Oldalképek
PDF
ePub

CAPUT postremum locum huiusmodi vetiti cibi ha LXVIII. bebant; huc pertinet, dum in concilio

Hierosolymitano, de hac re habito, absti nentia a fanguine et fuffocato, ne quid de idolothytis dicam, fuit imperata, uti deinceps etiam ab Ecclesia esus quorumdam, quibusdam temporibus, ciborum est interdictus.

Altius igitur nobis hic assurgendum est. Eo autem nos ducit Christi responsio ad interrogationem Pharisæorum: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem feniorum, fed communibus manibus manducant panem? At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, ficut fcriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me a). Hoc est igitur, quod Christus apostolis edisserendo parabolam dicit: Abintus enim de corde hominum male cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, Superbia, ftultitia: omnia hæc mala abintus procedunt, et communicant hominem, id est, coinquinant. Hæc veniunt a corrupta per labem originalem natura nostra. Neque vero in peccato protoparentum esus pomi caput est, fed inobedientia, aversa a Deo, atque perversa per ferpentem mente feu corde, tanquam, a) Marc. VII. 5. etc. b) Ib. 21.

ut vulgo loquimur, fede animi ea præser- CAPUT tim ex parte, qua volumus, atque inclina- LXVIII. mur five ad bonum five ad malum. Quid vero Deus ab illis, quos a fervitute peccati in libertatem filiorum fuorum vindicat, requirit? Fili mi, præbe mihi cor tuum! Constituitur a theologis catholicis peccatum originale in habituali aversione a Deo, aražia illa feu propensione ad malum ex corruptione congenita posterorum Adæ, quæ se palam data quavis occasione prodit, cæcitate mentis et perversitate cordis. De hoc ingemiscens S. Paulus: Infelix ego homo, inquit a), quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. At non ita Judæi, Pharisæi imprimis, Christi respuentes gratiam, a Messia non se a fervitute peccati corruptioneque naturæ, fed a fervitute Romanorum liberandos fperabant, fcandalizati hoc verbo. Ex illis nempe hi erant, de quibus respondens apostolis ad hoc Matth. XV, 13. Christus ait: Omnis plantatio, quam non plan tavit Pater meus cælestis, eradicabitur. Sinite illos: caci funt et duces cacorum: cacus autem si ceco ducatum præstet, ambo in fóveam cadunt. Quod contigit genti Judaicæ, dum Pharisæ orum se ducatui committentes, Christum respuunt.

a) Rom. VII. 24.

[ocr errors][merged small][merged small]

CAPUT LXIX.

FIDES MULIERIS GENTILIS
SYROPHONISSE.

Erat mulier gentilis, Syrophonissa ge-
nere. Et rogabat eum, ut dæmonium
eiiceret de filia eius. Qui dixit illi:
Sine prius faturari filios: non est enim
bonum fumere punem filiorum, et mit-
tere canibus. At illa respondit, et dixit
illi: utique Domine, nam et catelli co-
medunt fub mensa de micis puerorum.
Et ait illi: Propter hunc fermonem vade,
exiit damonium a filia tua. Marc.
VII. 26. etc.

Admiran

Nobis ad dmiranda est des mulieris huius Canaexemplum. nææ, cui etiam insigne ipse Christus apud

Matthæum reddit testimonium: 0 mulier, ait a), magna est fides tua. Ex Marco intelleximus eam gentilem fuisse Syrophonissam; et tamen apud Matthæum, a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine, Filii David b)! Quem nolunt agnoscere Judæi Christum filium David, hunc agnoscit mulier gentilis, petitque filiam fuam dæmonio liberari a Christo: Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius

[blocks in formation]

rogabant eum, dicentes: Dimitte eam: quia cla- CAPUT mat post nos. Ipsé autem respondens ait: Non LXIX. fum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel a). Videntur apostoli, ut etiam alibi, pertæsi clamoris monuisse Christum ; fed quid, quod Christus non folum non respexerit clamantem hanc filiam Abrahæ secun dum fpiritum, verum etiam eam flagitantem respueret, quod non fit missus, nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel, quæ tamen oves pastorem et ducem eum non receperunt? Quod vero miratu dignius adhuc est, dum illa, nihil morata contemtum fui ac repulsam, perseverat, venit, et adorat eum dicens: Domine adiuva me, responsum asperrimum tulit ex dicterio illo, quo Judæi nihil in gentiles asperius habebant, canes illos dictitantes. Christus autem respondens ait: Non est bonum fumere panem filiorum, et mittere canibus b). Quid vero illa? Non tantum non dedignatur hoc nomen, fed etiam, quod est minimum in isto genere animalium fibi usurpat : Etiam Domine, ait, nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum fuorum. Vide dispensationem divinam admirabilem, inclementiam Christi clementissimam, qui per. fidis Judæis, atque etiam nobis fidelibus. in exemplum, ne perseverare in orando cessemus, neque quamvis repulsam numing c) Matth. XV. 23. b) Ib. 26.

CAPUT irato tribuamns: considerantes, quomodo LXIX. Christus, ut mulieris huius fidem, pieta

Prop

tem, humilitatemque testatam redderet
ipsaque repulsa ac dilatione magis ac magis
accenderet, primum non respondet, deinde
intercedentibus discipulis negat, mulierem
tertio etiam probro afficere visus, fic de-
mum annuens ait: Fiat tibi ficut vis.
ter hunc fermonem, ait Christus, quo nempe
Evangelium gentibus prædicandum præver-
tens veluti mulier, utrumque opere exhi
buit, quod Christus de se discere voluit,
quia mitis fum, et humilis corde, dum non
folum mansuete iteratam repulsam fert,
verum etiam humilis canem patitur se vo-
cari. Tunc respondens Jesus ait illi, ut ha-
betur Matth. XV. 28. 0 mulier, magna est
fides tua: fiat tibi ficut vis. Sic etiam cen-
turionem gentilem, qui indignum sé pro-
fitetur, ut fub tectum fuum intraret Chri-
stus, miratus Jesus fequentibus se dixit: Amen
dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et
Occidente venient, et recumbent cum Abraham,
et Isaac, et Jacob in regno cælorum: filii autem
regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit
fetus et fridor dentium a).

Contigit beata fors illa, cum Abraham patre credentium, Ecclesiæ ex gentibus con. a) Matth. Vill. 10.

« ElőzőTovább »