Oldalképek
PDF
ePub

CAPUT

git redemtionis humanæ œconomia! prout ipse Christus ipsis Pharisæis in illa occa- LIX. sione, qua Christum ægre ferebant cum publicanis et peccatoribus manducare, palam manifestabat, se non venisse vocare iustos, fed peccatores ad pœnitentiam a); quali pœnitentia ducta utique erat mulier commensurans cum magnitudine peccatorum magnitudinem amoris, adeoque ipso Pharisæi iudicio absolvenda a Christo : Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quæ vero mens esse debuisset Simoni, si Christum non tantum prophetam, fed omniscium verum Filium Dei, fcrutatorem renum et cordium agnovisset? Si, ut ei Christus tam placide insinuaverat, ad examen revocasset, rationesque iniisset anteactæ vitæ fuæ reperturus forte ampliorem materiam ad maiorem. dilectionem, si vera reatuum fuorum pœnitentia ductus ad eus et ipse provolutus pedes, ea fecisset, quæ quod neglexerit tam oportune, officiose, et amanter Christus ei exprobrat, proposito mulieris peccatricis exemplo: Et conversus ad mulierem dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis fuis tersit. Osculum mihi non dedisti: hæc autem, ex quo intravit, non cessavit osculari n) Luc. V. 32.

CAPUT pedes meos.

O'eo caput meum non

unxisti :

Propter

LIX. hac autem unquento unxit pedes meos.

quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.

[ocr errors]

Illa ipsa creditur hæc mulier, quæ postea plorans, atque eodem amore conflagrans mortuo et fepulto Christo tam perseveranter ad monumentum stabat. Qua in re pensandum est, cum S. Gregorio loquar a), huius mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, que a monumento Domini etiam discipulis recedentibus non recedebat. Exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris fui igne fuccensa, eius, quem ablatum credidit, ardebat desiderio. Unde contigit, ut eum fola tunc videret, quæ remansit, ut quæreret. Nec hoc folum, verum etiam prima resurrectionis nuntia a Christo ad apostolos apostola mitti digna fuit iis consolatione plenis verbis, quæ nunquam fine extasi quadam mentis audiri debeant: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum. Sic etiam præ cæteris apostolis post resurrectionem fuam primus Petro apparuit, qui eum ter negaverat, fed ftatim lapsum, respectus a Christo, amare defleverat, et deinceps Christum præ cæteris amabat, ideoque pascendas oves acce

a) Lib. II. in Evang, Hom. XXV, n. x. T. I. p. 1545.

دو

pit. Testante autem S. Jo. Chrysostomo: CAPUT Idcirco Coryphæum cadere permisit, ut illum moderatiorem redderet, et ad maiorem charitatem induceret. Cui enim plus remissum fuerit, is magis diliget a)." Utroque hoc exemplo nihil aptius esse potest, ad magnitudinem divinæ erga nos peccatores clementiæ ob oculos ponendam erigendosque ex ipsa reatus enormitate animos, si ei effectus pœnitentiæ falutaris respondeat, atque magnitudo dilectionis ex affectu grati pro venia animi: dum cerni mus Petrum postquam ter negasset, plus cæteris Christum amantem caput Ecclesiæ constitui; Mariam prius peccatricem exuberantiam amoris tot testimoniis comprobantem dignam habitam, quæ prima non fo- lum Christum videret post resurrectionem, verum etiam lætissimum nobis omnibus Christi fidelibus nuntium, se ascensurum ad Patrem fuum et Patrem nostrum, Deum - fuum et Deum nostrum (quæ est unica fpes. nostra, maximaque dignatio) deferret fratribus cohæredibus vitæ æternæ in cœlis, quo ipse, parare nobis locum, iam erat præiturus.

8) Hom. LXXXII. in Matth. n. 4. T. VII. p. 787.

[ocr errors]

CAPUT

LX.

Nostra

nos.

CAPUT LX.

DEMONURG I A.

Quomodo potest quisquam intrare in do mum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. Matth. XII. 29.

A pari hoc dicit, profertque inter alia

culpa in argumenta contra Judæos blasphemantes, Christum in Beelzebub eiicere dæmonia, hanc fimilitudinem, quæ explicatior est Luc. XI. 21. etc. Ubi ftatus humani gene. ris ante Christum adumbratur his verbis: Cum fortis armatus custodit atrium fuum, in pace funt ea, que possidet. Si autem fortior eo fuperveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et Spolia eius distribuet. Absit ut comparatio instituta videatur inter dæmonem fortem, ac fortiorem eo fupervenientem Christum.

[ocr errors]

Ab

» Fortem autem illum appellat, inquit S. Chrysostomus a), non quod natura talis fit. sit, fed priorem fignificans tyrannidem ex negligentia nostra ftabilitam.". Et S. Augustinus,,,quia, inquit b), ille tenebat, ne possent viribus fuis ab illo se homines

a) Hom. XLII. in Matth. . 3. T. VII. p. 447b) Lib. I. Quæst. Evang. quæst. 5.

[ocr errors]

Igitur

eruere. Sic Cassiodoro a) fortes ideo di- CAPUT cuntur dæmones, quia mortalium fuperant LX. fragiles imbecillitates. Omnibus expressius V. Hildebertus in Serm. de laudibus crucis b), » quem, inquit, non fua virtus, fed nostra peccata fortem fecerunt: qui dominium fuper nos usurpavit, non fua virtute, fed ex nostra infirmitate. " causa penes nos est, et culpa, quod tyrannidem exercet in genus humanum dæmon, ut fuit præsertim miserrimus ftatus ante Christum inter gentes, idolis, abiecto veri Dei cultu, atque adeo dæmonibus fervientes, qua impietate fæpe etiam Israelitæ abripiebantur: erantque, dum venit Christus, varias in fectas ob religionem fcissi, erroribus et moribus depravati.

Erat inter has fecta Sadducæorum, qui dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque Spiritum c), ut funt etiamnum hodie tanto proh dolor numero, quos non pudet se brutis æquiparare, atque in anima nostra divinam illam originem non verentur inficiari, qua ad imaginem et fimilitudinem Dei conditi fumus divina instructi virtute, ut ad imperium animæ nostræ fpiritualis regatur corpus animale: ac si vero ad hoc opus fit immediato crasso quodam influxu

a) In Psalm, LVIII. 3. T. II. p. 184. b) Pag. 594. c) Act. XXIII. 8.

« ElőzőTovább »