Oldalképek
PDF
ePub

les nos

?

CAPUT Sed enim in tali dignatione divina, qualem XLVI. nos exhibere affectum filialem, qualesque nos esse oporteat, ne temere Patrem cœlestem Filii qua vocemus, invocemusque, audiamus S. Isidorum Pelusiotam a), indeque fimul discamus, quam iure merito orationem Dominicam vocet Tertullianus in proœmio libri de oratione b) Breviarium Evangelii, quæ quippe divinam omnem circa humanum genus dispensationem ac Evangelii Christi œconomiam complectitur. Quam quomodo in oratione persequi, et ne a fcopo aberremus, cavere nobis debeamus, memoratus S. Isidorus fingillatim edocet per feptem orationis dominicæ petitiones. Quocirca, funt eius verba c), quavis fuperiorem audacia eum esse arbitror, qui cum nihil eorum faciat, quæ laudabilem deceant filium. tamen ausit Patrem appellare omnium rerum Dominum: quique cum ea agat, ex quibus male audiat divinum nomen, dicere tamen, aggrediatur: Sanctificetur nomen tuum; et cum fatelles clarissimus fit diaboli, qui tyrannidem in genus humanum. invasit, et exercet, tamen dicat: Adveniat Tegnum tuum, hoc est, conspiciaris tyrannide oppressis rex victoriosus, adversus pecca-. tum opem insuperabilem ferens. Præterea, nihil cum faciat eorum, quæ vult Deus, b) Pag. 130.

a) Elit. Paris. anno 1638.
e) Lib. IV. ep. 24. p. 424.

tamen fimulare virtutem, ac dicere: Fiat CAPUT voluntas tua, ut in cœlo, et in terra, Cum- XLVI. que teipsum deliciis ac luxui manciparis; et multa non folum ad victum fed etiam ad luxuriam reposita iam habeas viatica vitæ, tamen orare : Panem nostrum quotidianum. (hoc est animæ convenientem, aut carnis fustentationi fufficientem) da nobis hodie. Nam particula hodie, quotidianam fubministrationem fignificat. Intelligentem enim. facultatem animæ in fupernam philosophiam perducens, ipsum quoque petitionis tempus definit. Ad hæc, cum implacabilis atque crudelis ipse fis, dicere: Remitte nobis debita nostra; cumque malorum tenaçem ferves memoriam, et ultionis omnem excedas modum, dicere: Sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Quique in tentationes feipsum coniiciat, et nullam non fecet viam, quæ ad pericula ducat, tamen nunc dicere Ne inducas nos in tentationem; id est eiusmodi, ut non modo risum, verum etiam omnem indignationem mereatur. Porro cum volens lubensque hostem generis humani fequaris (neque enim per vim, neque per tyrannidem, fed dolo et fraude nostri potitur) dicere: Sed libera nos a malo. Denique dicere quidem, Quia tuum est regnum, et potentia et gloria, fed eum interim pro nihilo putare, a quo omnis potentia et gloria tanquam ex fonte profluit, tale est,

CAPUT ut venia maius in se crimen complectatur. XLVI. Quapropter illi foli post admirandum il

lum, qui in divino baptismate contigit, partum, et post novam ac peregrinam puerperiorum legem, hanc orationem rite ac jure recitare poterunt Deum Patrem appellantes, qui filiorum germanam indolem ostendunt. Illi poterunt dicere: Sanctificetur nomen tuum, qui nihil fcelerati committunt. Illi et hoc Adveniat regnum tuum; qui ea fugiunt, quæ tyranno voluntatem pariunt. Illi et hoc: Fiat voluntas tua; qui ipsis factis hoc se operam dare declarant. Illi etiam; Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; qui luxui ac deliciis nuntium remiserunt. Illi et học: Remitte nobis debita nostra; qui veniam iis tribuunt, qui in ipsos deliquerunt. Illi et hoc: Ne nos inducas in tentationem; qui neque femetipsos, neque alios in hanc coniiciunt. Illi et hoc : Libera nos a malo; qui cum Satana perpetuum et irreconciliabile gerunt bellum. Illi denique vere dicere poterunt: Quia tuum est regnum, et potentia et gloria; qui ad ipsius verba contremiscunt, eaque re et ope re ostendunt. Non enim tantum efficere yalet ipsa huius precationis notitia, quam mores et vita precantis.

CAPUT

XLVII.

CAPUT

DIMITTE, ET DIMITTETUR TIBI.

Si dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cœlestis

delicta vestra.

Si autem non dimise

ritis hominibus: nec Pater vester di mittet vobis peccata vestra. Matth. VI. 14. 15.

XLVII.

Quemadmodum vidimus paulo ante in Conditio

proca no

eleemosyna, fic in aliis omnibus operibus ne recimisericordiæ erga proximum clementissima bis Deus pietate fua Christus ea tanquam fibimet dimittit facta agnoscit, ut id etiam ad instar iura- peccata. menti alibi affirmet: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis a) ita e contrario: Amen dico vobis, ait, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis: tum alias fæpe contestatur, non nisi tunc nobis dimittendum fore, si et nos aliis dimittamus.

[ocr errors]

Quam vero fublime est et pro nostra adoptione in filios Dei plane divinum, nec quidquam nobis excelsius, nostræque exilitati excellentius et ad honoris fastigium maius excogitari potest, quam Deum ve #) Matth. XXV. 40.

CAPUT luti ex condicto nobiscum æquisque con-
XLVII. ditionibus tanquam parem cum pare agere.

At vero memores nos fimus oportet fpon-
sionis reciprocæ factæ, datæque fidei, quam
toties renovamus, quoties orationem Do-
minicam coram Deo fundimus. Quæ no-
strum respectu eo est
est dignantior, quo
maior ac infinita est inter paciscentes veluti
partes intercapedo. Accedit et illud im-
mensum divinæ erga nos pietatis argumen-
tum, quod ficut benignissimum numen
tanquam fibi factum, quod aliis benefece-
rimus, in acceptis fert; ita etiam male in
alios facta ceu in se delictum reputat. Ecce
conditionem, quam nos ipsi magistro divino
ponimus, dum dimitti nobis debita nostra
petimus, ficut et nos dimittimus debitoribus no-
stris; ac benignissimus misericordissimusque
Salvator noster ineffabili pietate ftatim post
formulam orationis eandem iterum apponit,
artificioque perinde amabili, quam admira-
bili obstringit omnes nos, mutuas offensas
condonare, ea certa fpe, si dimiserimus
peccata in nos commissa ab aliis, clemen-
tissimum Patrem nostrum cœlestem et no-
bis dimittere delicta nostra. Quod 'non
contentus hic bis consequenter repetiisse;
id iterum alibi apud eundem Evangelistam
et perinde apud alios nobis itentidem in
memoriam verbis et exemplis variis induc-
tis revocatur, uti constanter etiam a viris

« ElőzőTovább »