Oldalképek
PDF
ePub

APPENDIX I.

EXTRACTS

FROM

THE CONFESSION OF AUGSBURG.

Ex AUGUSTANA CONFESSIONE,

ART. II.

ITEM docent, quòd post lapsum Adæ omnes homines, naturali modo propagati, nascentes habeant Peccatum Originis. Intelligimus autem Peccatum Originis, quod sic vocant sancti patres, et omnes orthodoxi et piè eruditi in Ecclesiâ; videlicet reatum, quo nascentes, propter Adæ lapsum, rei sunt iræ Dei et mortis æternæ ; et ipsam corruptionem humanæ naturæ propagatam ab Adam. Et hæc naturæ humanæ corruptio defectus justitiæ seu integritatis seu obedientiæ originalis, et concupiscentiam, complectitur.

ART. III.

Item docent, quòd Verbum, hoc est, Filius Dei, assumpserit humanam naturam in utero beatæ Mariæ virginis, ut sint duæ naturæ, divina et humana, in unitate personæ inseparabiliter conjunctæ ; unus Christus, verè Deus, et verè homo, natus ex virgine Maria, verè passus, crucifixus, mortuus,

et

et sepultus, ut reconciliaret nobis Patrem, et hostia esset non tantum pro culpâ originis, sed etiam pro omnibus actualibus peccatis hominum. Idem descendit ad inferos, et verè resurrexit tertiâ die; dcinde ascendit ad coelos, ut sedeat ad dextram Patris, et perpetuò regnet et dominetur omnibus creaturis; sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu Sancto, et sanctificatis det vitam æternam. Idem Christus palam est rediturus, ut judicet vivos, et mortuos resuscitatos, juxta Symbolum Apostolorum.

ART. IV.

Ut autem consequamur hæc beneficia Christi, scilicet Remissionem Peccatorum, Justificationem, et Vitain Æternam, dedit Christus Evangelium, in quo hæc beneficia nobis proponuntur, sicut scriptum est Lucæ ultimo, Prædicari pænitentiam in nomine ejus, et remissionem peccatorum inter omnes gentes. Cùm enim omnes homines, naturali modo propagati, habent peccatum, nec possint verè legi Dei satisfacere; Evangelium arguit peccata, et ostendit nobis Mediatorem Christum; et sic docet nos de Remissione Peccatorum.

Cùm Evangelium arguit peccata nostra, corda perterrefacta statuere debent, quòd gratis nobis propter Christum

Christum donentur Remissio Peccatorum, et Justificatio per Fidem, quâ credere et confiteri debemus, hæc nobis donari propter Christum, qui pro nobis factus est hostia, et placavit Patrem. Quanquam igitur Evangelium requirit pœnitentiam, tamen, ut Remissio Peccatorum certa sit, docet eam gratis donari, hoc est, non pendere ex conditione dignitatis nostræ, nec dari propter ulla præcedentia opera aut dignitatem sequentium. . Fieret enim incerta remissio, si ita sentiendum esset, tum demum nobis contingere Remissionem Peccatorum, postquam eam præcedentibus operibus meriti essemus, aut satis digna esset pœnitentia.

Conscientia enim, in veris pavoribus, nullum invenit opus, quod possit opponere iræ Dei; et Christus nobis donatus et propositus est, ut sit Propitiator. Hic honos Christi non debet transferri in nostra opera. Ideò Paulus dicit, Gratis salvati estis. Item, Ideò er fide gratis, ut sit firma promissio, hoc est, ita erit certa remissio, cùm sciemus eam non pendere ex conditione nostræ dignitatis, sed donari propter Christum. Hæc est firma et necessaria consolatio piis et perterrefactis mentibus. Atque ita docent et S. Patres. Et extat apud Ambrosium memorabilis et insignis sententia, his verbis: Hoc constitutum est à Deo, ut qui credit in Christum salvus sit, sine opere, solâ fide, gratis accipiens Remissionem Peccatorum.

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »