Oldalképek
PDF
ePub

CAPUT in peccatis nascimur et obstricti fumus, ad LXXXII. pœnitentiam vocavit, hic autem una fen

tentia: Qui fine peccato est vestrum, prinus in illam lapidem mittat, constringit; fed ita ut agnitio reatus eos fuget, ac removeat a facie et gratia redemtoris, quam vero adultera fola cum Christo remanens obtinet. Quam quæso fublimiter hic totum redemtionis mysterium est ob oculos positum ?

Varii varia coniiciunt, quæ Christus se inclinans in terram fcripserit, veluti gestum facerdotis imitatus in huiusmodi iudicio qui inclinare se, pulveremque pavimenti in templo colligere debebat, miscendum aquæ amaræ ut Lightfoot in h. 1. observat a), fimulque notat, Christum in aliis etiam observasse ordinem huius iudicii in veteri testamento usitatum: narratque vulgarem opinionem gentis, uxorem fuspectam, rea fit licet et adultera, ab aquis tamen amaris, quæ cum pulvere potanda essent, intactam esse, nihilque nocumenti aut periculi contrahere, si modo maritus eius, qui eam accusat, aliquando fuerit ciusdem criminis reus. Forte et maritus inter accusatores aderat conscientia peccati fugatus cum reliquis: de quibus omnibus benignissimus Jesus non frustra ad muliea) Hor. Hebr. T. II. p. 635.

CAPUT

rem: ubi, ait, funt, qui te accusabant: nemo te condemnavit? Qui et ipsi forte de eorum LXXXII. numero erant: Quod S. Hieronymus tenet, dicunturque quædam exemplaria græca habere, Christum peccata accusantium fcripsisse, in eo se certe comprobatum dedit, quod ipsius fententia: Qui fine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, instar fulminis, ac fententiæ illius in iudicio extremo, eorum mentes, animosque perculerit, ut vultum iudicis ferre non possent. Mulieris autem in adulterio deprehensæ causa fic est a Christo diiudicata, ut eius officium ferebat, qui non venit ut iudicetur, fed ut falvetur mundus per ipsum; nee venit vocare iustos, fed peccatores ad pœnitentiam; unde ei dixit, cum interrogata responderet, neminem se condemnasse quod pertinet ad iudicium fecundum legem veterem: Nec ego te condemnabo. Vade, et iam noli amplius peccare: fecundum indulgentiam nimirum redemtionis nostræ in novo testamento in remissionem peccatorum per Christum, quem apud Deum ipsum, fed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum iustum, qui nimirum plenam divinæ iustitiæ fatisfactionem præstitit: Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, fed etiam pro totius mundi a).

) 1. Joan. II. 1.

CAPUT

LXXXIII.

CAPUT LXXXIII.

Jehova

ens a se.

CHRISTUS SE DEUM JUDEIS
PROFITETUR.

Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego fum. Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo, Jo. VIII. 56. etc.

Nota hic consuetam Christo Domino.

iurandi formulam, quam rebus maximi momenti præmittere folet: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego fum. Quæ verba tandem commoverunt Judæos, ut tollerent lapides in eum; cum fupra de se, ceu luce mundi, et de Patre fuo unde venerit, et a quo missus fit, luculenta testimonia dedisset a), palam eis denuncians, quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis, quia ego fum, moriemini in peccato vestro b). En fimilem fententiam, quia ego fum: Antequam Abraham fieret, ego fum. Hæc causa fuerit, quod interpres vulgatus verba e) Jo. VIII. 12. 14. 16. 18. 4) lb. 24.

* illa textus originalis τὴν ἄρχην, ὅτι καὶ λαλῶ CAPUT iu verterit: Principium, qui et loquor vobis, LXXXIII, quæ fecundum usum linguæ græcæ certe hoc fonant, se omnino id esse, quod se esse professus eis est, lux mundi a Patre procedens, prout ab eodem S. Joanne dicitur a): Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est etc. ut nempe dixerat de verbo hoc divino æterni Patris Filio: Omnia per ipsum facta funt. Et fupra: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Sicut et hic dicitur b): Et non cognoverunt, quia Patrem eius dicebat Deum. Dixit ergo eis Jesus, non cessans • eis, quod esset or yú i divinam originem ac missionem a Patre inculcare: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis, quia EGO SUM, et a me facio nihil, fed ficut docuit me Pater, hac loquor: et qui misit me, mecum est, et non reliquit me folum: quia ego, que placita funt ei, facio femper. quente, multi crediderunt in eum.

[ocr errors]

Hæc illo lo

Hos ut con

firmet ad constantiam in fide, pergit eis ob oculos ponere Abraham, qui exultaverit, ut videret, ait c), diem meum etc. Tum vero præmisso folito iuramento fuo palam iterum iam tertio divinam pandit originem fuam, atque adeo Deum se demonstrans, dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Antequam Abraa) Jo. 1. 9. b) lb. VIII. 27. etc. 6) Ib. 56,

CAPUT ham fieret, ego fum, dum illi blasphemantem LXXXIII. lapidare volunt. Est hoc, quod idem S.

Joannes initio ftatim Evangelii fui palam

edicit: In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum etc. at-
que
ita etiam primam fuam epistolam auspi-
catur: Quod fuit ab initio, quod audivimus,
quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus,
et manus nostræ contrectaverunt de verbo vita.
Et vita manifestata est, et vidimus, et testa-
mur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ
erat apud Patrem et apparuit nobis. Quæ fit
autem vita æterna effato ipso Domini Sal-
vatoris idem denunciat in Evangelio XVII.
3. ut cognoscant te, folum Deum verum, et
quem misisti Jesum Christum. De quo idem
item Joannes I. 4. in ipso vita erat, et vita
erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet, et
tenebræ eam non comprehenderunt. Hoc de Ju-
dæis præcipue dictum fuit, qui vitam in
Christo nonnisi humanam agnoscebant, et
dum divinam fibi tribuit, lapidare volunt
blasphemantem. Blasphemantes vero cum
Judæis Christum Arianos inde etiam per-
stringit S. Athanasius, unde Judæi locum
acceperunt, ut lapides in eum tollerent.
"Quis Deum, inquit a), et Sapientiam, et
Verbum Patris ea voce, cum de feipso lo-
quitur, utentem audiens, de veritate adhuc
ambiget, nec ftatim credet hoc verbo

a) Orat. I. contra Arian. T. 1. p. 417.

« ElőzőTovább »