Oldalképek
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed]
[blocks in formation]

BIBLIOTHECA

REGIA

MONACENSIS.

!

PRAEFATIO EDITORIS.

Posteaquam

osteaquam Boeckhius, auctor et conditor huius operis, volumina duo absolvit, quorum prius anno saeculi nostri vicesimo octavo, alterum quadragesimo secundo evulgatum esse constat, id mihi honoris datum est ab Academia regia scientiarum, ut non solum socius laboris Boeckhio sed etiam proximus ei successor in hoc opere continuando existerem. Itaque tradita mihi anno MDCCCXXXVIII. materia inscriptionum a Boeckhio collecta ita usus sum, ut digererem, augerem, illustrarem. Quo in negotio versanti mihi, quum tertii voluminis fasciculum primum anno quadragesimo quinto, secundum quadragesimo octavo, tertium quinquagesimo edidissem, nunc quartum ultimumque fasciculum, quo tertium hoc volumen absolvitur, evulgare contigit, longe citius defuncturo, si per operas preli licuisset. Fuerunt enim qui crederent opus tot annis paratum, inchoatumque a Boeckhio iam brevi tempore a me posse profligari atque ad finem perduci, nescio quam me operam rati praestare. Nam etsi Boeckhius in praefatione volumini secundo praemissa de munere socii successorisque sui diserte monuit, tamen reperti sunt qui me pridem composita et elaborata in lucem emittere arbitrarentur. Quorum ex numero Letronnius fuit, vir immortalis, qui in Diario eruditorum m. Iulio a. MDCCCXLV. de primo fasciculo huius voluminis verba faciens ita: „,c'est Mr. J. Franz, qui a terminé ce fascicule, d'après les matériaux élaborés par Mr. Boeckh", et paulo post de titulo n. 3884. de quo olim fuit quum aliter statuebam, haec subiecit: „et Mr. Boeckh, qui a reproduit récemment l'inscription, s'est rangé de notre avis; car retranchant la ligne, qu'on avait ajoutée, il dit: fieri tamen potuit ut Eumenenses cognomento Zeßaσryvoi aucti certe in sua urbe aliquando sese ferrent Σεβαστηνούς pro Εὐμενεῖς Σεβαστηνούς”. Falso utrumque. Neque enim elaboratam a Boeckhio materiam edidi, et quae verba illi tribuit Letronnius, mea sunt.

Atque initio quidem qua ratione collecta materia sit inscriptionum, Boeckhius exposuit in praefatione volumini primo praemissa p. 1x sq. Qui quum in adornandis inscriptionibus ordinem adoptare constituisset a geographia petitum (vide 1. c. p. xп sq.), princeps ei cura fuit, ut totam molem inscriptionum per longam annorum seriem a se et ab amicis ex sexcentis libris variisque schedis collectarum secundum patriam digereret. Qua in re quum fieri non posset, quin tituli sat multi quo pertinerent incertum esset, alios ad certos locos revocavit, alios quorum patria indagari nequit, ad partem inscriptionibus incertorum locorum reservatam seposuit. Et loci quidem incerti aut regiones sunt aut oppida in certis quibusdam regionibus constituta: unde inscriptionum aliae ad certam quidem regionem revocari poterant, aliae eaeque longe plurimae ne ad regionem quidem; hinc et Boeckhius posthac titulos aliquot locorum in Graecia incertorum Vol. II. n. 1936-1949. et ego locorum in Aegypto incertorum Vol. III. n. 4959 4978. composuimus. Hac demum opera absoluta et mole inscriptionum in eum quem diximus ordinem redacta ad condendum opus licuit accedere: quo negotio quam praeclare functus sit Boeckhius, non meum est dicere. Itaque materia inscriptionum anno MDCCCXXXVIII. mihi tradita fundus est collectionis Boeckhianae post absoluta volumina duo priora redundans schedasque exhibens, quibus continentur inscriptiones a Boeckhio amicisque usque ad annum MDCCCXXXVIII. collectae quum earum regionum, quarum tituli ex instituto (vide Praefat. ad Vol. I. p. xIII sq.) insequentibus voluminibus relicti erant, utcunque ad ordinem geographicum dispositae, tum locorum incertorum, adiectis inscriptionibus aliquot Christianis et titulis suspectis. Hae schedae prorsus rudes erant nullo commentario instructae, nisi quod praeter notationem singulis inscriptionibus additam librorum vel schedarum, unde desumptae erant, hinc inde appicta erat nota ex libris illis schedisve decerpta aut correctio. Ex his autem notis vel correctionibus si quid est quod in ordinem verborum recepi aut cuius rationem habendam esse intellexi, significari a me solet religiosissime; id quod feci ad n. 3915. 3936. 3945. 3950. 4000. 4070. 4169. 4321. b. 4335. 4342. 4342. b. 4367. k. 4621. Ita factum est, ut, in interpretando contextu titulorum aut in constituenda lectione, quantum schedis Boeckhianis debeam in vulgus constet vel incuriosioribus: quantum autem collectionem Boeckhianam ope librorum recentiorum vel schedarum auxerim et inter edendos fasciculos singulos et ad praeparandam materiam supplementorum, nec mea interest scire alios et dicere

« ElőzőTovább »