Oldalképek
PDF
ePub

potest, quo vocabulo usus est de nostris Scripturis, etiamsi sermones veritatis consideret. Augustinus idem libro XVII. De Civitate Dei, ut a me suo loco relatum est de Scripturae Sapientiae et Ecclesiastici auctoritate, sumptis testimoniis in Christi Prophetiam, addit: «Hanc optandi, et precandi specie prophetiam per Jesum Christum videmus impletam; sed adversus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in Canone judaeorum. » Hieronymus quoque in Syria versatus ad Chromatium et Eliodorum de libro Tobiae litteras misit huic rationi obsecutus, his verbis hanc explicat: « Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt et nos hebraeorum studia, et imputant nobis contra suum Canonem latinis auribus ista transferre. » De libro Baruch eadem repetit. Hoc disciplinae genus in primordiis Ecclesiae Christi servatum nulli admirationi erit, dum et alia quaedam dogmata Evangelii sub quodam velamine fidelibus tradebantur, ne pusillis scandalizandi, et infidelibus christianis mysteriis irridendi praeberetur occasio, ut scribit Origenes libro primo contra Celsum. De hac re nobis suffragatur Scheltrates suo in libello, qui sub titulo - Arcani disciplina - legitur.

Ut vero constet Christi Ecclesiam, libros Deutero-Canonicos, ut divinitus inspiratos, agnovisse, suisque in thesauris ab aetate Apostolorum has Scripturas ut donum coeleste ei a Christo Jesu traditum, servasse, illius actus, consuetudines meditemur tum, cùm per suum Vicarium, vel per episcopos in Spiritu Sancto congregatos, alicujus dogmatis proferendi causa, vel enucleandi, convenit.

PROPOSITIO VII.

Bibliorum Deutero-Canonicorum investigatur auctoritas, quam consecuta sunt in conciliis, in epistolis synodicis, et encyclicis summorum pontificum a prima christianorum aetate, usque ad saeculum sextum.

§. I. Hucusque in re nostra singulorum patrum seorsim audivimus sententias, eorumque dicta sedulo ponderavimus; nunc vero pretium operae erit, immo magni momenti res, si hoc negotium pertractaverimus, ecclesiasticorum virorum opinionem meditantes, quam in unum collecti significarunt; vel quomodo per summum Pontificem suis litteris in orbem christianum mandatis Scripturae ipsae Deuterae tantum indicatae, vel omnino sancitae ad nos pervenere. Cuique patet, quantae auctoritatis sint decreta illa, quae unanimi consensu a multis proferuntur de re quacumque. Rationes quoque et argumenta, quibus haec decreta innituntur, majori plausu accipiuntur, quam ea, quae unius viri exhibent testimonium. Apertius inquam, Christi Ecclesia partim, vel universim in episcoporum persona congregata, ubi aliquid in quaestione dissolvendum decernit, si rationes, et auctoritates, quibus utitur certissimae sint, et fontes e quibus hauriuntur infallibiles, ac pariter adversarii, quibus contenditur, his auctoritatibus cedant; tunc argui potest, quatenus hoc obtineatur, testimonia illa, et libros, a quibus excerpta sunt, veritate pollere. Praeterea eadem dici possunt de summorum Pontificum encyclicis, quae in varias orbis regiones immittuntur, ubi, ad eorum errores profligandos, seu dubia dissolvenda, Scripturae aliquae leguntur et approbantur. Haec dicta sint de decretis et litteris synodicis et encyclicis summorum Pontificum, in quibus sparsim leguntur verba e Scripturis Secundis petita.

Potiori autem ratione hoc dicendum erit de epistolis pontificiis et conciliorum decretis, quae omnino, et explicite divinarum Scripturarum Canonem instituunt et tuentur. In primis vero de hac vetusta ecclesiae consuetudine, ne dicam apostolica, synodos convocandi, quae de verbo aliquo videant, ut inquit Lucas Evangelista, (1) de quo inter christianos dubium ortum fuerit, vel ut

(1) Act. Apost. c. XV. 6.

error de medio auferatur, seu veritas ambagibus occultata clarescat, nihil est quod loquar; simulque laborem frustra impenderem singulos evincens de auctoritate Romani Pontificis universalis Ecclesiae facile principis, qui ex se decreta constituit, et conciliorum statuta confirmat, quae omnia una pergunt Christi Redemptoris depositum Ecclesiae suae traditum illibate servare. Sed potius nos .Spiritus Sancti voci intenti, qui in medio episcoporum adstat, et clavium Regni coelorum reminiscentes, quas Vicario suo Christus dedit, meditatum accedimus quae de Scripturis Deutero-Canonicis credenda docuerunt.

§. II. Primo loco exponenda erunt plura, ac varia testimonia, quibus abundant summorum Pontificum Epistolae, primo, secundo, tertio Christi saeculo in diversas orbis partes missae ad vera in doctrina fideles confirmandos. In his, ut dixi, Scripturarum veterum Deutero-Canonicarum sententiae occurrunt. Frobenius inter alios in fine operum sancti Irenaei ex his litteris multas edidit anno 1526. Quamvis eaedem usque ad Papam Siricium auctoritatem non praestent, et apud christianos non habeantur ut genuinae, attamen, earum antiquitate ponderata, quippe de quibus veteres scriptores mentionem faciant, ac etiam seposita dubitatione, istas in hac parte scilicet in Bibliis Deutero-Canonicis nullam passas esse immutationem, mihi viderentur nostrae propositioni aliquid argumenti ministrare, et inter alias probationes repetere locum. Ast, dum serio excogito nobis cum hoste esse dimicandum, qui argumenta a veritate dissita vel infirma parum veretur, ab hoc cessare satius existimo, dum quae hic censui sufficere possunt, et laborem meum magis certis, quam dubiis commendare studeo.

§. III. In Epistola synodica Concilii antiocheni secundi, anno Domini 272 scripta ad Dionysium romanum pontificem et ad alios collegas episcopos de Paulo samosateno (1) Ecclesiastici libri sententia haec excipitur: « Itaque etiam si quis concesserit in mulierum contubernio nihil ab eo committi, suspicionem tamen, quae inde solet, vitari oportebat, ne quemquam offenderet, neve aliquos ad imitationem sui provocaret: Πῶς γὰρ ἂν ἐπιπλήξειεν ἢ νουθετήσειεν ἕτερον, μὴ συγκαταβαίνειν ἐπιπλέον εἰς ταυτὸν γυναικὶ μὴ ὀλισθῇ φυλαττόμενον, ὡς γέγραπται, i. e. Quonam enim modo increpaverit, vel monuerit alium, ne conveniat frequentius cum muliere, ne

(1) Labbei Tom. I. et Eccl. c. IX. 3. 4.

nere

forte capiatur cautus, sicut scriptum est. » Haec epistola firmata fuit ab Heleno Tarsi et Hymeneo Hierosolymorum episcopis, a Gregorio et Athenodoro apud Pontum episcopis, a Nicoma Iconii antistite, a Malchione antiochenae scholae praefecto, aliisque plurimis episcopis, presbyteris et diaconis, qui Antiochiam conveut contra haereticum Paulum disceptarent. In altera epistola synodica, quam Alexander alexandrinus episcopus ex Alexandriae Concilio, anno Christi 321 ad episcopum byzantinum scripsit eamdem Ecclesiastici Scripturam repetit, his verbis sumptis: << Sed et astra, dicit Deus Abrahamo, numerare non potuisse: Καὶ ἔτι, ἄμμον θαλασσῶν, καὶ σταγόνας ὑετοῦ, φησί, τίς ἐξαριθμήσει; i. e. Et insuper arenam maris, et stillas pluviae, dicit Deus, quis enumerabit? >>

Contra quemdam philosophum arianum Concilii nicaeni (2) patres Baruch testimonium apposuerunt dicentes: « Clarius accipe testimonium authenticum soli personae Filii propositum, ostendens ipsum esse auctorem omnium factarum creaturarum, 's yέygaπται ἐν βίβλῳ Βαρούχ, ἐκ στόματος Ιερεμίου προφήτου λέγοντος· ὁ κατασκευάσας τὴν γῆν εἰς τὸν αἰῶνα χρόνον ἐνέπλησεν αὐτὴν κτηνῶν τετραποδῶν· ὁ ἀποστέλλων τὸ φῶς καὶ πορεύεται... μετὰ ταῦτα ἐπὶ τῆς γῆς ὤφθη καὶ τοῖς ἀνθρώποις συνανεστράφη, i. e. Sicut scriptum est in libro Baruch, ex ore Hieremiae Prophetae dicentis: - Qui praeparavit terram in aeternum tempus, replevit eam jumentis quadrupedibus, qui mittit lucem et vadit.... post haec in terra apparuit, et cum hominibus conversatus est. » His verbis respondens philosophus loquitur : « Ο υιός, φημί, συνανεστράφθαι, καθὼς εἴρηκαν αἱ θεῖαι γρα φαί, κἀγὼ πιστωθεὶς ἐξ αὐτῶν ἀποδέδεγμαι, i. e. Filium dico conver satum, ut divinae testatae sunt Scripturae, et ego ex ipsis persuasus approbavi. » Alia testimonia ex hoc libro ab invicem contradicentibus citantur et accipiuntur. Paulo post patres contra eumdem ex veteri testamento de operibus Sancti Spiritus, Sapientiae auctoritatem adstruunt: « Et rursus in veteri testamento: - Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus; Καὶ ὁ Σαλομὼν δὲ δεικνὺς τις ὁ πληρῶν, λέγει· πνεῦμα κυρίου πεπλήρωκε τὴν οἰκουμένην, i. e. Et Salomon ostendens, quis implet, dicit: - Spiritus Domini replevit orbem terrarum: - Crede et de potestate Spiritus Sancti, et haec recipe de ipso testimonia, etc. » (3)

(1) Labbei tom. II. p. 10. et Eccl. c. I. v. 2. (3) Sententiae istae ex Historia Gelasii

(2) Labbei Tom. II. p. 191. cyziceni in Dialogo Ecclesiae

Inter scripta divi Athanasii exsurgit epistola synodica ecclesiae aegyptiacae congregatae e Thebaide, Libya et Pentapoli, omnibus episcopis Ecclesiae Catholicae missa, quae haec Sapientiae (1) libri dicta offert: « Οὐ φοβοῦται δὲ τὸ ἐν ταῖς ἁγίαις γραφαῖς γεγραμμένον μάρτυς ψευδής οὐχ ατιμώρητος ἔσται, καὶ στόμα καταψευδόμε vov àvaipsï Yuxnv, i. e. Nec timent quod in sanctis Scripturis descriptum est: - Testis falsus non est impunitus, et os quod mentitur occidit animam. » Paulo post in eadem epistola angeli ad Tobiam loquentis (2) verba quaedam relata sunt hoc modo: «Kai οὐκ αἰσχύνονται ταῦτα ἐπὶ κατηχουμένων, καὶ τόγε χείριστον, ἐπὶ ἑλα λήνων τραγῳδοῦντες τὰ μυστήρια· δέον ὡς γέγραπται μυστήριον βασιλέως naλov ngútтeil, zai etc.,i. e. Nec eos pudet coram catechumenis, et quod pejus est coram ethnicis haec traducere mysteria; cum oporteat, sicut scriptum est, mysterium regis bonum abscondere, etc. »

Theodoretus libro 11. Historiae ecclesiasticae collegit litteras synodi sardicae quae ad totius orbis episcopos missae fuerunt, anno Christi 347 ubi Sapientiae testimonium legitur de Filii hypostasi, quod ex ore ipsius divinitatis pronunciatur: «"Ori noiv ἡ πάντων τεχνῖτις ἐδίδαξέ με σοφία, i. e. Quoniam dicit : - Omnium artifex (4) docuit me Sapientia: - Cui subjungit Joannes: - Omnia per ipsum facta sunt. »

In canone quarto Concilii valentini (5) primi, anno Domini 374 Sapientiae (6) Scriptura extollitur: «Et (Deus) tam dives misericordia, ut nemo desperet. Deus, enim, mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. »

§. IV. Initio saeculi quinti, Romae pontificatu fungente Innocentio Papa I. episcopus tolosanus Exuperius, ei datis litteris, de variis consulit, in quibus etiam de Canone divinorum Bibliorum; cui sic respondet Innocentius: « Consulenti tibi, frater carissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae, quae sunt visa, respondi, quid sequendum, vel lucidior ratio persuaderet, vel auctoritas lectione ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Et quidem dilectio tua institutum secuta prudentium (vel, juxta alios codices,

Patrum cum Philosopho Ariano delectae sunt , quarum nisi obsequi velis auctoritati, quippe quae a nicaena doctrina alienae fiunt, antiquitatem saltem venerare. (1) Edit. Maurin. tom. I. p. 125. (2) Sap. c. I. 10. — (3) Tob. c. XII. 7. (4) Sap. c. 7. 221. - (5) Labbei tom. II. (6) Sap c. I. 6. 13.

[ocr errors]
« ElőzőTovább »