Oldalképek
PDF
ePub

dici: item ad Iohannis caput XV. legenda pro defunctis: item ad Ioh. cap. XVII. legenda circa pascha: item ad Ioh. cap. XIX. legenda in quadragesima.

Capitula actuum apostolorum quemadmodum in Amiatino codice leguntur nunc primum edita sunt. Ad haec propius quidem accedunt initia lectionum ex codice Oratorii B. 6. desumta, apud Thomasium p. 353 sqq., quam capitula 63 quae idem p. 348 sqq. aut capitula 74 quae p. 356 sqq. ex variis affert codicibus.

Capitulatio de omnibus epistulis (i. e. Pauli) consimilis est canonibus epistularum beati Pauli apostoli sive, ut in alio codice est, concordiis canonum de corpore epistularum b. Pauli apost. a Thomasio pag. 384 sqq. editis.

Item capitula ad epistulas Pauli omnes, epistula ad Hebraeos non excepta, in rei summa non differunt ab editis a Thomasio pag. 388 sqq., ubi sunt epistulae ad Romanos, et pagg. 442-471., ubi reliquorum sunt1).

Epistularum catholicarum capitula apud Thomasium duplici forma afferuntur, pag. 364 sqq. et p. 372 sqq., sed tantum quae epistulae lacobi et prioris Petri sunt pag. 372 sqq. cum nostris conveniunt. Quae igitur secundae Petri, trium Iohannis et epistulae Iudae capita in codice Amiatino scripta sunt, ea aliunde quod sciam nondum sunt edita.

Numeros capitulorum apocalypsis viginti quinque ipsi eius libri textui, suo quemque loco, in codice nostro adscriptos esse, significatum iam est supra. Index vero horum capitulorum non legitur. Videntur numeri illi, qui iidem in Fuldensi libro habentur, capitibus iis respondere quae Thomasius pag. 381 sq. edidit: a quibus diversa sunt quae habet pag. 471 sqq., altera 48, altera 38.

lamvero observandum est, textum in his capitum indicibus multo magis quam librorum sacrorum textum corruptum tradi multoque rarius antiqua manu corrigi. Passim autem emendatio et tam necessaria et tam facilis ac pro facilitate tam certa videbatur ut ipsam emendationem ederemus. Ita cap. V. ad 2 Cor., quod in codice est De differentiae et apostoli obiurgantis peccamina et remittente, scripsimus De differentia tristitiae et apostoli obiurgantis peccamina et remittentis: cap. XI. ad 1 Tim. supplevimus et exercitio, quae verba post exercitio exciderant: cap. XII.

4) Bandinius in sua de codice Amiatino dissertatione, quum capitula epistularum Pauli inde a 1. ad Corinthios omnino diversa dicit a relatis a Thomasio, falsus est eo quod non respexit nisi quae Thomasius pag. 395 sqq. exhibuit.

ad 2 Tim. pro De claritate ac prae, quae prorsus eadem in codice Thomasii sunt, praeeunte Thomasio correximus De caritate ac pace: cap. L ad Rom. scripsimus esca sua pro excasu: cap. LXI. ad act. apost. restituimus secundum pro inepto fecerunt. Quae quidem omnia, ut supra dictum est, accurate tractata sunt in indice lectionum sub XIX. Multo vero saepius a mutando nobis temperavimus, praesertim ubi eadem vel similia ex aliis codicibus apud Thomasium allata videbamus, etsi plerumque non deerant quibus falsa vel suspecta corrigerentur. Cuiusmodi sunt cap. XX. ad Rom. De differentia passionum et praesentiae et futurae: a servitute corruptionis liberari cupientes. Quae probabiliter in hunc modum scribenda suut De differentia passionum praesentium et futurae gloriae: et de creatura a servitute liberari cupiente. Cap. VIII. epistulae 2. ad Cor. corruptum sic est in codice De duobus testamentis et utrique distantiae; Thomasius habet De duob. test. utriusque distantiae: nescio an praestet De duob. test. et utriusque distantia. Capiti X. Iohannis deesse videtur habentem. Cap. Lucae XLIX. ubi est non esse sub modio poni, vix a latinitate incultiore excusari poterit. Cap. XVI. ad Hebr. non recte habet Christi, etsi idem in aliis libris est. Exempla locorum corruptorum alia vide ad Hebr. cap. II. V. XII. XXV. XXVIII. XXX. XXXVI. 2 Petr. X. 3 Ioh. III.

Atque haec quidem ad corruptos locos pertinent. Praeterea vero ipsa latinitas in his capitulis negligentior notaeque inferioris est: id quod momentum habet, si quis de origine eorum viderit.

XVII.

Codex Amiatinus non ultimo loco ponendus est inter instrumenta ad cognoscendam eius latini sermonis formam quae, ut iam apud Gregorium Turonensem est, rusticitas nuncupari solet atque apud scriptores antiquos ecclesiasticos celebratur. Cui proprium hoc est quod multis modis a legibus desciscit quas scriptores Romani classici tum dicendo tum scribendo observarunt, ita ut alia quibus ab his discedit ad formationis doctrinam et ad syntaxin, alia ad orthographiam pertineant. Quae res hanc difficultatem habet quod plurima prioribus p. Chr. saeculis latine scripta ad nos non pervenerunt nisi codicibus tradita aevi multo sequioris, quos qui conscripserunt multa puriori grammaticae contraria expulerunt. Hinc enim aetatis eius qua rusticitas linguae iam invaluerat auctores multi non cum sua videntur aetate fecisse modumque adamasse cultiorem; rursusque si quod antiquissimum litterarum monumentum ex tenebris protrahitur, id prae ceteris obsoletum corruptumque existimatur.

Fit vero etiam ut singulare atque ab aetate Romana alienissimum habeatur quod ab ipsorum antiquorum Romanorum scriptis minime abesset nisi scioli homines medii aevi ex codicibus suis illud exsulare iussissent. Quae quum ita sint, quicquid antiquissimorum monumentorum ad nostra usque tempora pervenit, non ad sensum nostrum grammaticum aut ad Ciceronianam quae videtur consuetudinem iudicandum est, sed omni studio circumspecteque examinandum, ut quae per plura saecula hominibus latinis, non mediocri illis quidem ingenio, ratio placuerit discamus, indeque ad ea quae propter defectum monumentorum idoneorum nescimus caute concludamus.

Prae aliis qui nostra aetate hoc litterarum genus excoluerunt nominandus est Franc. Ios. Mone, qui nuper missas latinas et graecas, quemadmodum a secundo inde saeculo usque ad sextum in publico usu erant, ex vetustis membranis eruit docteque illustravit1).

Missarum istarum quum similem naturam capitulorum indices in codice nostro habeant, tum nec in ipso sacro textu reliquisque additamentis desunt quae utiliter adhibeantur ad latinitatem priorum p. Chr. saeculorum accurate cognoscendam. Id quod exemplis aliquot probare facile erit. Afferam autem primum eiusmodi quae probent quae codicis nostri orthographia sit, a libris impressis plerisque satis discrepans. bet v promiscue ponuntur: brabium, beneficiis pro venef., corbos, angariaberit, vocaveris (pro -beris) etc

bet p inter se commutantur: scribsi, nubta, optulerunt, optinere. c pro qu ponitur: cotidie, cotidianus, secuntur, sterculinum. Item c pro ch, rursusque ch pro c: clamyde, simulacra, Machedonia, sepulchra. Item c pro g: tricesimus, rursusque g pro c: galliculas. Item c pro t: solacium, Porcium, contionabatur.

d ett promiscue adhibentur: adhuc athuc, aput apud, adque atque, aliud aliut, quadriduanum.

f saepissime pro ph legitur: profeta, philosofiam, orfanos, Efesum, Eufrate, Farisaei. Rursus ph pro f: Phafum, Ephafroditum. Item f pro ff: insuflatione.

g pro ch est: didragma. Item pro gu: ungentumn (contra est intinguat). Duplicatur: suggillet.

h saepissime syllabis sive primis sive mediis praefigitur: harena, harundinem, his (pro is), holeribus, habundantius; nihilhominus, ex

1) Lateinische und griechische Messen aus dem zweiten bis sechsten Jahrhundert. Herausgegeben von Franz Joseph Mone. Mit einer Schrifttafel. Francfurt a. M. 1850. 2) Passim ea commutatio in editionem Clementinam transisse videtur, ut Mt 4, 6. mandavit Rom 8, 32. donavit.

histimat, abhominati, Samuhel, Danihel, Iohel. Item saepe omittitur: Osanna, umeros, umorem, ordei; gomorra, exortari.

pro 11, 11 pro 1 ponuntur: milia, vilicus, vilicare; loquella, quaerella,

vellint, tollerare, medellae.

m pro mm: consumamini; mm pro m: consummens. Eiicitur: circuentibus. n modo duplicatur, modo eiicitur: mercennarius, Annanias; praegnatibus, conexum, strixit. Item ante s additur: quotienscunque, centensimus.

p duplicatur: reppulit; rursusque p pro pp ponitur: oportune.

r duplicatur: Charram.

s pro ss: promisio, promisa, conbuserunt.

tet th confunduntur: Tharsum, Thimotheum; Taddaeum, turabulum. Item duplicatur: quattuor, trittici.

x et s inter se commutantur: sescenti, sescenta; locuplex.

z pro s ponitur: Zmyrna, zmaragdus.

a pro e, e pro a: consparsio, dispargentur, seperatim.

a pro o parapside. Item a pro au: ascultabant.

ae pro e rursusque e pro ae frequentissima sunt: scribae (pro- be), nubae, praetiosus, conpraehendere, saecundum, curiosae (pro - se);

erugo, grecus, presens, pene, sepe.

ae pro oe faenum, haedi, caelum, paenitentia, maerens. Contra semper est proelium.

e pro i intellego, ingemescimus, ancellas, teloneum, besteis (semel in apocalypsi), delectum, archesynagogis, possedere,, sustenere, neglegere. Item i pro e: dilicias, pellicia, calciamenta, calciati, praesipium, aduliscentiores, incrimentum, Ariopagum.

i eliditur: eicere'), proice, adicere, subiciuntur. Item infertur: unianimes, beneficientia.

i pro y saepe: lacrimae, hieme, silvestre, pithonem, philacteria, discolis,

gazophilacium, Pamphilia.

o pro u: tribolis, fulgora. Item u pro o: epistula, diabulus, adulescens, lucustae, corroburat, depundio. Item o pro au: clodi.

u pro au: cludere, cluserunt. Item u pro y: murram, murratum.

In compositis assimilatio negligitur: adlidit, adtulerunt, adfectos, adpraehendit, adquirunt, adlevavit, adnuntiare, adspersus, adsumens: conburet, conlocata, conluctatio: exsiliens, exsurgens, exsuperat (contra est expectare, expuerunt): inruit, inlectus, inluserunt, inmobiles, inbecillis,

4) Haec elisio plerumque fit sequente i, ut eiciant, adiciuntur. Est vero etiam eecerunt Lc 20, 12. Item Mt 7, 22. eecimus, quod supple in editione: dedimus enim eiecimus.

inmunditia, inpone: subportantes: disrumpit. Contra assimilatio insolita est: quemammodum, summitti, ammiramini. Modo est temtare, modo temptare (nusquam tentare). Plerumque sumsi scriptum est, aliquoties sumpsi. Item legitur dampnatio, sed semper redemtio.

In his vero omnibus, ut iamiam significatum est, pauca sunt quae eodem ubique modo scribuntur; pleraque saepe vel plerumque peculiarem formam habent, sed passim variant. Quae quidem inconstantia, paucis exceptis1), in editione nostra servata est.

Porro pauca de formationis doctrina videamus.

1) in nominibus. Declin. III. nom. sing. promiscue in es et is exit: cives, messes; Iohannis, nubis. Genitivus es pro is habet: meliores, Basilides, Apelles. Accusativus em ubi vulgatum im: navem, turrem, Syrtem; item in declin. I. et III. n ubi vulgatum m: Caiaphan, Barnaban, Barabban, Zenan, Thoman, satanan, Iohannen. Ablativus e pro i habet: de mare, in mare. Genitivus sing. decl. II. i pro ii habet: Publi, rursusque vocativus ii pro i: filii David. Item nom. pl. saepe est hii; contra fili pro filii. Abl. sing. declin. IV. passim o pro u habet: moto. Pluralis nominativos decl. III. in is pro es habet: potentis estis, potestatis, traditionis; accusativos decl. II. in us pro os: 1 Thess. 5, 14. Apoc. 3. 18. (Mc 9, 1. solus?) ac saepius in argumentis et capitulis (etiam Ioh VI. renatus?); ablativum quis pro quibus. Adiectiva in is formantur ubi vulgatum est us: infirmibus, austeris (nom. sing.). Similiter diacones pro diaconi scribitur, item lampadae pro lampades.

2) in verbis. Inveniuntur infinitivi perfodiri, mergeri: imperativi cadete, confidete, timite. e et i inter se commutantur (coniugatione II. et III. promiscue adhibita?) in personis II. et III. praes. sing., ut seducet (Apoc 12, 9.) confidet (Mt 27, 43.) praecedet (2 Ioh 9.), sedit (Apoc 7, 10.) persuadit (Lc cap. XLVI.) audit (Rom 10, 20.) vidit (Ioh cap. XXXV.); dices (Apoc 3, 17.) permittes (Apoc 2, 20.), respondis (Mt 26, 62. Mc 15, 4. Ioh 18, 22.). Item e et i promiscue ponuntur in his: accepitis (14 Co 6, 7.) accipimus (Rom 1, 5.) praecipimus (Act 5, 28.): deficisti (Apoc 2, 3.) exigissem (Lc 19, 23.) accipistis, suscipistis. Item acciperis (1 Co 4, 7. 7, 28.) transferemini (Gal 1, 6.). Mt 13, 13. est audient pro audiunt. Legitur obstipuerunt et obstupuerunt, adsteterunt et adstitit. Rom 11, 26. est firet. Item viveritis Col 3, 7., collexistis Mt 25, 35 et 38., item strixit et adstrixissent

4) Haec accurate notata sunt, suo quodque loco, nisi quod in epistula Hieronymi ad Damasum constanter edidi Mattheus, quum passim esset Matheus.

« ElőzőTovább »