Oldalképek
PDF
ePub

PROPOSITIO VII.

Historia Deutero-Canonica e vetustissimis picturis, sculpturis, ac numismatibus comprobata.

§. I. Ne defatigetur, quaeso, lector, quicumque ille sit, neque molestia laboret in has quoque percurrendo lineas, quibus altera vario genere inscribuntur monumenta gestorum, quae in Scripturis veteris Foederis Deutero-Canonicis colliguntur. Quae supra descripsi, animum solummodo, illis legendis, alliciebant illorum, qui litteris assueti erant; haec autem, quae descripturus accedo, non tantum eruditorum mentem, verum etiam eorum, qui litteras nesciunt, cor excitant ad credendum ea, quae illis objiciuntur per figuras. Et haec sunt varia picturae genora, in quibus Patriarcharum, Prophetarum, Jesu Christi, Apostolorum aliorumque in veteri ac novo Testamento sanctorum virorum effigies oculis subjiciuntur 9 quorum gesta intuiti fideles per hujusmodi picturas, vitae pietate instruuntur, ac magis firmantur in fide.

[ocr errors]

Haec porro perficiendi consuetudo extat in Ecclesia christiana ex aevo, quo per universum orbem praedicatum fuit Evangelium. Et hoc testantur partim Romae cryptae, seu catecumbae, quo antiquitus conveniebant primaevi fideles, imperatorum effugientes persecutionem, sicuti usque ad hanc diem servantur, et coram omnibus nobis adstant. Eusebius quoque in Historia Ecclesiastica, sub finem saeculi III. collata, claris verbis hoc astruit et recte disserit, narrans se vidisse effigiem mulieris profluvio sanguinis laborantis, et Jesu Christi, qui eam sanavit (1): «Hanc statuam, inquit, effigiem Jesu exprimere dicunt, quam ad nostram usque aetatem manentem, ipsi ad eam civitatem profecti, oculis cernebamus. Nec plane mirum, eos, qui ex gentilibus prognati a Servatore, dum inter homines vivebat, sint beneficiis affecti, ista effecisse; cum et nos Petri, et Pauli Apostolorum et Christi etiam ipsius imagines in picturis, colorum varietate expressas, conservatasque aspexerimus; idque propterea, sicut verosimillimum est, quod majores nostri ad gentilis consuetudinis similitudinem, quam proxime accedentes, eos, qui tanquam

(1) Euseb. Hist. Eccl. lib. VII. c. 14.

Pars II.

servatores illis fuissent, idest, qui aliquid salutis et subsidii attulissent, apud se honore ad hunc modum afficere consueverant. Jacobi enim Apostoli cathedram (qui primus erat ad Hierosolymitanae ecclesiae episcopatum a Servatore, et ceteris ejus Apostolis delectus, quemque fratrem Christi nuncupatum, divina perhibent eloquia) ad istud tempus servatam, episcopi, qui illic ordine successerunt, permagno aestimant; unde declarant perspicue, quemadmodum veteres patres ad nostram usque aetatem sanctis viris, ob eorum veram erga Deum pietatem, debitam venerationem et tribuerint, et adhuc tribuere non cessent. »

Neque vero hoc cultu, idolatriae suspicio aliqua est animadvertenda, uti autumant adversarii, qui sacris imaginibus variopictis cultum denegarunt. Christiani enim hujusmodi picturis, non colorum artificium, neque durum lapidem, nec lignum venerantur, sed solum, qui in coelis est, Deum omnesque sanctos ejus intercessores, in eo lapide, vel ligno, vel colore expressos recolunt. In illos enim oculorum intuitus facile ad mentem vehebatur, eademque impellebatur sese ad Deum verum revolvere, meditari, quae creaturae ab eo ordinata sunt, illa perfiçere, ea petere, quae eis necessaria forent. Ita docent s. Gregorius Magnus in litteris ad Serenum episcopum massiliensem, et Adrianus 1. epistola in II. synodo niceaena perlecta. Germanus patriarcha Constantinopoleos suis litteris in Iconoclastas de cultu externo: «< Ea animadvertere non oportere, ait, quae foris fiunt, sed semper investigandum esse spiritum, et mentem illorum, qui illum praebent. »

§. II. Itaque cum de his satis, et congrue expensum sit, ad propositum revertamur, quasdam ex illis picturis, sive sculpturis vel nummis solummodo scrutati, quae gesta illorum intuentur, quorum mentio fit in Scripturis Deutero-Canonicis veteris Testamenti, quaeque argumento nostro addent auctoritatem. Hoc vero in opere recensens quidquid scriptores veteres de hujusmodi monimentis testati sunt, ac recentes archeologi sollicitum studium in iis impendentes huc illuc perscrutati, scriptis ediderunt, nequaquam, ut judex, inter hos praeclarissimos viros adstabo; sed tantum veluti magistrum discipulus, illos sequar quocumque ierint; ea revelabo, quae e tenebris ipsi eruerint; ea disseram, quae ipsi opinati sunt. Primo loco tradam illa monumenta, in quibus pios viros insculptos, vel depictos contestati sunt veteres scriptores, quae vero ad hanc usque diem non

perstiterunt, sed communi fato periere; deinde alteri loco adponam quae ob oculos nostros adhuc supersunt.

Desinente saeculo IV. vitam degebat s. Paulinus. Hic basilicam s. Felicis extruxit, in cujus porticibus cernebantur pictae virorum ac mulierum imagines, uti in divinis Scripturis censentur, ac in iis notardae sunt, quas ille idem his carminibus testatus, describit :

« Binis historiis ornat pictura fidelis:

Una sanctorum complet sacra gesta virorum Job, qui vulneribus tentatus, lumine Tobit; Ast aliam sexus minor obtinet inclita Judith; Qua simul, et regina potens depingitur Esther. » Divus Augustinus sermone cix. de Machabaeis scribit, Antiochiae illis templum dicatum esse: « Antiochum quippe regem, ait, persecutorem impium pertulerunt, et memoria martyrii eorum in Antiochia celebratur, ut simul sonet et nomen persecutoris et memoria coronatoris. Haec basilica a christianis tenetur, a christianis aedificata est. »

In sancti Ambrosii epistola ad Theodosium (1) imperatorem, qua eidem conqueritur de ecclesiarum prostratione, et aris dirutis, et sacrificiis christianorum turbatis per manus hebraeorum et gentilium, exempla feruntur, hac de ratione, vetustae consuetudinis fidelium in ecclesias conveniendi, sacrificium salutare, preces, aliaque hujusmodi sacra conficiendi causa; ac ideo imperatori commendat, ut iterum fidelium templa aedificentur. Inter alia, factum narrat, quod respicit cultum Machabaeorum martyribus, a christianis ab initio saeculi 11. illis praestitum, et locum quoque eorum venerationi assignatum. Ita vero arguit Sanctus: « Vindicabitur etiam valentinianorum fanum incensum ? Quid est enim nisi fanum, in quo est conventus gentilium? Licet gentiles duodecim Deos appellent, isti triginta, et duos Oeonas colant, quos appellant Deos. Nam de ipsis comperi relatum, et praeceptum, ut in monachos vindicaretur, qui, prohibentibus iter valentinianis, quo Psalmos canentes ex consuetudine, usuque veteri pergebant ad celebritatem Machabaeorum martyrum, moti insolentia incenderunt fanum eorum in quodam rurali vico tumultuarie conditum. >>

Pisis in coemeterio satis antiquo, quod ad saeculum duodc

(1) Epist. 40. 1. classis. Edi. Mau.

cimum refertur, pictum cernitur idolum Bel, cui assyriorum gentes cultum praestabant, uti in Deuteris additionibus Danielis (1) legitur illis verbis: «Erat quoque idolum apud babylonios, nomine Bel ... Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum. »

.....

In cubiculo tertio coemeterii S. Calixti papae, via Appia, et Ardeatina, picta sunt varia patriarcharum gesta, Salvatoris imagines, Apostolorum et aliorum martyrum, quae magna vetustate pollent, ut dixi. Hoc porro in cubiculo inter alias figuras sacras inspicitur Tobias filius (2) in dextera baculum tenens, viatoris signum, et in altera piscem, quem jussu angeli Raphaelis e flumine Tigri captum extulit, quemadmodum sacra historia testatur : « Et dixit ei angelus, apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum et palpitare coepit ante pedes ejus. » Pingitur Tobias nudus veluti e flumine egressus, ubi se lavit.

In cubiculo primo coemeterii S.Agnetis, via Nomentana, trium puerorum observantur picturae psallentium in medio fornacis, qui manibus elatis, quasi illud canticum modulati, quod in capite . libri Danielis descriptum est (3) .

In sarcophago effosso e vaticano coemeterio, inter sacras figuras exculptas, notatur effigies mulieris, quam Bottari (4) opinatur esse Susannam iniquo judicio damnatam. Ibidem enim pingitur in medio duorum senum, qui contra ipsam versi, coram populo eam arguebant. Pallium, quo involvitur, illud est, quod eam cooperiebat, ut ait Scriptura Deutero-Canonica Danielis: « At illi iniqui jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta). » Manuum actus duorum senum verba indicant accusationis, quae contra eam dixerunt: «Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis; hujus rei testes sumus. »

In alio sarcophago marmoreo in coemeterio Lucinae effosso, alias inter sculpturas locum habet descriptus Daniel in medio leonum, ac prope eum Habacuc cum canistro panum, quem is raptus ab angelo e Judaea, exportaverat Babylonem. Bottari (5) vero haud esse opinatur hunc Prophetam, Habacuc,

[blocks in formation]

......

sed in alias conjecturas transit, quae quidem parum satisfaciunt, dum e contra, hac explanatione omnes figurae benevertunt. Vultus enim Prophetae Habacuc cum canistro panum, respicit Danielem in lacu leonum situm, cujus lateribus adstant leones duo, uti haec efferuntur ex additionibus Deuteris ejusdem Danielis dicentis (1) « Qui miserunt eum in lacum leonum Et clamavit Habacuc dicens, Daniel serve Dei accipe prandium, quod misit tibi Deus. » Et hoc satis probatur ab eodem Bottari per aliud sarcophacum erutum prope ecclesiam S. Sebastiani. (2) Ibi enim vir clarissimus observavit eamdem sculpturam, eosdem viros praeseferentem, idest Danielem, et Habacuc cum canistro ac leones, e quibus absque dubio ille arguit Danielem esse, in lacu leonum situm, quemadmodum narratis in additionibus Deutero-Canonicis ejusdem Prophetae traditur. Conferantur ambae sculpturae, et satis erit.

Nummus quoque aeneus in bibliotheca vaticana servatur maximus, qui eumdem Danielem cum Habacuc profert, uti a celebrato archeologo citatur. Tanta porro erat apud antiquos erga Danielem veneratio, ut ante Eusebii aevum Constantinopoli, idem Propheta aere incisus foret, sicuti is historicus de Vita Constantini (3) testatur: « Videas etiam adhuc, licet apud fontes in medio foro positos, Pastoris praeclari symbola, illis, qui sacris litteris eruditi sunt, satis cognita; Danielem quoque cum leonibus in aere incisum aurique laminis splendescentem. »

In foribus aeneis ecclesiae divi Pauli, Romae extra muros sub Constantino Magno aedificatae, et paucis ab hinc annis igne adustae, prominebat Propheta Hieremia cum Baruch, ac ibi hujus secundi inscripta erant verba: « Hic Deus noster, non reputabitur alius ad eum. »

Praeterea in Ecclesiae Romanae vetustis monimentis, habetur nomen Susannae, cuidam puellae martyri nuncupatum sub saeculi III. finem, cui Divae celebrantur solemnia die x1. Augusti. Mentiri non possumus hoc Susannae nomen inter christianos pervenisse ex Deutero-Canonica Danielis Scriptura; ex quo fatendum erit primaevos Romae christifideles genuinam et veram habuisse hebraeae mulieris historiam.

§. III. Quae hactenus censui monumenta, e veteribus chri

(1) Dan. c. XIV. 30. c. 48.

(2) Bottar. tom. II. p. 82. Tab. 84.

- (3) Lib.III.

« ElőzőTovább »