Oldalképek
PDF
ePub

apostolicis et SS. Patribus. Sic S. Polycar- CAPUT
pus S. Joannis discipulus in Epist. ad Phi- XLVII.
lippenses, „, si ergo, inquit a), deprecamur
Dominum, ut nobis dimittat, debemus et
nos dimittere. Nam coram Domini ac
Dei oculis fumus, et omnes nos oportet
ftare ante tribunal Christi, et unumquem-
que pro se rationem reddere, " Nemo
frequentius dissertiusque hoc inculcat S.
Cypriano M. in libro de orat. Dominica
ad hanc petitionem, „, adiunxit plane, ait,
et addidit legem, certa nos conditione et
fponsione constringens, ut fic nobis dimitti
debita postulemus, fecundum quod et ipsi
debitoribus nostris dimittimus: fcientes im-
petrari non posse, quod pro peccatis peti-
mus, nisi et ipsi circa debitores nostros
paria fecerimus. “ Sic ille deinceps adhuc
testimoniis et exemplis evangelicis confir
mat rem. Sæculo IV. vero S. Jacobus
Nisibenus Serm. de oratione b). Orant
quidem aliqui, inquit, oratione
quam do-
cuit Dominus noster: Dimitte nobis debita
nostra, ficut et nos dimittimus debitoribus nostris.
O qui fic oras, memento, quando hostiam
offers in conspectu Dei; vide, ne erubes.
cat, qui offert orationem tuam, veluti
facrificium coinquinatum. Tu oras Deum,
ut dimittat tibi, et profiteris, quod et tu

a) Num. 6. Rom. VI. 12 14.
b) Bibl. PP. T. V. p. XXX

[ocr errors]

CAPUT dimittis.

Cogita, primum in mente tua,

XLVII. an dimittas, ne inveniaris mendax coram Deo, dum dicis, dimitto, non dimittens: non est Deus ut homo, qualis es tu, ut mentiaris ei. " S. Joan. Chrysostomus id imprimis agit in h. 1. ut divinam erga nos Dei clementiam et pietatem ob oculos ponat, quam nobis ipsis hac nostra fponsione exhibet. ,, Nam, inquit a), cum posset fine hac posita conditione omnia tibi peccata condonare; vult, tamen te inde etiam beneficium accipere, mille tibi undique mansuetudinis et humanitatis occasiones ministrans, et quod in te belluinum est eliminans, iram extinguens, et undique te membro tuo conglutinans. Quid ergo dicere possis, an te mali quidpiam a proximo iniuste passum esse? Hæc quippe funt peccata; nam si iuste, peccatum nullum est. At tu talium vere peccatorum veniam impetraturus accedis, imo et multo maiorum: et ante veniam, non minimam consecutus es gratiam, edoctus te humanam habere animam, et ad omnem mansuetudinem institutus. Post hæc vero, magna etiam tibi merces illic recondita erit, quod nullæ a te peccatorum rationes postulentur. Quo igitur digni fupplicio erimus, si tali accepta potestate, falutem nostram prodamus? Quomodo autem in aliis nos

[ocr errors]

a) Hom, XIX. u. 6. T, VII. p. 253.

exaudiri rogamus, cum nolimus, dum cum nolimus, dum pe- CAPUT nes nos est, nobis ipsis parcere?" Nemo XLVII, vero fortius S. Augustino pacti ac conditionis obligationem ftringit, qua tenemur ex hac mutuæ conditionis lege, ferm. CXIV, de verbis Luc. XVII. Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum etc.; primum quidem paucis his: „Volo ergo, iniquit a), te ignoscentem, quia teneo veniam postulantem. Rogaris, ignosce: rogaris, et rogabis rogaris, ignosce; tu rogabis, ut ignoscatur tibi." Et paulo post: „Dimitte, inquit, nobis debita nostra. Quo iure? quo pacto ? quo placito? quo chirogra. pho recitato? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Parum est, quod non dimit tis adhuc et Deo mentiris, Conditio po, sita est, fixa est lex: Dimitte, ficut dimitto, Ergo non dimittit, nisi dimittas: Dimitte, ficut dimitto. Petenti vis ut dimittatur tibi, petenti dimitte. Preces istas iurisperitus cœli dictavit: non te fallit, fecundum cœlestem eius vocem posce: dic, dimitte nobis, ficut et nos dimittimus: et fac quod dicis. Qui mentitur in precibus, beneficio caret: qui mentitur in precibus, et perdit causam, et invenit pœnam etc." Nihil est, quod nos adeo confundit coram Deo in ipsa oratione nostra ad Deum, si quod orando promittimus, attente animo revolvamus; fiquia) T. V. p. 574.

CAPUT dem cum eodem S. Augustino fermon.
XLVII. CLXXXI. de verbis epist. I. Joannis „, Hu-

miles et devoti dicamus quotidie dimitte no-
bis debita nostra: fed si faciamus, quod se-
quitur: ficut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Sponsio hæc cum Deo, vera sponsio, et
fixa conditio est. 66
Quis nobis ad hæc de-
bet esse animus, si in memoriam revoca-
mus, quid quotidie in oratione Deum ro-
gamus, et quales nos erga proximum exhi-
bemus, iniuriarum memores, minas fpi-

rantes, vindictam cogitantes, malum pro
malo reddentes ?

CAPUT XLVIII.

JEJUNIUM CUM GAUDIO.

Cum autem ieiunatis, nolite fieri ficut bypocrita tristes: exterminant enim facies fuas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem fuam. Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus ieiunans, fed Patri tuo, qui est in abscondito et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Matth. VI. 16.

[ocr errors]

CAPUT

XLVIII.

Satis quidem se ipsam explicat Christi doc- In fpe

æternæ.

trina de fimulata tristitia hypocritarum in mercedis facie ad feveritatem fpeciemque fanctitatis composita ad vanam aucupandam existimationem ac gloriam, quam hic perinde ac fupra de eleemosyna et oratione damnat. Cæterum ieiunium » principalis hæc, ut Tertulliano dicitur a), fpecies in castigatione victus," et pænitentiæ genus ficut. cæteræ corporis castigationes per se tristitiæ quoddam fimulacrum est, utque idem loquitur b),,,femper inedia mororis fequela est, ficut lætitia accessio faginæ; " nihiloa) De ieiunio c. 9. p. 548. b) lb. c. 7. p. 547.

« ElőzőTovább »