Oldalképek
PDF
ePub

CAPUT

cum, qui nec inimicum ulciscatur, neque
patrem plus Christo vereatur.
In illo qui-
dem verbo odium resecat, et voluntatem
inferendi mala, in hoc vero nimiam in
coniunctos reverentiam, dum hæc faluti
officiat. Si ergo infidelis cuipiam pater,
aut filius, aut frater extiterit, atque horum
quilibet fidei vitæque in cœlis consequendæ
impedimentum præstiterit, huic ne consen-
tiat, aut cum illo concordiam habeat, fed
fpiritalis inimicitiæ causa carnalem neces-
sitatem diluat. " S. Jo. Chrysostomus in
illa Christi verba: ,,Nolite putare, quia ve
nerim pacem mittere in terram etc. Rursum
onerosiora, ait a), profert, idque cum
magna auctoritate: quodque alii obiecturi
erant, ille prædicit. Nam ne iis auditis
dicerent: Ideone venisti, ut nos interficias
cum iis, qui nobis obsequuti funt, et bel
lis terram repleas? ipse prior dicit: Non
veni pacem mittere in terram.
Cur ergo
præcepit in domos fingulas ingressos pacem
dicere? Cur et angeli dicebant: Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax? Cur prophetæ
omnes idipsum prænunciarunt? Quia illud
maxime pax est, cum id, quod ægrotat,
abscinditur, quando id, quod dissidet,
feparatur. Sic enim poterit cœlum cum
terra iungi."

LXVI.

a) Ilom. XXXV. in Matth. X. 34. T. VII. p. 397.

CAPUT

S. Augustinus etiam id a), quod S. ChryLXVI. sostomus, et passim alii de igne charitatis, intelligit, ignem veni mittere in terram, perinde hic accipit ac gladium. ,, Sic ignem, inquit b), quomodo gladium: nam et quodam loco, ait, non se venisse pacem mittere, sed gladium. Gladium ad separationem, ignem ad ustionem, fed utrumque falubrem, quia et gladius verbi ipsius falubriter nos feparavit a consuetudine mala. Gladium enim attulit, et feparavit unumquemque fidelium, aut a patre fuo, qui in Christum non crediderat, aut a matre fimiliter infideli; aut certe si de parentibus christianis natus est, faltem a progenie fua priore. " Breviter et generalius Jo. Climacus in fcala paradisi c), , ut feparem cultores Dei, ab amatoribus. mundi, terram a cœlo, fuperbos a fubmissis. Delectatur enim Dominus hac dissensione, et fecessione fua causa facta."

[ocr errors]

Pulchre, et apposite admodum S. Gregorius M. odium hoc aliorum et nostri ipsorum quomodo charitas fit, ex præcepto amandi proximum ficut feipsum explicat: Ut autem, inquit d), Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, fed de charitate, addidit a) Hom. VI. in Matth. n. 4. et 5. T. VII. p. 94. b) Enarrat. in Ps. XCVI. n. 7. T. IV. p. 1044. c) Grad. III. p. 32. ¿) Lib. Il. Hom. XXXVII.

n. 2. T. 1. p. 1628.

A

protinus dicens: Adhuc autem et animam CAPUT fuam a). Odisse itaque præcipimur proxi- LXVI. mos, odisse et animam nostram. Constat

ergo quia amando debet odisse proximum, qui fic eum odit, ficut femetipsum. Tunc etenim bene nostram animam odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, eius voluptatibus reluctamur. Quæ ergo contemta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus, quod funt, et habeamus odio, quod in Dei nobis itinere obsistunt." S. Laurentius Justinianus in libro de casto connubio verbi et anime nos verbis his Christi: Non veni pacem mittere fed gladium ad fpiritualem pugnam animat cap. 8. ,, Concitavit bellum, inquit b), ut feparentur ab invicem, qui se inordinate diligunt: ut contra vitia pro amore virtutum dimicent, qui ipsum habere peroptant: ut temporalia pro æternis relinquant, qui felicitatis fupernæ cupiunt esse participes. In ftadio nos constituit, pugnandi necessitatem indixit, certaminis nostri se iudicem fecit, vincenti coronam proposuit etc.

[ocr errors]

دو

a) Luc. XIV. 26. b) T. I. Opp. p. 189.

CAPUT

LXVII.

CAPUT LXVII.

CARO CHRISTI VERE EST CIBUS, ET SANGUIS EIUS VERE EST POTUS, Ego fum panis vitæ. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui funt. Hic est panis de cœlo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego fum panis vivus gui de cœlo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Jo. VI. 48. etc.

Jam

Verbum am [inquit S. Jo. Chrysostomus in h.

[ocr errors]

incarna 1. a)] in mysteriorum traditionem venturus tum panis est. Et primo de divinitate fua disputat dicens: Ego fum panis vita.

vite.

Neque enim
De illo in

hoc de corpore dictum est.
fine loquitur: Et panis, quem ego dabo, caro
mea est; fed adhuc de divinitate agit. Et
enim ille propter Deum Verbum panis est,
quemadmodum hic propter advenientem
Spiritum panis cœlestis efficitur. “ Brevi
hac fententiæ periodo S. doctor complexus
est fublimissimam Christi Domini doctri-
pam, quæ continetur capite fexto Evangelii

a) Hom. XLV. alias XLIV. in Jo. 11. 2. T. VIII.
p. 263.

S. Joannis, estque continuatio cœlestis ac CAPUT divinæ theologiæ, a qua evangelium fuum LXVII. auspicatur, Verbi divinitatem ab æterno eiusque incarnationem in tempore nobis explicans; hoc autem capite fexto, quid ex hoc mysterio incarnationis in nos redundet, explanat. Occasionem huic fermoni dederunt Judæi a Christo panibus faturati in deserto et hinc eum volebant facere regem, cumque fugeret, follicite inquirebant eum: Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me, non quia vidistis figna, fed quia manducastis ex panibus, et faturati estis a). Volebat Christus mentes eorum a fensibilibus istis ad fidem in feipsum elevare. Impudentes autem illi adhuc fignum postulabant: Quod ergo tu facis fignum, ut videamus, et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto, ficut fcriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare b). Quasi vero parum esset, quod Christus femel aliquot millia hominum cibasset, cum Moyses tot centena millia in deserto quadraginta annis pavisset: volunt Moysen præ Christo extollere. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de cælo, fed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo c). Adhuc illi de manna foma) Joan. VI. 26. b) Ib. 30. c)】1.34、·

« ElőzőTovább »