Oldalképek
PDF
ePub

Abusus est hoc loco Origenes ad asse- CAPUT rendam fuam restitutionem damnatorum in LXXVIII. inferno in pristinum ftatum; fed iam fatis illi repositum responsumque fuit, interminatam potius et æternam futuram fignificari pœnam, eoquod fieri nequeat, ut universum debitum folvat creatura Deo creatori offenso. Parabola hæc versantibus nobis in hoc fæculo proposita est ab eo ipso unigenito Filio Dei, qui in hunc mundum ad folven da æterno Patri debita venit: atque in ipsa hac parabola roganti fervo: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi; non tantum, quantum fervus rogavit, indulserat, fed pro infinita misericordia fua universum debitum dimiserat. Atque in hoc est vis et fublimitas huius fententiæ, verborumque Christi : Serve nequam omnę debitum dimisi tibi, ut proposito nobis redemtionis nostræ mysterio, quo se Christus totum pro nobis lytrum æterno Patri dignum præbuit, nos peccantibus in nos fratribus ex toto corde perinde dimittamus. Hoc est præceptum meum, ait Christus, ut diligatis invicem, ficut dilexi vos. Et: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, ficut dilexi vos. Quæ quæso maior dignatio, maior erga miseros nos divinæ clementiæ testificatio esse potest quam hæc reciproca dilectionis conditio, quam tamen ex parte nostra nunquam adæquare possumus ?

CAPUT

LXXIX.

Deo toti

CAPUT LXXIX.

SERVI INUTILES SUMUS. Quis vestrum habens fervum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: et non dicat ei: Para, quod conem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc, tu manducabis, et bibes? Nunquid gratiam habet fervo illi, quia fecit, quæ ei imperaverat? Non puto. Sic et vos, cum feceritis omnia, quæ præcepta funt vobis, dicite: Servi inutiles fumus: quod debuimus facere, fecimus. Luc. XVII. 7. etc.

Quodsi consideremus, quos tunc Christus

mancipati. allocutus fit discipulos fuos, quos in agrum dominicum per totum orbem ad plantandam Ecclesiam fuam ad durissimos labores missurus erat dicere invitatis, ut veniant ad nuptias agni, compellere cæcos, claudos intrare etc. parare Christo cum electis cœnam illam evangelicam, animadvertemus, quam apposite comparatio fiat a Domino, qui fervum, postquam in agro desudavit, nihilominus adhuc ad fuum ministerium domum reducem adhibet, nec propterea peculiarem gratiam habet, quia nempe fervus

1

est domino fuo obstrictus. Quanto autem CAPUT
magis nos fervi Domini dominorum, ei- LXXIX.
dem fervitia nostra exhibere tenemur, qui'
nostri quidem, et bonorum nostrorum ope-
rum non eget, fed
pro infinita misericordia
fua ministerio nostro utitur, mercedem no-
bis redditurus, quæ in nullam comparatio-
nem venire possit cum iis, quæcunque
agimus fervi omni ex parte inutiles? Nihil
enim facimus, quam quod debemus Domino
creatori et redemtori nostro, cui quidquid
fumus, et possumus, eo magis debemus,
quod id ipsum quod facimus, non a nobis
ipsis fed fua gratia fit, qui nos in liberta-
tem vindicavit, hæredesque cum fuo Filio,
postquam ei in fanctitate et iustitia fervie-
rimus omnibus diebus vitæ nostræ, in æter-
na vita constituet gratuito tanquam fervos
inutiles, qui quod debuimus, fecimus. ,, Id
est, ut loquitur S. Martinus Dumiensis
opusc. V. Exhortat. Humilitatis a), non ex
dono tanquam liberi, fed ex debito tan-
quam fervi. Nullus enim, quamvis per-
fectus in omnibus vir, ita, aliquando hæc
præoccupavit, quæ Deo funt placita, ut
prius aliquid illi fœnerans, non debitor fuerit,
fed exactor. Quis enim aliquid habet, quod
ab illo datum non est? Aut quis, ficut apo-
stolus ait, prior dedit illi, et retribuetur ei?
quoniam omnia ex ipso, et per ipsum, et in
a) T. XII. Bibl. PP. p. 283.

CAPUT ipso: ipsi gloria in fecula, Amen. Ecce hæc LXXIX. est vera illa et christiana humilitas." Est

hoc argumentum opusculi II. S. Marci monachi et eremitæ, qui archiepiscopus in Catena PP. in Lucam apud Corderium no,, De his, qui putant se ex operibus iustificari, Dominus, inter alia inquit a), totius legis debitores nos esse indicare volens, et filiorum adoptionem proprio fanguine hominibus gratuito datam, inquit: Cum omnia feceritis, qua præcepta funt vobis, dicite: fervi inutiles fumus; et quod debuimus facere, fecimus. Propterea regnum cœlorum non est merces operum, fed gratią Domini fidelibus fervis præparata. Servus non postulat libertatem tanquam debitam fibi mercedem: fed acquiescit tanquam debitor benignitatem heri fentiens, et ex gratia fuscipit. Qui pro peccatis nostris mortuus est, fecundum fcripturas etiam fideliter et probe ipsi fervientibus, libertatem largitur gratuito. Ait enim: Euge Serve bone et fidelis; quia fuper pauca fuisti fidelis, Super multa te constituam : intra in gaudium Domini tui. Nondum vero fervus fidelis perhibendus est, qui nude folum cognitioni innititur: fed qui per obedientiam præcipienti Christo fide adhærescit." Quid? quod etiam, quidquid obedienter agimus, ex Deo

a) Bibl. PP. T. VIII. p. 13. in cap. XVII. Luc. n. 13. p. 425. ed. lut.

Galilea venit Christus? Nonne fcriptura dicit: CAPUT Quia ex femine David, et de Bethlehem castello, LXXX. ubi erat David, venit Christus? Dissensio itaque facta est in turba propter eum. Quod hic non agnoscunt, poterant a muliere gentili discere Matth. XV. 22. Et ecce mulier Chananea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine, fili David! Poterant quinimo ab ipsis infantibus, moniti etiam a Christo, idem testimonium intelligere Matth. XXI. 15. etc. Videntes autem principes facerdotum et fcriba mirabilia, que fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati funt, et dixerunt ei: Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique: nunquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Oportuit undique pervagatam fuisse etiam ultra Judæam notitiam de genere Christi ex ftirpe David, mox nato Christo excitatam per magos adventus illius attentionem: maxime autem, quod fceptrum de Juda tunc ablatum esset, apud Judæos.

At, licet Christus ferret indifferenter se filium David appellari, nunquam tamen provocavit ad genus fuum Davidicum: quippe qui non venerat ad carnale hoc fcmen propagandum, atque folium David terrenum, regnumque huius mundi, quod TOM. II.

[ocr errors]
[ocr errors]
« ElőzőTovább »