Oldalképek
PDF
ePub

gelista, priusquam apud nuptias in Cana CAPUT Galilææ primum miraculum fecisset; dum LXXXI. Judæi post tot et tanta figna hoc non crederent; et adhuc dum velamen est fuper oculos eorum, ut ex myriadibus fraudulentæ ac dolis adsuetæ huius gentis vix unus fit cum Nathanaele vere Israelita, qui dicat de Christo: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel!

CAPUT LXXXI.

FLUMINA SPIRITUS SANCTUS.

In novissimo autem die magno festivitatis ftabat Jesus, et clamabat, dicens: Si quis fitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, ficut dicit fcriptura, flumina de ventre eius fluent aquæ viva. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Joan VII. 37. etc.

Interpretes hic a Christo factam esse allu- Fluenta

sionem notant ad libationem aquæ, quæ
facta fuit in hoc novissimo die magno festi-
witatis tabernaculorum fcilicet,
quo folo
usitata erat, nullis aliis anni temporibus,
ut in Horis Hebraicis annotavit Light-

gratiæ.

دو

CAPUT foot a); nec ritum folum ex fcriptoribus LXXXI. Judaicis describit, fed etiam testimonia eorum affert, haustionem hanc ac libationem effusionem Spiritus S. denotasse. Aqua hauriri folebat ex fonte Siloe in amphora argentea, ex cuius ventre aqua viva dici potest egressa. Bern. Lamy in Apparatu biblico cap. 6. de festis fic rem explicat: , Septima die Judæi circumibant fepties altare, idque vocabatur Magnum Hosanna. Magnam in his omnibus Judæi præferebant lætitiam, potissimum in haustione et effusione aquæ, qui præcipuus erat ritus festi. Sacerdos quispiam cum aurco cantharo ibat ad fontem vel piscinam Siloe, eumque aqua implebat; postea rediens in templum ascendebat in altare, et peracto iugi facrificio matutino, postquam membra victima imposita fuerant altari, hanc aquam libabat vino mixtam. Interea hymnis personabat templum, et magna lætitia perfundebantur Judæi. Viri Israelitæ maxime in festo Tabernaculorum de fpe venturi Messiæ foliti erant gaudere; cuius dona abundantia aquæ, quæ libabatur, figurabat. Hæc dum cogitabant, non mediocri afficiebantur lætitia. Ipsi tunc Judæi interpretantur de hac re locum illum Isaiæ: Haurietis aquas de fontibus Salvatoris. Ad huncce locum et ad hos ritus Tabernaculorum alludebat Domi

a) Lightfoot in Evang. Jo. c. VII. T. II. p. 631

R

nus. S. Cyrillus Alexandrinus in h. 1. CAPUT quæ de hoc festo Levit. XXIII. 40. dicun- LXXXI. tur aquas notanter desumendas de torrente, ad Christum Dominum refert.

دو

» Quod vero, inquit a), torrens Christus appelletur, etiam testabitur fapientissimus ille noster psalmista ad Deum et Patrem dicens de nobis Filii hominum in tegmine alarum tuarum fperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tua; et torrente voluptatis tua potabis eos. Et ipse alias ait in prophetis Dominus: Ecce ego declino ad eos tanquam fluvius pacis, et ficut torrens inundans etc. Cum ergo lex inclytam fanctam appellaverit primam ac feptimam festi diem, magnam quoque illam denominavit divinus evangelista, ne morem qui apud Judos inoleverat, ut verisimile est, contenneret. Quam ob rem cum in cæteris eius festi folemnibus institutis torrentis quoque fit mentio, Salvator profitetur, se illum esse torrentem, qui verbis legis pronuntiatus est: Si quis fitit, inquit, veniat ad me, et bibat. Attende enim quomodo mentem Judæorum a fcrip. turarum figuris ad veritatem traducat. Ego enim, inquit, fùm torrens a legislatore prædictus in his, quæ de festo' funt vaticiniis." S. Jo. Chrysostomus b), quod nuspiam legantur verba flumina de ventre eius fluent,

«) Lib. V. in Joan. c. v. T. IV. p. 468.

b) Hom. LI, in Fount, d. 1. F. VIII. p. 199.

CAPUT interpunctionem præmittendam putat post LXXXI. verba: Qui in me credit, ficut dicit fcriptura:

ut illud fumina de ventre eius fluent, fit Christi fententia. Ventrem cor vocari dicit, flumina autem, ubertatem et copiam gratiæ. Ut, ait, alibi dicit ad mulierem Samaritanam nempe: Fons aque viva falientis in vitam æternam, id est, multam habebit gratiam. Alibi dixerat, vitam æternam, hic dicit aquam vivam. Vivam vocat eam, quæ femper operatur: Spiritus enim gratia cum in animam ingressa et ftabilita fuerit, plus quam fons quivis fcaturit; neque cessat, vel evacuatur, neque desinit. Ut ergo fimul, et nunquam deficere, et ineffabiliter operari denotet, fontem et fluvios appellat; non unum fluvium fed innumerabiles. Et illic falientem pro inundante dixit. Quod clare percipiet, si quis fapientiam Stephani, Petri linguam, Pauli vim consideraverit. Quo pacto nihil eos tulerit, nihil fustinuerit; non populorum furor, non tyrannorum violentia, non dæmonum insidiæ, non quotidianæ mortes. Sed quasi flumina magno impetu fluentia, fic omnia fecum traxerint." Parallelus est hic fermo in templo ad Judæos colloquio ad Samaritanam, quo eius animum a fonte Jacob, quem quantivis faciebant Samaritani, abduceret ad se fontem vivum gratiæ; uti hic Judæos ab umbris et figuris legis cæremonialis ad eandem evan

gelii Christi gratiam, quam iam præcursor CAPUT Domini, eisdem denuntiaverat Jo. I. 16. LXXXII. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: quia lex per Moysen data est, gratia, et veritas per Jesum Christum facta est.

CAPUT LXXXII.

MULIER

ADULTERA.

Adduxerunt fcribæ, et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam... tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito fcribebat in terra. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui fine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans, fcribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a fenioribus: et remansit folus Jesus, et mulier in medio ftans. Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi funt, qui te accusabant? nemo te condemnavit? Quæ dixit: Nemo, Domine... Nec ego te condemnabo. Vade, et iam amplius noli peccare. Jo. VIII. 3. etc.

Admiranda

accusato

Admiranda hic imprimis est divina ver- Fugatis borum Christi virtus, qua eos, quos frustra ribus fola cum Joanne præcursore fuo ad agnitionem redemtiomiseræ conditionis humanæ, qua omnes particeps.

nis Christi

« ElőzőTovább »