Oldalképek
PDF
ePub

gia, et usus etiam proximorum fæculorum CAPUT testatur, placuit fermentum (ut ex decretis LXVII. Melchiadis, Siricii, et Innocentii PP. Rom. palam fit) vocare Eucharistiam (quæ fermenti instar fidelium unionem foveat) mystico intellectu, non vero, quod in pane fermentato consecrata fuerit, ut Mabillonius fingulari dissertatione de Azymo et Fermentato tum etiam præfatione in fæc. III. Ord. S. Bened. demonstravit, ab ipso nascentis Ecclesiæ exordio latinos azymis usos fuisse in Eucharistia ; fed tum ex iam notata ratione mystica, ut ecclesiis ad quas mittebatur, fermenti instar esset unionis inter fideles, veluti fermentum massæ panis commixtum tum etiam ad tegendum profanis rei facræ arcanum pro more illorum temporum, quem Schelstratius fingulari opere de disciplina arcani c. 7. demonstravit.

Rem vero ipsam quod attinet, quid apertius, quid dissertius, assertiusque esse possit illa Christi fententia: Caro mea, vere est cibus: et fanguis meus vere est potus. Ad quæ verba,,quid fibi vult illud? quærit S. J. Chrysostomus in h. 1. a) Aut vult fignificare, hunc esse vere cibum, qui animam fervet; aut vult dictis fuis fidem facere, ne putent id quod dictum fuit, ænigma vel parabolam esse; fed fciant, oportere omnino corpus comedere."

a) Hom. XLVII, in Joan, n. 1. T. VIII. p. 275%

CAPUT de corpore fuo glorioso intelligendum est, LXVII. quod assumturus in cœlum, tamen nobis

fpirituali quodam non Capharnaitico modo daturus erat manducandum in Eucharistia, corpus illud fpirituale, de quo apostolus: Si est corpus animale, est et Spirituale, ficut fcriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus in spiritum vivificantem a). Et ita iuxta Christi effatum : Spiritus est, qui vivificat: caro autem non prodest quidquam, verba, que ego locutus fum vobis Spiritus et vita funt. Sic eos a carnali manducatione, qua caro, dentibus contrita in ore, in ventrem dimissa consumitur, ad fpiritualem in facramento adducere vult, fed carnaliter fapientes novam difficultatem experiuntur verbis illis: Si ergo videritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius?" Quid igitur? quærit hic S. Jo. Chrysostomus b), difficultates difficultatibus addit? Minime, absit; fed doctrinæ magnitudine et copia ipsos allicere conatur." Doctrinæ autem magnitudo et copia tum in eo erat, quod fidem redeunti ad Patrem in cœlos utique detrectare non debeant, tum vero longe aliam de corpore fuo glorificato opinionem ha bere, nec carnaliter de eius manducatione carnis fentire, ac fcandalizari, „, ac si, ut cum D. Thoma loquar in h. 1. eam ad

a) I. Cor. XV. 44. b) Hom. XLVII. in Jean

n. 2. T. VIII. p. 277.

litteram deberent comedere, ut carnes ani- CAPUT malium, fcandalizati funt: et hunc fensum LXVII, removens dicit: Si ergo videritis Filium hominis ascendentem integro corpore, ubi erat prius: fupple, nunquid dicetis, quod fim daturus etiam vobis carnem meam ad manducandum, ut carnes animalium... Sed Dominus dicebat, daturum se eis ficut fpiritualem cibum, non quin fiat in Sacramento Altaris vera caro Christi, fed quia quodam fpirituali, et divino modo manducatur. “ Eodem modo postquam 1. c. locutus fuisset S. Jo. Chrysostomus:,, Et quomodo, addit, poterant, inquies, intelligere, quid esset carnem comedere? oportebat certe oppor tunum tempus exspectare, et interrogare, nec desistere. " At fecus accidit: Sed funt quidam ex vobis, qui non credunt a), ait Christus, et nos cum illo hodie gemimus: quærenti autem Christo: Numquid et vos vultis abire b)? cum Petro respondemus: Domine, ad quem ibimus? verba vita æterna habes. nos credidimus, et cognovimus, quid tu es Christus Filius Dei. Sufficit nobis ad credendum te dixisse, ad cognoscendum vero doctrina nobis ab Ecclesia, quæ est columna veritatis, proposita! Nec de potentia tua, quod possis nobis dare carnem tuam ad manducandum dubitamus, nec de Ecclesiae a) Joan. VI. 65. by Iv: 68.

TOM. II.

Et

CAPUT catholicæ consensu diffidimus, quam illa LXVII. doctrinam femper tenuit, ac etiamnum te

net orientalis nobiscum Ecclesia, licet a multis fæculis ab orbe Catholico fcissa, » quod panis, funt Theophilacti fcriptoris græci Sæc. XI. verba a), qui a nobis in mysteriis manducatur, non est tantum figuratio quædam carnis Domini, fed ipsa caro Domini. Non enim dixit: Panis, quem ego dabo, figura est carnis: fed, caro mea est. Transformatur enim arcanis verbis panis ille per mysticam benedictionem, et accessionem fancti Spiritus in carnem Domini. Et ne quem perturbet, quod credendus fit panis caro, etenim et in carne ambulante Domino, et ex pane alimoniam admittente, panis ille, qui manducabatur, in corpus eius mutabatur, et fimilis fiebat fanctæ eius carui, et in augmentum et fustentationem conferebat iuxta humanúm morem. Igitur et nunc panis in carnem Domini mutatur. Est hæc theologia a nobis ex S. Gregorio Nissano illustrata infra, atque in theologia vet. et nova circa præsentiam Christi in Eucharistia Cap. 19.

a) Comment. in Joan. c. 6. T. I. p. 594.

CAPUT LXVIII.

CAPUT

LXVIII.

MALA EX CORDE PROCEDUNT.

Non quod intrat in os, coinquinat hominem fed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Matth. XV. 11.

Paradoxum nobis videatur hoc dictum, Adæ etiam qui fentimus et agnoscimus quovis momen- exemplą. to experti miseram ac deplorabilem nostram conditionem ex peccato protoparentum nostrorum ob esum pomi vetiti ; qui in os utique intrans inquinavit totum humanum genus. Explicatius ad rem, atque accommodate omnino pro conditione misera humani generis ex prævaricatione Adæ, ubi Matthæus habet: Quod intrat in os; Marc. VII. 18. ponitur omne extrinsecus introiens in hominem, veterem nimirum hominem iuxta apostolum Eph. IV. 22. qui corrumpitur fecundum desideria erroris. Hoc Pharisæi non attendentes non folum fcandalizantur hoc fermone, verum etiam apostoli ad eum ftupent: quare Petrus, edissere nobis, ait, parabolam istam. Plura erant Judæis in veteri testamento ad edendum vetita: ex Ac tis autem apostolorum discimus, quæ hinc in primitiva Ecclesia natæ fint controversia ob legalia, ut vocant, quæ inter non

« ElőzőTovább »