Oldalképek
PDF
ePub

دو

Quæ quidem ligandi folvendique potes- CAPUT tas postea Matth. XVIII. 18. etiam cæteris LXXI. apostolis datur; fed hic Petro primum, eidemque fingulariter; uni vero Petro et hic claves regni cœlorum, quibus fumma femper fuit designata potestas: unde etiam de Christo, cuius vicem Petrus eiusque fuccessores in Ecclesia gerunt, dicitur Apoc. III. 7. verbis ex Isai. XXII. 22. desumtis : Hac dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo elaudit: claudit, et nemo aperit. Sic etiam ad Petrum fingulariter dictum est: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. De quo S. Cyprianus de unitate Ecclesiæ: Super illum unum ædificat Ecclesiam fuam." Quam in rem folis radiorum exemplo utitur ex centro fuo prodeuntium ad eandem unitatem demonstrandam, at epist. 73. fcribit : Ecclesia una est, et fuper unum, qui claves accepit, Domini voce fundata est. " Quando vero D. Paulo Eph. II. 20. dicimur Superadificati fuper fundamentum apostolorum, communio illa indicatur inter apostolos et eorum fuccessores in Petri fuccessoribus concentrata ad conservandam eam unitatem pro qua Christus in ultima ante passionem oratione Patrem rogavit, ut fint unum: pro Petro vero iterum. fingulariter: Ut non deficiat fides tua, quam nimirum confessus,

[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT audire meruit: Quia tu es Petrus, et Super
LXXI. hanc petram adificabo Ecclesiam meam.

Christi

Quis neget hæc tanta Petri confessioni tribui? Sed quis fanæ mentis feparet confessionem Petri a Petro confitente, quem utique alloquitur Christus, et postquam beatum dixerat, Ecclesiam fuam promittit ædificaturum se fuper eum, ut antiquissimi SS. Patres loquuntur; nec illi abludunt, qui petram confessionem Petri intelligunt, ex quibus S. Augustinus in retractationibus. optionem dat a), quam quis probabiliorem putat, eligendi. Et fiquidem nimium vi deatur fuper Petrum ædificari Ecclesiam in terra, anne minus est eidem dari claves regni cœlorum? Tibi, ait Christus, dabo. Quid hic aliud in mentem venire potest, quam ipse Petrus? Quod frustra ei Christus indidisset nomen, nisi fuper eum Ecclesiam fuam ædificaturus fuisset, petram illam firmissimam, contra quam portæ inferi non essent prævalituræ.

Portæ hæ funt illæ infernales, domus, divinitas, feu civitas diaboli, quæ opponitur civitati Dei Ecclesiæ Christi, uti Christo antichristus; is nempe fecundum evangelistam aquilam, qui negat Patrem et Filium b), nempe Dei vivi, quem Petrus confessus beatus

[blocks in formation]

دو

prædicatus est, atque in tantam fublimatus CAPUT dignitatem a Christo non folum confessio- LXXI. nis præmium accipit, fed etiam huius a Patre cœlesti revelatæ divinæ veritatis firmamentum audit. Viden', funt verba S. Jo. Chrysostomi in h. 1. a), quomodo ad fublimiorem de se opinionem Petrum erigat, et seipsum revelet ac per hasce duas promissiones se Filium Dei esse ostendat? Nam quæ uni Deo funt propria, nempe peccata folvere, Ecclesiam in tanto fluc tuum concursu immotam reddere, hominemque piscatorem toto impugnante orbe petra firmiorem reddere, hæc se illi daturum pollicetur: ut Pater Jeremiam alloquens dicebat, se posuisse illum ficut columnam æream, et ficut murum. Sed il lum uni genti, hunc autem in universo terrarum orbe, Libenter quærerem ab iis, qui imminutam filii dignitatem volunt, quæ maiora fint dona, an quæ Pater, an quæ Filius Petro dedit. Nam Pater revelationem Filii Petro dedit; Filius vero et Patris et fuam revelationem per totum orbem disseminavit, ac mortali homini omnem in cœlo potestatem dedit, dum claves illi tradidit, qui Ecclesiam per totum orbem terrarum extendit, et cœlis firmiorem monstravit nam ait, cælum et terra transibunt verba autem mea non transibunt. Quomodo

a) Hom. LIV. in Matth. u. 2. T. VII. p. 54&

CAPUT ergo minor is, qui talia dedit, qui talia LXXI. fecit?" Hæc S. Pater contra Anomœos

Christum feu Filium Patre inferiorem ftatuentes, argumento pro divinitate Christi non perfunctorie considerando in toto hoc fermone Christi ad Petrum, in quo non folum confessionem Petri: Tu es Christus, Filius Dei vivi, admittit fine omni restrictione, fed etiam ob eam Petrum, quod non caro et fanguis fed Pater cœlestis hanc ei veritatem revelaverit, præ cæteris bea tum prædicat; quod non fecisset magister humilitatis, si Filius Dei tantum fuisset ilJorum instar, quibus dedit potestatem filios Dei fieri, quique per adoptionem tantum ex Deo nati funt. Quod argumentum in innumeris evangelii locis valet, quibus Christus se Patri comparat, aut aliquid fibi ipsi tribuit, quod Deo competit. Evidentissima hæc est ac invictissima unionis hypostaticæ Verbi divini cum natura humana, communicationisque, quam theologi vocant idiomatum demonstratio: dum cernimus eumdem Deum et hominem et humana pati, nihilque a se humani absque peccato alienum putare, et divina operari, idque contestari, propria se virtute operari, Filium Dei vivi se vocantem discipulum laudare, remunerari, et feipsum passim dicere ac profiteri, se et Patrem unum esse: hanc esse vitam æternam, ut cognos

cant, quemadmodum inquit allocutus Pa- CAPUT trem a), te Deum verum, et quem misisti, LXXI. Jesum Christum. Et alibi b): Ut omnes honorificent Filium, ficut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Quis hæc de se dicentem audiat Christum, et non ftatim cum Petro adorabundus exclamet c): Et nos credidimus, et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei. Et in proposito nobis loco: Tu es Christus Filius Dei vivi? Seu prout apud Lucam habetur d): Christus Dei. At ille increpans illos, præcepit, ne cui dicerent hoc, dicens Quia oportet Filium hominis multa pati etc. Ecce hic, ut passim alibi, Filium hominis se vocat, et et discipulis Christum Dei, quem ipsum illi Christum Filium Dei denunciant ! Aperit etiam discipulis quæ vel maxime humana perpessurus esset in passione ac morte fua: et quidem post resurrectionem dicit discipulis, hæc oportuisse pati Christum, et ita intrare in gloriam fuam e), eum inquam, qui coæternus Dei Filius est in gloria Patris: Unigenitus Filius qui est in finu Patris f), ut de eo præcursor Christi testatur. Sic quippe totum Evangelium contextum est, ut de eodem Filio ho minis et Filio Dei nunc humana, nunc di

a) Jo. XVII. 3.
d) Luc. IX. 20.
1. 18.

[ocr errors]

b) lb. V. 23. c) Ib. VI. 70.
e) lb. XXIV, 26. f) Jen

« ElőzőTovább »