Oldalképek
PDF
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][graphic][graphic][graphic]

PRAEFATIO EDITORIS.

Paetum Boeckhius, auctor et conditor huius operis, volumina duo absolvit, quorum prius anno saeculi nostri vicesimo octavo, alterum quadragesimo secundo evulgatum esse constat, id mihi honoris datum est ab Academia regia scientiarum, ut non solum socius laboris Boeckhio sed etiam proximus ei successor in hoc opere continuando existerem. Itaque tradita mihi anno mdcccxxxviii. materia inscriptionum a Boeckhio collecta ita usus sum, ut digererem, augerem, illustrarem. Quo in negotio versanti mihi, quum tertii voluminis fasciculum primum anno quadragesimo quinto, secundum quadragesimo octavo, tertium quinquagesimo edidissem, nunc quartum ultimumque fasciculum, quo tertium hoc volumen absolvitur, evulgare contigit, longe citius defuncturo, si per operas preli licuisset. Fuerunt enim qui crederent opus tot annis paratum, inchoatumque a Boeckhio iam brevi tempore a me posse profligari atque ad finem perduci, nescio quam me operam rati praestare. Nam etsi Boeckhius in praefatione volumini secundo praemissa de munere socii successorisque sui diserte monuit, tamen reperti sunt qui me pridem composita et elaborata in lucem emittere arbitrarentur. Quorum ex numero Letronnius fuit, vir immortalis, qui in Diario eruditorum m. Iulio a. mdcccxLv. de primo fasciculo huius voluminis verba faciens ita: „c'est Mr. J. Franz, qui a terminé ce fascicule, d'après les matériauae élaborés par Mr. Boeckh", et paulo post de titulo n. 3884. de quo olim fuit quum aliter statuebam, haec subiecit: „et Mr. Boeckh, qui a reproduit recemment l'inscription, s'est rangé de notre avis; car retranchant la ligne, qu'on avait ajoutée, il dit: fieri tamen potuit ut Eumenenses cognomento $eßarravoi aucti certe in sua urbe aliquamdo sese ferrent >e8arravcüs pro Eöuevei; >e0a7twvcvs". Falso utrumque. Neque enim elaboratam a Boeckhio materiam edidi, et quae verba illi tribuit Letronnius, mea sunt. Atque initio quidem qua ratione collecta materia sit inscriptionum, Boeckhius exposuit in praefatione volumini primo praemissa p. ix sq. Qui quum in adornandis inscriptionibus ordinem adoptare constituisset a geographia petitum (vide l. c. p. xii sq.), princeps ei cura fuit, ut totam molem inscriptionum per longam annorum seriem a se et ab amicis ex sexcentis libris variisque schedis collectarum secundum patriam digereret. Qua in re quum fieri non posset, quin tituli sat multi quo pertinerent incertum esset, alios ad certos locos revocavit, alios quorum patria indagari nequit, ad partem inscriptionibus incertorum locorum reservatam seposuit. Et loci quidem incerti aut regiones sunt aut oppida in certis quibusdam regionibus constituta : unde inscriptionum aliae ad certam quidem regionem revocari poterant, aliae eaeque longe plurimae ne ad regionem quidem; hinc et Boeckhius posthac titulos aliquot locorum in Graecia incertorum Vol. II. n. 1956 - 1949. et ego locorum in Aegypto incertorum Vol. III. n. 49594978. composuimus. Hac demum opera absoluta et mole inscriptionum in eum quem diximus ordinem redacta ad condendum opus licuit accedere: quo negotio quam praeclare functus sit Boeckhius, non meum est dicere. Itaque materia inscriptionum anno mdcccxxxviii. mihi tradita fundus est collectionis Boeckhianae post absoluta volumina duo priora redundans schedasque exhibens, quibus continentur inscriptiones a Boeckhio amicisque usque ad annum mdcccxxxviii. collectae quum earum regionum, quarum tituli ex instituto (vide Praefat. ad Vol. I. p. xiii sq.) insequentibus voluminibus relicti erant, utcunque ad ordinem geographicum dispositae, tum locorum incertorum, adiectis inscriptionibus aliquot Christianis et titulis suspectis. Hae schedae prorsus rudes erant nullo commentario instructae, nisi quod praeter notationem singulis inscriptionibus additam librorum vel schedarum, unde desumptae erant, hinc inde appicta erat nota ex libris illis schedisve decerpta aut correctio. Ex his autem notis vel correctionibus si quid est quod in ordinem verborum recepi aut cuius rationem habendam esse intellexi, significari a me solet religiosissime; id quod feci ad n. 591 5. 3956. 5945. 395o. 4ooo. 4o7o. 4169. 432 1. B. 4335. 4342. 4542. b. 4367. k. 462 1. Ita factum est, ut, in interpretando contextu titulorum aut in constituenda lectione, quantum schedis Boeckhianis debeam in vulgus constet vel incuriosioribus: quantum autem collectionem Boeckhianam ope librorum recentiorum vel schedarum auxerim et inter edendos fasciculos singulos et ad praeparandam materiam supplementorum, nec mea interest scire alios et dicere

[ocr errors]
[ocr errors]

supervacaneum videtur. Ceterum schedas Boeckhianas omnes, postquam usus sum, in scriniis soleo re-
ponere, quo etiam in posterum inspiciendi facultas sit. Quod si Boeckhius in praefatione volumini se-
cundo praemissa dixit non plane se deserturum esse opus per longam annorum seriem paratum, inchoa-
tum, profligatum, vir egregius putandus est significare voluisse consilium singulas plagulas madidas ope-
ris inspiciendi a typotheta exhibendas emendantibus: cui rei etiam nunc quotiescunque tempus suppetit
vacare solet eadem diligentia, qua eum olim amici adiuverunt plagulas voluminum a se editorum emen-
dantem. Qua occasione si quid meis accesserit observationis vel incrementi, id in ordinem verborum
ita recepi, ut, quae Boeckhio debentur, candide profiterer. Haec igitur ut in fronte huius praefationis
exponerem, non solum incuria fecit doctorum quorundam, sed etiam honor Boeckhio debitus, qui et
ipse didicit suum cuique tribuere neque opus continuandum reliquit alienae laudis appetenti.
Inscriptionum in hoc volumine tractatarum diversa facies comparanti ea, quae volumine primo et
secundo continentur. In illis enim maior et argumentorum varietas et rerum ubertas, in hoc paucis ex-
ceptis non admodum vetusta materia atque etiam misella ut plurimum suppellex, eo ingratior, quod ni-
hilo minore sollertia opus erat interpretaturo vel emendaturo, quam si fructuosam laetamque speciem
haberet. -
In ordinandis titulis hinc inde difficultates et dubitationes occurrunt, quae retractationi ansam
praebeant. Ita inscriptiones n. 5926. 4535. 4534. 5749. tit. b. una cum aliis, quas seposui, differre in
partem inscriptionum incertorum locorum debebam. Et huius quidem incuriae bis poenas dedi, sero
comperto titulos n. 4685. b. 4469. ad sectionem tertiam inscriptionum Italiae pertinere (vide Addenda).
Similemque titulum Boeckhius Vol. II. n. 3765. si usus esset Hagenbuchii Epistt. epigrr., libro nunc de-
mum in bibliothecam regiam illato, cognovisset ad inscriptiones Neapolis reiiciendum esse. Verum in
ordinanda huiusmodi materia non semper nostra culpa est, si quid contra votum ceciderit. Nam ut
Boeckhius olim Vol. I. quas inscriptiones n. 202 - 2o6. dedit, postea vidit pertinere ad Tenias (Vol. II.
n. 2529.), ita etiam mihi accidit, inscriptiones Siciliae componenti, ut titulos ansis diotarum impres-
sos non ita ut par erat digesserim. Nam quae de his inscriptionibus vasorum fictilium disputavimus,
ut nunc plurima retractanda sint, effecit Stoddarti industria, qui largam copiam huiusmodi suppellectilis
Alexandriae repertam laudabili studio collegit atque edidit Transactions of the Roy, Society of literature
Series II. Vol. III, p. ι ι ι - 1 27. Titulos is ex ansis diotarum Alexandriae inventis plus trecentos quin-
quaginta in lucem protraxit, longe maximam partem exemplaria titulorum, qui ex Sicilia reportati sunt,
insignita illa magistratuum mensiumque nominibus. Accedunt alia exempla nuper Athenis reperta, quo-
rum copiam nobis fecerunt Stephanus Cumanudes et Georgius Finlay, qui praeterea schedas Benthyli
nobiscum communicavit. Similia sed pauciora habeo ex schedis Aschikii per Sarmatiam reperta. Itaque
quum olim cognito proventu agri Siciliensis inducti essemus, ut diotas illas omnes, Gelae Rhodiorum
coloniae tribueremus, factum est, ut iam amplius dubitari non possit quin Rhodo ipsa metropoli oriun-
dae merito putentur. Et in eam sententiam disputavit etiam Ludolfus Stephanius, qui quum alios huius
generis titulos per Siciliam collectos ipse transcripsit tum accuratius de sigillis symbolisque eorum ex-
posuit Indice scholarum in Universitate litterarum Caesarea Dorpatensi per semestre alterum a. MdcccxLviii.
habendarum. Cuius viri docti ut laudandum studium est, ita Stoddarti inventum comprobavit senten-
tiam. Quis enim est, qui post exemplaria plus ducenta Alexandria reportata non ad Rhodum potius
commercio florentissimam quam ad eius coloniam supellectilem illam referendam esse arbitretur? Haec
quum ita sint, copia horum titulorum undique nunc abundanter affluente visum est totam materiam hoc
loco denuo pertractare, subiectis tabulis inscriptionum huius generis in Sicilia, Sarmatia, Alexandriae,
Athenis repertarum,
Ex ansis vasorum fictilium sat multis hodie constat certa quaedam genera huius supellectilis, ut
diotas, publica auctoritate solita esse signari sive eo consilio, ut per mercatores iis utentes pecunia re-
diret in aerarium, sive quo declararetur vasa ita signata ad mensuram iustam esse exacta. Utrumque
consilium veteres hac in re secutos esse bene coniicit Stephanius l. c. statuens priorem opinionem ad-
iuvari, quum lateribus Graecorum, in quibus similes tituli, tum pilis plumbeis ad filum recipiendum
perforatis iisque talibus, qualibus hodie portitores utantur (conf. Vol. I. n. 547.): alteram autem adstrui
posse ex eo, quod constat veteres mensurae maximam curam habuisse atque etiam Athenis mensuras
privatorum publico signo esse notatas (conf. Vol. I. n. 1 25.). Vasorum igitur fictilium publica auctoritate
signatorum duo distingui genera possunt. Alterum est eorum, quorum ex inscriptionibus vel notis sym-
bolisque coniectura fieri de patria eorum potest aut certa aut probabilis, alterum eorum, in quibus id
commode fieri nequit. Ex priore genere colligi licet veteres in vasis signandis eandem fere atque in
numinis rationem esse secutos. Haec autem ratio ut in nummis alia apud alias gentes fuit, ita etiam in
vasis signandis apud alias gentes aliam fuisse et consentaneum est et experientia docet. Ad antiquissi-
matn formam notationis haud dubie pertinet nomen populi simpliciter impressum: cuius generis exem-
plum pretiosum ex ansa vasis in Sicilia reperta Stephanius edidit hoc V o 15 AT i. e. IIagioev, unde patet,
vas cuius haec inscriptio fuit, ex insula Paro oriundum esse. Huic nuper accessit alterum, in insula
quadam repera prope Peparethum (vide Bullett. dell' Inst. arch. Rom. 1849. p. 146.) cum inscriptione

[ocr errors][merged small][ocr errors]

IKION i. e. 'Iwiww, pertinens ad insulam Icum, quae una ex Sciatho, Peparetho, aliis memoratur ap. Sab. IX. p. 456. Eodemque referri possunt nomine Mausgrywv insignia (n. 5622. 5679.). Addita deinceps anni designatio, impresso nomine archontis, eponymi et alius magistratus, vel magistratus alicuius simplex mentio, ut animadvertimus in ansis vasorum fictilium, quae Cnidiis debentur et Thasiis. Et Cnidiarum quidem inscriptionum qualis ratio sit, docent exempla in tabula II. composita. Habes anni designationem $ti 8auiovg ycö rcú δεῖvos (n. 79. 1 o3.) vel $tri toü öeiyos simpliciter: accedit momen alius personae, secundo casu, aliquoties primo (n. 16. 4o. 65. 13o. 145.) positum: denique populi nomen, quodubi decurtatum non est, fere vetusta orthographia scriptum KNIAION habetur licet titulis aetate Alexandri M. non superioribus. Anni designationem intercidisse consentaneum est in iis titulis, in quibus solum nomen alterius personae vel huius et populi apparet. Ac similiter statuendum, ubi omissum pouli nomen est. Alterius autem personae nomine significari videtur magistratus figlinis praepositus, cuius cura sigillum impressum est. Cuius loco aliquoties duo signantur nomina aut copula xai coniuncta aut nulla interiecta copula, eademque varietate casuum, quae in simplici nomine apparet personae alterius (n, 7. 96. 97. 98. io2. 1 i o. 1 29. 151. 132. 152.). Utcunque statueris de hac duplici designatione magistratuum, diversa a magistratu Cnidio est dignitas eius, qui ter nominatur (n. 52. 149. 176.), qgovgögχου. Quem, quum tituli hi Cnidii omnes aetate Alexandri M. recentiores videantur esse, coniicias aliquando a Ptolemaeis Cnido ad tempus impositum id auctoritatis habuisse, ut loco magistratus Cnidii signandis vasis nomen imponeret suum. In quo missam facimus coniecturam Rangabis, qui ex aliquot manubriis Cnidiorum nomine insignibus in Attica repertis argumentum adstrui posse putabat, quod fidem faciat Cnidiam olim figlinam in Attica obtinuisse (Annal. Instit. arch. Rom. Vol. XXI. 1849. p. 172.). Simplicior causa videtur esse titulorum Thasiorum (vide tab. III.): in quibus praeter nomen populi solum magistratus cuiusdam nomen comparet primo CaSUl positum, prorsus ut in vasculo Cretensi, cuius ansae Alexandriae repertae impressum legitur ¥0¥OxIEPAnYTNI i. e. >£tos. 'Iegatvrv(ww). Vid. Stodd. l. c. p. 126. Accedunt praeterea in his manubriis vasorum Cnidiorum Thasiorumque signa sive symbola, quae partim ad civitates ipsas pertinentes partim ad magistratus, etiam ex nummis Cnidiorum et Thasiorum innotuerunt, si non omnia at plurima: in Cnidiis caput bovis, leonis pars anterior, caducens, ancora et delphinus, stella, diota, tridens, uva, flos, Medusa; in Thasiis cornucopiae, piscis, uva. Unde videndum ne ex tabula IV. in qua titulos composui eos, qui ad certam omnes patriam revocari vix possunt, huc referendi sint tituli aliquot, et Cnidii sint n. 2 1. 22. 23. 58. 59. Thasii n. 41. 42. 8o. 85. 128. 135. 136. 137. 178. Ac si licet ex nominibus coniecturam facere, dixeris Cnidios esse titulos tab. II. n. 7. 8. (coll. tab. II. n. 2 1.), 2 1. (coll. tab. HI. 8o. b.), 1 o. (coll. tab. II. 25.), 15. (coll. tab. II. 64. 65. 103.), 28. (coll. tab. II. 88.), 39. (coll. tab. II. 99.), 17o. (coll. tab. II. 13o.); itemque ob duplicis magistratus designationem in Cnidiis obviam etiam tab. IV. n. 12. 45. 46. 47. 1 2 1. 17 1. 1 99. Paulo diversa forma est titulorum diotis iis impressorum, quas nunc Rhodias appellare non dubitamus (vide tab. I.). Habes ibi nunc anni designationem ex magistratu eponymo, qui est sacerdos Rhodiis, ári tcü áiwoc vel ir* itgís tí êáúos (semel $p* iegiwg roö öçiyos, semel etiam, ut videtur, éti roü ösiyos iigevs), subiecto nomine mensis casu secundo, nunc nomen personae alterius positum casu secundo, raro casu primo, praemisso vel subiecto nomine mensis, nunc post anni mensisque notationem impressum nomen alterius: quam ultimam formam perfectam et primariam esse ex iis fragmentis diotarum colligi potest, in quibus aut alteri manubrio impressa sunt omnia (tab. I. n. 72. 277. 37o. 447.), aut utraque ansa servata est, quarum in altera est annus designatus et mensis, in altera nomen additum personae alterius (a. 353. 588.). Indeque recte Stephanius coniicere videtur, quum multi tituli sint, in quibus annos tantum indicatos videamus, horum supplementa illos esse, quibus mensis nomen alteriusque personae contineatur, ac rursus eos titulos, quibus simplex nomen personae casu secundo vel primo proditum sit, esse supplementa eorum, qui annum et mensem exhibeant. Adde quod, quum etiam tituli habeantur annum designatum nomenque personae alterius praestantes (n. 297. 331. 381.), nomen mensis in altera ansa scriptum fuisse videtur, unde reperti tituli sunt solum mensis nomen exhibentes (n. 483. 484. 485. 486.). Neque enim, ubi mensis indicatus est cum nomine personae alterius, probabile est anni designationem omissam fuisse, neque, ubi annus nomenque alterius personae designata sunt, mensis. Iam, ut de personis videamus, Primum de magistratu eponymo constat, in quo vox iegiws brevitatis causa ut plurimum omittitur, non 80CuS aC $auiovg ycü in titulis Cnidiis. De altera persona dubium non est quin in Rhodiis similiter sit statuendum atque in Cnidiis. Nam quod olim his nominibus significari figuli aestimabantur, id Stephanius bene monuit improbabile esse in titulis auctoritate publica compositis, in quibus magistratus potius, cui muneris aliquid traditum sit, exponi nomen, quam opificis consentaneum sit. Quam in sententiam etiam aliud afferri potest indicium ex collocatione titulorum petitum. Nam quum interdum inter anni et mensis designationem nomen illud alterius personae locum habeat, ut colligi licet ex n. 149. n 55. 245. 288. 31o. 517-527. 36o. 427. 464. 465. 476. itemque ex n. 297. 351. 581. prorsus incredibile est, eo nomine figulum posse intelligi. Immo magistratum esse unice verum est: cuius quum ex tempore dependeat auctoritas, nomen fere secundo casu positum est. Iam, quod Boeckhius Vol. II. ad n. 1865. de lateribus Corcyraeis monuit, annum indicari etiam ita posse, ut solum nomen magistratus nudo geni

« ElőzőTovább »