. est data fidelibus, apposite ad rem edisserit : Hinc est, inquit a), quod huius mandati legislator, institutor et auctor Dominus videlicet noster Jesus Christus humanæ falutis desiderio flagrans vociferando aiebat: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis fub fasce legalium mandatorum, et ego reficiam vos: Tollite iugum meum charitatis fuper vos, et discite a me, qua regula, quo ordine, qua mensura Deum et proximum diligere debeatis a) T. II. p. 305. et 201

[ocr errors]

CAPUT et invenietis requiem animabus vestris: Jugum LXXXVII. enim meum fuave est, et onus meum leve. Nempe tam fuave est, ut se baiulantem non permittat fentire fatigationem; atque tam leve, ut de se oneratum portando fustentet. Sic fecundum S. Bernardum a):

[ocr errors]
[ocr errors]

Libet admirari, quam leve fit onus veritatis. Num vere leve est, quod portantem non gravat, fed levat? Quid eo levius onere, quod non folum non onerat, fed et portat omnem, cui portandum imponitur?" Sic S. Franciscus Salesius ut mellifluo doctori iungam pastorem mellifluum, iugum Christi fuave dicit, et onus leve, quia illud Christus nobiscum, et pro nobis per gratiam fuam portat. C'est un joug dont Nôtre Seigneur porte une part, qui fait le tout, car il porte nous mêmes avec nôtre charge." L'esprit de S. Fr. P. II. c. 4.

a). Epist. 72. n. 2. T. 1. p. 73

כל

D

CAPUT LXXXVIII. CAPUT SAMARITANUS PROXIMUS

NOSTER.

Homo quidam descendebat ab Jerusalem
in Jericho, et incidit in latrones, qui
etiam despoliaverunt eum: et plagis im-
positis abierunt femivivo relicto. Acci-
dit autem ut facerdos quidam descen-
deret eadem via: et viso illo præterivit.
Similiter et levita, cum esset fecus lo-
cum, et videret eum, pertransiit. Sa-
maritanus autem quidam iter faciens,
venit fecus eum: et videns eum, mi-
sericordia motus est. ... Quis horum
trium videtur tibi proximus fuisse illi,
qui incidit in latrones? At ille dixit:
Qui fecit misericordiam in illum. Et
ait illi Jesus: Vade, et tu fac fimiliter.
Luc. X. 30. etc.

LXXXVII

Nihil divinius dici potest hac parabola Officia
nihilque fublimius, qua fimul Christus le charitati
gisperitum tentantem constrinxit ad confi
tendum, quis vere proximus habendus fit
in officio charitatis contra notionem gentis,
quæ non tantum folos amicos amandos
fed folos contribules proximi loco existi-
mandos duxit; fimul feipsum Christus hic
in exemplum proposuit assumta humana

LXXXVIII

CAPUT natura factus proximus et frater noster, ut "apostolus illud Psalm. XXI. 23. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Hebr. II. 11. etc. Christus interpretatur : Propter quam causam non con

Samarita

nus.

funditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo
nomen tuum fratribus meis: In medio Ecclesia
laudabo te. Moxque quam misericordem
et propitium fese præstiterit humano generi
declarat: Quia ergo pueri communicaverunt carni
et fanguini, et ipse fimiliter participavit eisdem :
ut per mortem destrueret eum, qui habebat mor-
tis imperium, id est, diabolum : et liberaret
eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii
erant fervituti a); veluti iam Origenes b)
concinne parabolam istam est interpretatus,
explicatque, quomodo eum, qui incidit in
latrones, Spoliatum, et femivivum relictum im-
posuit iumento, id est, proprio corpori
iuxta id, quod est hominem dignatus assu-
mere. Iste Samaritanus peccata nostra por-
tat, et pro nobis dolet, portat feminecem,
inducit in pandochium, id est, in Ecclesiam,
quæ omnes fuscipit, et nulli auxilium fuum
denegat, ad quam cunctos provocat Jesus
dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, et
onerati estis." In eandem fententiam post-
quam pluribus parabolam istam exposuisset
S. Ambrosius, omnia complexus,, Ergo,
concludit c), quoniam nemo magis proxi-

دو

) Hebr. 11. 14. b) Hom. XXXIV, in Luc. T. III. p. 972.
c) Lib. VII. Exp. Ev. fec. Luc. n. 84. Segg. p. 1429. etc.

[ocr errors]
« ElőzőTovább »