Oldalképek
PDF
ePub

SUM a), indicari Filium æternum esse, et CAPUT fine initio ante omnia fæcula existere ?" LXXXIII.

Nihil facratius erat nomine Dei tetragrammato Jehova: quo nomine denuntiari se Deus voluit per Moysen liberatorem Israelitarum: QUI EST, misit me ad vos : Et: EGO SUM, QUI SUM. Eodem redit illud Apoc. 1. c. ὁ ὤν, ὁ ἥν, και ὁ ἐρχόμενος. ò Omnia vero fimul complectitur nomen tetragrammaton Jehova, a verbi vel SUM, quo ens xar xv initii et finis expers exprimitur, a se existens: quod nimirum rationem fuæ existentiæ in se ipso habet, ens necessarium, a quo res creatæ. existentiam habent ac entia contingentia funt et vocantur, quorum creationem Moyses in Genesi describens eorum contingentiam mox primis verbis declarat in principio ereavit : ubi Elohim vocatur Deus; proprium vero nomen Dei tetragrammaton Jehova wv QUI EST primum occurrit Ex. III. 15. a Deo Moysi manifestatum. Discrimen autem iam ex Jo. I. notavimus, de Verbo, per quod mundus in principio factus est, dicente: In principio erat. Prima est apud Theodoretum hæc in Genesin quæstio : Quam ob causam ante omnium rerum opificium Moyses narrationem de Deo non instituat? Respondet autem eos, qui hæc

a) Exod. III. 14.

CAPUT docebantur, Israelitas nempe alias didicisse LXXXIII. Deum, esse æternum. „Divinus enim,

[ocr errors]

Cur vero,

inquit a), Moyses, a Deo omnium missus in Egyptum iussus est dicere tribulibus fuis QUI EST, misit me ad vos. Istud autem, QUI EST, æternitatem fignificat. Hoc idem est quod de se dixit Christus: Antequam Abraham fieret, Ego fum. quærit S. Jo. Chrysostomus b), non dixit: Priusquam Abraham fieret, ego eram, fed ego fum? Sicut ipsius Pater illa usus est voce, fum; fic et ille. Hæc quippe vox fignificat ipsum perpetuo esse, ab omni liberum tempore. Ideoque ipsis blasphema vox esse videbatur. Qui vero comparationem illam cum Abrahamo non ferebant, licet illa tanta non esset; si fæpe se Patri coæquasset, an non illum perpetuo impetiissent?" Et Theophilactus Chrysostomi paraphrastes:,, Istud enim, inquit, verbum fum, Deo proprie convenit, eoquod perpetuus fit et fempiternus, id quod hoc verbum fignificat. Itaque ficut et Pater eius in veteri lege hoc verbo utitur EGO SUM, QUI SUM, de Abraham vero dixit, fieret, merito tanquam corruptibili. Nam, qui factus est, et corrumpitur. Verbum autem fum, divinam et ab omni corruptione alienam fempiternitatem fignificat: quapropter et Judæi existimantes hoc blasphemum

[ocr errors]

a) T. I. p. x. b) Llom. LV. in Jo. n. 2. T. VIII. p. 324.

verbum, tulerunt lapidem contra eum." CAPUT Verbis: Antequam Abraham fieret, Ego fum, LXXXIV. parallela funt illa: Si non credideritis, quia EGO SUM, moriemini in peccato vestro, ad de monstrandam Verbi divinitatem.

CAPUT LXXXIV.

JUDEI CECI.

In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident, videant, et qui vident, cæci fiant. Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Nunquid et nos cæci fumus? Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum; nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet. Jo. IX. 39. etc.

Hæc a Christo dicta funt, postquam cœ- Lucém re

cus natus fuit illuminatus et corpore, et spuentes. mente ad agnitionem Christi Filii Dei adductus. Contra miraculum hoc, omni ftudio contentioneque examinatum et comprobatum nihil dicere poterant, quam quod fabbato fit perpetratum, luto facto ex fputo, et linitis eo oculis. Dicebant ergo ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo ; TOM. II. T

CAPUT qui fllatum non custodit, Christus autem LXXXIV. antequam rem aggrederetur, me oportet ope

rari, præfatur, opera eius, qui misit me donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari. Quemdiu fum in mundo, lux fum mundi. Sed lucem hanc tenebræ non comprehenderunt. In propria venit, et fui eum non receperunt a), Judzi nempe apud quos hactenus erat lux vere religionis in Synagoga, cui iusto Dei iudicio fubstituenda erat Ecclesia ex gentilibus congreganda. Est hoc, quod dicit Christus: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caci fiant. Ad hanc lucem clarissimam ipsum folem iustitiæ excæcati funt Judæi, quia oculos clauserunt, eumque reiecerunt; Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent, alibi dicit Christus; estque quod hic si caci essetis, ait, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: quia videmus, habemus fcientiam legis a Deo datæ, prophetiarum de Christo, et cognitionem veri Dei, cuius tainen Filium ad vos missum respuitis: peccatum vestrum manet. Hæc igitur Judæorum cæcitas, cum apertis oculis tanta figna et prodigia non agnoscerent, iusta peccati pœna fuit, ut Jo. XII. 37. dicitur: Cum autem tanta figna fecisset coram eis, non credebant in eum: ut fermo Isaia propheta imple, retur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui #) Jo. 1.

[ocr errors]

nostro, et brachium Domini cui revelatum est? CAPUT Propterea non poterant credere, quia iterum dixit LXXXIV. Isaias: Excecavit oculos eorum, et induravit cor corum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et fanem eos. Quæ repetens D. Paulus Act. XXVIII. 26. (copiosius Rom. XI. 7. edisserens) Judæis denuntiat: Notum ergo fit vobis, quoniam gentibus missum est hoc falutare Dei. In quod horrendum iudicium incidisse deinceps identidem intelligimus etiam gentes luce evangelica abutentes: veluti exemplum habemus præ oculis in florentissima olim Orientali Ecclesia: paucis abhinc fæculis item in magna Ecclesiæ Occidentalis parte; dum vicissim in America accensum est fidei lumen: Nunc vero, quale nobis feculo hoc, quod illuminatum dici amat, immineat fatum, divinare haud difficile est: atque timendum in tanta irreligiositate, irreligioneque peccatum illud, quod hodieque tenet excæcatum Judaicum populum. Nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet: Terret iam hæc Ecclesiam ex gentibus congregatam conditio, gentique Judaicæ olim funesta Christi fententia: Erunt novissimi primi, et primi novissimi.

« ElőzőTovább »