Oldalképek
PDF
[ocr errors]

Caput interpunctionem præmittendam putat post LXXXI. verba: Qui in me credit, sicut dicit scriptura: y^V**~'xxt illud jlumina de ventre eius fluent, fit Christi fententia. Ventrem cor vocari dicit, flumina autem „ubertatem et copiam gratiæ. Ut, ait, alibi dicit ad mulierem Samaritanam nempe: Fons aqua vivasalientis in vitam aternam, id est, multam habebit gratiam. Alibi dixerat, vitam aternam, hie dicit aquam vivam. Vivam vocat eam, quæ femper operatur: Spiritus enim gratia cum in animam ingressa et stabilita suerit, plus quam fons quivis scaturit; neque cessat, vel evacuatur, neque desinit. Ut ergo simul, et nunquam deficere, et ineffabiliter operari denotet, fontem et fluvios appellat; non unum fluvium fed innumerabiles. Et illic salientem pro inundante dixit. Quod clare percipiet, si quis sapientiam Stephani, Petri linguam, Pauli vim consideraverit. Quo pacto nihil eos tulerit, nihil sustinuerit; non populorum suror, non tyrannorum violentia, non dæmonum insidiæ, non quotidianæ mortes. Sed quasi flumina magno impetu fluentia, sic omnia fecum traxerint." Parallelus est hie fermo in templo ad Judæos colloquio ad Samaritanam , quo eius animum a fonte Jacob, quem quantivis fa'ciebant Samaritani, abduceret ad se fontem vivum gratiæ; uti hie Judæos ab umbris et figuris legis cxremonialis ad eandem evan

gelii Christi gratiam, quam iam præcursor Capu* Domini, eisdem denuntiaverat Jo. I. 16.LXXXII.

Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, tt V-^V*»' gratiam pro gratia: quia lex per Moysen data est, gratia, et veritas per Jesum Christum facta est»

C A P U T LXXXII

MULIER ADULTERA.

Adduxerunt scribæ, et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensain... tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui fine peccato est vestrum, primus in. illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans, scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier .in meuio stans. Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt, qui te accusabant? nemo te condemnavit? Qua dixit: Nemo, Domine... Nee ego te condemnabp. Fade, et iam amplius noli peccare. Jo. VIII. 3. etc.

XXdmiranda hie imprimis est divina ver. Fugati9

borum Christi virtus, qua eos, quos frustra rn,us s0fe

cum Joanne præcursore suo ad agnitionem redemtio

miseræ conditionis humanæ , qua Qmnesms1?bnsti Caput in peccatis nascimur et obstricti sumus, ad

'* particeps.

LXXXH. pœnitentiam vocavit, hic autem una fen

^"V^ tentia: Qui sine peccato est vestrum, primus in

illam lapidem mittat, constringit; fed ita ,

ut agnitio reatus eos suget, ac removeat

a facie et gratia redemtoris, quam vero

adultera sola cum Christo remanens obti

net. Quam quæso sublimiter hic totum

redemtionis mysterium est ob oculos po

. situm?

Varii varia coniiciunt, quæ Christus se inclinans in terram scnpserit, veluti gestum sacerdotis imitatus in huiusmodi iudicio, qui inclinare se, pulveremque pavimenti in templo colligere debebat, miscendum aquæ amaræ ut Lightfoot in h. 1. observat a) , simulque notat, Christum in alii» etiam observasse ordjnem huius iudicii in veteri testamento usitatum: narratque vulgarem opinionem gentis, uxorem suspectam , rea sit licet et adultera, ab aquis tamen amaris, quæ cum pulvere potandæ essent, intactam esse, nihilque nocumenti aut periculi contrahere, si modo maritus eius , qui eam accusat, aliquando suerit ciusdem criminis reus. Forte et maritus inter accusatores aderat conscientia peccati sugatus cum reliquis: de quibus omnibus benignissimus Jesus non frustra ad muliea) Her. Hcbr. T. H. [. 635.

rem: ubi, ait, sunt, qui te accusabant; nemo Capu» te condemnavit? Qui et ipsi forte de eorum LXXXII. numero erant: Quod S. Hieronymus tenet, *-^r*-' dicunturque quædam exemplaria græca habere, Christum peccata accusantium scripsisse, in eo se certe comprobatum dedit, quod ipsius fententia: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, insta* fulminis, ac sententiæ illius in iudicio extreme-, eorum mentes, animosque perculerit, ut vultum iudicis ferre non possent. IMulieris autem in adulterio deprehensss causa sic est a Christo diiudicata., ut eius officium ferebat, qui non venit ut iudicetur, fed ut salvetur mundus per ipsum: nee venit vocare iustos, fed peccatores ad pœnitentiam; ynde ei dixit, cum interrogata responderet, neminem se condemnasse ,• quod pertinet ad iudicium secundum legem veterem: Nee ego te condemnabo. Vp.de, et iam noli amplius peccare; fecundum indulgentiam nimirum redemtionis nostræ in novo testamento in remissionem peccatorum per Christum, quem apud Deum ipsum , fed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum iustum, qui nimirum plenam divinæ iustitiæ satisfactionem praestitit: Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, fed etiam pro totius mundi a).

«) /. Joan. H. i.

« ElőzőTovább »