Oldalképek
PDF
ePub

LXIII. generatur.

[ocr errors]

دو

CAPUT Vocem amor Domini in proximi mente Idem discrimen observat S. Thomas; cæterum vero paucissimis verbis omnium hic altissime assurgit in eamdem Christi fententiam : Habebat enim, inquit a), generationem cœlestem, et temporalem: unde præponit cœlestem temporali., Illi enim, qui faciunt voluntatem Patris mei, illi attinent ei fecundum generationem cœlestem. "

Porro, quod B. M. V. attinet, dum illa, perinde ac aurora, quæ folem parit, et ipsa folis filia, virgo fcilicet Deipara fimul etiam æterni Patris fit nobiscum filia, quis ei non primum præcipuumque locum. inter Christi fratres, forores et matres tribuat? Que ab angelo Ave gratia plena, Dominus tecum falutatur: et ab Elisabeth: Benedicta, prædicatur, inter mulieres ; et : Beata, que credidisti: et ipsa de se humilis ancilla Domini profitetur: Quia respexit humilitatem ancilla fua, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

a) In Matth.. C. XII. T. III. p. 173.

CAPUT LXIV.

CAPUT

PARABOLE DE REGNO DEI PRÆ-
SENTIS TEMPORIS ECCLESIA,

Locutus est eis multa in parabolis, dicens:
Ecce exiit, qui feminat etc. Matth.
XIII. 3.

LXIV.

Quid est quod incipiat iam loqui Chri- Cur Christus ad turbas in parabolis, qui tam aperte stus Ju

dæis in et fine omni involucro fermone in monte parabolis doctrinam fuam proposuerat? Interrogave- loquitur. runt hoc discipuli Christum, cur in parabolis eis loqueretur. Ideo, respondet, in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. Experimentum hoc dederunt cæci et furdi ad fermonem in monte, præiudiciis animum Occupatum habentes. Nempe doctrinam illam ferre non poterant, qua beatos pauperes, lugentes, persecutionem patientes etc. prædicaverat; multas traditiones, quibus legem corruperant, reiecerat, de perfectione legis, ipsis paradoxa proposuerat. Jam aliam docendi rationem init in parabolis, quod apud Judæos erat frequentissimum. Hinc Evangelium veluti de novo auspicatus infit: Ecce exiit, qui feminat etc. fuam mis- Parabola sionem a Patre e cœlis adventumque in feminan mundum ad feminandam doctrinam falutis,

tis.

CAPUT Constituendumque agrum dominicum EcLXIV. clesiam tam fimpliciter, et native uno ve luti verbo: Exiit (cui alterum ad attentionem movendam præmittitur Ecce) denunciat. Quid autem accommodatius Judæis esse tunc poterat hac parabola, cum dicit quædam cecidisse fecus viam, vel in fpinas, quæ omnia in ipsos cadebant, prout postea discipulis explicat parabolam; quæ veluti compendium quoddam historicum funt eorum, quæ in prædicatione Evangelii tunc contigerant circa Judaeos, qui verbum Dei audierant, et non intelligebant: dura ac veluti petrosa pectora habebant: follicitudo vero huius fæculi fallaciaque divitiarum erant, quæ ipsi in fuo Messia præstolabantur, regem nempe toto orbe dominaturum: regnum autem in prosperitate temporali, deliciis, divitiis, omnique felicitate rerum huius vitæ abundans fibi fomniabant toto cœlo diversum ab eo, quod Christus denunciabat.

Est hoc, quod primum in explicatione parabolæ vocat verbum regni ; et ficut in cæteris parabolis Matth. XIII. XXII. XXV. atque apud alios evangelistas iis se accommodans, qui regnum Messiæ exspectabant, regnum vocat præsentis temporis Ecclesiam; regnum autem cœlorum dicit propter Evangelium feu fpem vitæ æternæ, mira

bili iterum modo duobus verbis id omne CAPUT complexus, quare relicto finu Patris car. LXIV. nem indutus factusque fuerit homo, ut nos ad cœlestia vitamque æternam revocaret, constitueretque hæredes regni cœlorum.

Sequitur parabola zizaniorum. Quamprimum Deus in paradyso ceu agro fuo hominem constituerat, ftatim inimicus homo zizania fuperseminavit, zizania autem, ait, funt filii nequam, nec cessant usque ad consummationem fæculi in Ecclesia: quos nimirum Deus relinquit et tolerat ad exerci tationem bonorum, et patienter ad emendationem exspectat. Angustiantur quidem hinc ac offenduntur zizaniis istis fideles fervi Domini; accedentesque (Matth. XIII. 28.) dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Et ait: Non; ne forte colligentes zizania, eradicetis fimul cum eis et triticum. Nempe, ut diximus, conferunt ad exercitationem bonorum. Neque enim ferret Deus malum, nisi fciret inde facere bonum: neque fustineret malos, nisi proficerent inde boni. Quippe non essent e. g. martyres nisi forent persecutores: et nisi essent vitiosi, virtus marcesceret. Nisi in maligno positus esset mundus, non apparerent, qui de mundo non funt, nec victores mundi in Christo, nec victoria corona. Nisi venirent flumina, flarent venti hæresum, fchis

CAPUT matum, aliorumque fcandalorum (Necesse est LXIV. enim ut veniant fcandala Matth. XVIII. 7.)

quomodo Ecclesiam fupra firmam petram esse fundatam constaret? aut fine continuis colluctationibus quomodo fese eam commonstraret, contra quam portæ inferi non prævalebunt? Atqui hæc erit conditio Ecclesiæ militantis usque ad consummationem fæculi: quando mittet filius hominis angelos Juos etc.

Sic regnum Christi fuo fanguine comparatum, persecutionibus adolescens perennabit in hoc mundo maligno, civitate diaboli hostis irreconciliabilis civitatis Dei, Ecclesiæ Christi, ad cuius propagationem fingulariter pertinet, mox fequens de grano finapis parabola, cuius et alterius de fermento cum proxime antecedentibus de femine nexum concinne describens S. Jo. Chrysostomus, Quia enim, inquit a), dixit ex femine tres partes perire, unamque fervari et, in hac quoque fervata parte tot tantaque imminere, detrimenta; ne dicerent: Et quinam quantoque numero fideles erunt? Hunc quoque metum aufert; illos per parabolam finapis ad fidem adducens, ostendensque prædicationem ubique pervasuram esse. Ideo oleris imaginem in medium adduxit huic argumento admodum

a) Hon. XLVI. in Matth. T. VII. p. 483.

« ElőzőTovább »