Oldalképek
PDF
ePub

me,

CAPUT niant, et corporali cibo inhærent. Dixerunt LXVII. ergo ad eum: Domine, femper da nobis panem hunc. Dixit autem eis Jesus: Ego fum panis vitæ: qui venit ad non esuriet: et qui credit in me, non fitiet unquam a). Hoc iam est, quod concoquere non poterant: Murmurabant ergo Judai de illo, quia dixisset: Ego fum panis vivus, qui de cœlo descendi b). At hoc ipsum est, quod deinceps tam fæpe repetit: ac primum quidem, ut illos ad credendum inducat, se non merum hominem esse, fed de cœlo descendisse ad falvandos in vitam æternam homines, æterni Patris Filium: Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego fum panis vivus, qui de cœlo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita c).

Corpus et fanguis

Christi in

stia.

Paulatim procedit oratio, velamen pan. ditur fanctuarii ad revelandum tremendum Euchari- mysterium, ac mensam mysticam, in qua Christus ipse fumitur. Duo nobis pandit divinus evangelista Joannes mysteria æque fublimia, æque adoranda: Filium Dei descendisse de cœlo in terram ad nos, nostramque assumsisse carnem alterum, carnem hanc panem esse pro mundi vita. Nec magis clare et expresse, inculcatur Verbum

a) Joan. VI. 34 b) Ib. 41. c) Ib. 50.

esse caro factum, quam eius carnem esse eden- Caput dam, et fanguinem bibendum: opusque re- LXVII. demtionis nostræ per incarnationem inchoa. ~ tum, consummatur per Eucharistiam: utque per admirabilem operationem Spiritus S. Maria virgo in utero concepit Verbum divinum, perinde quotidie concipitur et paritur fuper altari: nec in nos venire horret, qui non horruit virginis uterum. Credidit, beata quia credidit, virgo angelo annuntianti; et nos non credamus ipsi Filio Dei tam fæpe et aperte rem asseveranti? quin cum Petro confidenter dicamus: Domine, ad quem ibimus? verba vita æterna habes a). Refragantur quidem fensus, obstupescit natura : Litigabant ergo Judai ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis dare carnem fuam ad manducandum? At manet fententia Salvatoris: et quod dictum est de manducando et bibendo a fidelibus corpore et fanguine,, non folum fæpe repetita asseveratione confirmatur, verum etiam a Christo folito fuo duplici iuramento asseritur; Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius fanguinem, non habebitis vitam in vobis b). Sic porro dicit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum fanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die c)... In me manet, et ego in illo d).

Ad quæ

a) Jo. VI. 69.

b) Ib. 54. c) Ib. 55.

d) Ib. 57.

CAPUT verba S. Cyrillus Alex. „Hic enim, ait a), LXVII, animadvertere operæ pretium est, Christum

non dicere se duntaxat in nobis futurum fecundum relationem quamdam affectualem, fed et per participationem naturalem. Ut enim si quis ceram cere indutam igne fimul liquaverit, unum quid ex ambobus efficit, ita per corporis Christi, et pretiosi fanguinis participationem ipse quidem in nobis, nos autem in eo fimul unimur. Nec enim aliter vivificari potest, quod natura fua corruptibile, quam corporaliter unitum fit corpori eius, qui fecundum naturam fuam est vita, hoc est unigeniti." Altius adhuc fublimiusque effert, ac ducit participantem divina corporis et fanguinis Domini mysteria cognominis S. Cyrillus Hierosol. in Catechesi mystagogica quarta n. 3. » Ut, inquit, cum fumseris corpus et fanguinem Christi, concorporeus et consanguis ipsi efficiaris. Sic etenim Christiferi efficimur distributo in membra nostra corpore eius et fanguine. Sic iuxta beatum Petrum divinæ fimus consortes naturæ. “ Et ante hos S. Irenæus Episc. et Martyr: „, Quando ergo, ait b), et mixtus calix et factus (al. fractus) panis percipit verbum Dei, et fit Eucharistia fanguinis et corporis Christi, ex quibus augetur, et consistit carnis nostræ fubstantia; quomodo carnem negant a) Lib. X. in Joan. c. 2. T. IV. p. 862.

دو

b) Lib. V. contra hæres. c. il. n. 3. p. 294

capacem esse donationis Dei, quæ est vita CAPUT, æterna, quæ fanguine et corpore Christi LXVII. nutritur, et membrum eius est? Quemadmodum et beatus apostolus ait in ea, quæ est ad Ephesios epistola: Quoniam membra fumus corporis eius, de carne eius, et de ossi bus eius non de fpirituali aliquo et invisibili homine dicens hæc (Spiritus enim neque ossa, neque carnes habet) fed de ea disposi tione, quæ est fecundum verum hominem, quæ ex carnibus, et nervis, et ossibus consistit: quæ de calice, qui est fanguis eius, nutritur, et de pane, quod est corpus eius, augetur. Et quemadmodum lignum vitis depositum in terram fuo fructificat tempore, et granum tritici decidens in terram, et dissolutum, multiplex furgit per Spiritum Dei, qui continet omnia: quæ deinde per fapientiam in usum hominis veniunt, et percipientia Verbum Dei Eucharistia fiunt, quod est corpus et fanguis Christi: fic et nostra corpora ex ea nutrita, et reposita in terram, et resoluta in ea, resurgent in fuo tempore Verbo Dei resurrectionem eis donante in gloriam Dei Patris." Agit hic S. Martyr contra hæreticos perinde resurrectionem carnis ac corpus et fanguinem Christi in Eucharistia abnegantes, quos iam S. Ignatius Ep. et M. in epistola ad Smyrnæos notavit n. 7. Qui ait, contradicunt huic dono Dei

ergo,

[ocr errors]

CAPUT altercantes moriuntur.

Utile autem esset

LXVII. ipsis diligere, ut et resurgerent," beata nimirum illa resurrectione quam Christus participibus facramenti eucharistici promittit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum fanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea, vere est cibus: et fanguis meus, vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit meum fanguinem, in me manet, et ego in illo a), qui est omnium maximus ac ineffabilis huius participationis feu communionis dominicæ fructus; qui ut perennaret, Christus, cum in ultima cœna instituisset facramentum hoc ac facrificium, pro apostolis, postquam primum illis manducandum et bibendum fuum dedisset corpus et fanguinem, rogavit Patrem, ut fint unum ficut et nos b). . Et mox, non pro eis autem rogo tantum, fed et pro eis, qui credituri funt per verbum eorum in me: ut omnes unum fint, ficut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum fint etc. c) Quod præ oculis habens apostolus: Quoniam, ait d), unus panis, unum corpus multi fumus, omnes, qui de uno pane participamus. Quam fidelium, ex participatione corporis et fanguinis Domini, communionem præ oculis habentes veteres, cum ad absentes quoque mitteretur, ut S. Justinus in apolo

a) Jo. VI. 55.
d) 1. Cor. X. 17.

b) lb. XVII. 11. c) Il. 20.

« ElőzőTovább »