Oldalképek
PDF

ita filius eam matrem discipulo conslgnans, Caput dilecto , utique maximo , inter dirissimos. LXIIL licet cruciatus, filiali prospexit matri affectu. ^v^" Nee hoc præterit S, Ambrosius Marcionetri et Manichæos incessens, etsi præsenti i quem versamus loco synagogæ personara sustinere cum aliis dicat Mariana, de qua natus est Christus fecundum carnem, ex femine Abrahæ, quod ad vetus Testamentum pertinet, ac fynagogam , cui in novo substituta est Ecclesia. „ Quæ , de Maria loquitur S. Pater a), de cruce etiam agnoscitur, fed necessitudini corporali præscriptorum cœlestium forma præfertur. Ulud quoque intelligere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat, Judæis , ex quibus est Christus fecundum carnem, Ecclesiam quæ credidit, præferendam." Hoc de figura synagogæ explicatius habet loco citato S. Hilarius. •

S. Jo. Chrysostomus pulchre, quod est morale in fententia Christi, ad ipsam beatissimam matrem reflectit, eiusque exemplo ad alios: „ Nam , inquit b) , si illam nihil iuvabat, quod mater es$et, nisi esset virtuti addicta, vix ac ne vix quidem alius

«) Exposit. Evnng. fecund. Luc. lib. VI. n. 38. p. 1393. S. August. de file et fymbolo n. 9. T. VI. p. 156; *) Ham. XLIV. n. 1. p. 468. T. Vlh

Tom. IL M

Caput rationc cognationis salutem consequetur.

LXUI. ■Sola quippe nobilitas est, voluntatem Dei ^-^V^^ facere. Hie nobilitatis modus melior et præstantior esc illo." S. Augustinus in libro de S. Virginitate a), postquam ex verbis Christi docuisset, carnali cognationi genus nostrum spiritale esse pneponendum, nec, inde cum S. Chrysostomo colligit, beatos esse homines, si iustis et sartctis carnis propinquitate iunguntur, fed si eorum doctrinæ et moribus obediendo atque imitando cohærescunt. „ Beatior ergo , pergit, Maria percipiendb fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi. Nam . et dicenti cuidam: Beatus venter, qui te portavit: ipse respondit; Imo bcati,' qui audiunt vcrbum Dei, et custodiunt illud. Denique fratribus eius , id est, fecundum carnem cognatis , qui non in eum crediderunt, quid prosuit illa cognatio? Sic et materna propinquitas nihil Mariæ prosuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset." Occasionem S. Chrysostomus hinc sumit opportunam omnino Judæos perstringendi, qui tum auditores erant, ex illis verbis: Quinimo, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. „Viden- quomodo non uspiam neget naturalem hanc cognationem; fed addat illam affinitatem, quæ fecundum virtutem est. Præcursor quoque cum dicit genia) T. VI. f. 34j.

mina viperarum, ne videamini diccrc: patrem habemus Abraham , non declarat cos non esse fecundum naturam ex Abrahamo or- ^^^" tos; fed nihil illis prodesse quod ex Abrahamo sint orti-, nisi etiam morum cognationeiu haberent: quod etiam Christus declarat his verbis: Si filii Abraham cssetis, opera utique Abrahœ faceretis." S. Gregorius M. subtiliter electionem gentium et reiectionem Judæorum colligit ex verbis Christi: „ Qiiœ est mater mea, et qui Junt fratres mei? Qiiicunque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est Me. Quibus, inquit a), nobis verbis, quid aliud innuit, nisi quod obsequentes iussionibus suis mulios ex gentilitate colligit, et Judæam, ex cuius carne est genitus, nori agnoscit? Unde et mater eius cum quasi non agnoscitur, foris stare perhibetur: quia videlicet synagoga ideirco ab auctore suo non recognoscitur, q'uia legis observationem tenens spiritalem intellectum perdidit, et se ad custodiam literæ foris fixit." Perinde est discrirhen, quod animadvertit inter fratrem, aut sororem, et matrem Christi ea in allegoria: ., quia qui Christi frater et soror est credendo, mater fit prædicando. Q.uasi enim parit Dominum, quem cordi audientis insuderit. Et mater eius efficitur, si.per eius

a) Hi. I. Horn. HI. iii Evang. T. 1. p. 1444.

M %.

Caput vocem amor Domini in proximi mente LXIII. generatur." Idem discrimen observat S; v-^v^—' Thomas; cæterum vero paucissimis verbis omnium hie altissime assurgit in eamdem Christi fententiam: „ Habebat enim , inquit a), generationem cœlestem, et temporalem: unde præponit coelestem temporali.. Illi enim, qui faciunt voluntatem Patris mei, illi attinent ei fecundum generationem cœlestem."

Porro, quod B. M. V. attinet, dum illa, perinde ac aurora, quæ solem parit, et ipsa solis filia, virgo scilicet Deipara simul etiam æterni Patris sit nobiscum filia, quis ei non primum præcipuumque locum •inter Christi fratres , sorores et matres tribuat? Quæ ab angelo Ave gratia plena , Dominus tecum salutatur: et ab Elisabeth: Bencdicta, prædicatur, inter muliercs ,• et: Be ata, qua credidisti: et ipsa de se humilis ancilla Domini profitetur: Qiiia respexit humilitatem ancilla fine, ecu enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

a) In Mittb.. C. XII. T. III. p. 17J.

PARABOLÆ DE REGNO DEI PRÆ-
SENTIS TEMPORIS ECCLESIA,

Locutus est eis multa in parabolis, dicens:
Ecce exiit, qui seminat etc. Matth.
XIII. 3-

[graphic]
[ocr errors]

Q ..... .

stus adturbas in parabolis, qui tam aperte st".s ru" et sine omni involucro fermone in monte parabolis doctrinam suam proposuerat? Interrogave-lo1iuiur* runt hoc discipuli Christum , cur in parabolis eis loqueretur. Ideo , respondet, in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intclligunt. Experimentum hoc dederunt cæci et surdi ad fermonem in monte, præiudiciis animum occupatum habentes. Nempe doctrinam illam ferre non poterant, qua beatos pauperes, lugentes, persecutionem patientes etc. prædicaverat; multas traditiones , quibus legem corruperant, reiecerat, de perfectione legis, ipsis paradoxa proposuerat. Jam aliam docendi rationem init in parabolis, quod apud Judæos erat frequentissimum. Hinc Evangelium veluti de novo auspicatus innt: Ecce exiit, qui seminat etc. iuam mis- Parabola sionem a Patre e cœlis adventumque in semina». mundum ad feminandam doctrinam salutis,

« ElőzőTovább »