Oldalképek
PDF
[ocr errors]
[ocr errors]

supervacaneum videtur. Ceterum schedas Boeckhianas omnes, postquam usus sum, in scriniis soleo re-
ponere, quo etiam in posterum inspiciendi facultas sit. Quod si Boeckhius in praefatione volumini se-
cundo praemissa dixit non plane se deserturum esse opus per longam annorum seriem paratum, inchoa-
tum, profligatum, vir egregius putandus est significare voluisse consilium singulas plagulas madidas ope-
ris inspiciendi a typotheta exbibendas emendantibus: cui rei etiam nunc quotiescunque tempus suppetit
vacare solet eadem diligentia, qua eum olim amici adiuverunt plagulas voluminum a se editorum emen-
dantem. Qua occasione si quid meis accesserit observationis vel incrementi, id in ordinem verborum
ita recepi, ut, quae Boeckhio debentur, candide profiterer. Haec igitur ut in fronte huius praefationis
exponerem, non solum incuria fecit doctorum quorundam, sed etiam honor Boeckhio debitus, qui et
ipse didicit suum cuique tribuere neque opus continuandum reliquit alienae laudis appetenti.
Inscriptionum in hoc volumine tractatarum diversa facies comparanti ea, quae volumine primo et
secundo continentur. In illis enim maior et argumentorum varietas et rerum ubertas, in hoc paucis ex-
ceptis non admodum vetusta materia atque etiam misella ut plurimum suppellex, eo ingratior, quod ni-
hilo minore sollertia opus erat interpretaturo vel emendaturo, quam si fructuosam laetamque speciem
haberet.
In ordinandis titulis hinc inde difficultates et dubitationes occurrunt, quae retractationi ansam
praebeant. Ita inscriptiones n. 5926. 4553. 4534. 5749. tit. b. una cum aliis, quas seposui, differre in
partem inscriptionum incertorum locorum debebám. Et huius quidem incuriae bis poenas dedi, sero
comperto titulos n. 4685. b. 4469. ad sectionem tertiam inscriptionum Italiae pertinere (vide Addenda).
Similemque titulum Boeckhius Vol. II. n. 3765. si usus esset Hagenbuchii Epistt. epigrr., libro nunc de-
mum in bibliothecam regiam illato, cognovisset ad inscriptiones Neapolis reiiciendum esse. Verum in
ordinanda huiusmodi materia non semper nostra culpa est, si quid contra votum ceciderit. Nam ut
Boeckhius olim Vol. I. quas inscriptiones n. 202 - 2o6. dedit, postea vidit pertinere ad Tenias (Vol. II.
n. 232g.), ita etiam mihi accidit, inscriptiones Siciliae componenti, ut titulos ansis diotarum impres-
sos non ita ut par erat digesserim, Nam quae de his inscriptionibus vasorum fictilium disputavimus,
ut nunc plurima retractanda sint, effecit Stoddarti industria, qui largam copiam huiusmodi suppellectilis
Alexandriae repertam laudabili studio collegit atque edidit Transactions of the Roy, Society of literature
Series II. Vol. III, p. 1 1 i - ■ 27. Titulos is ex ansis diotarum ' Alexandriae inventis plus trecentos quin-
quaginta in lucem protraxit, longe maximam partem exemplaria titulorum, qui ex Sicilia reportati sunt,
insignita illa magistratuum mensiumque nominibus. Accedunt alia exempla nuper Athenis reperta, quo-
rum copiam nobis fecerunt Stephanus Cumanudes et Georgius Finlay, qui praeterea schedas Benthyli
nobiscum communicavit. Similia sed pauciora habeo ex schedis Aschikii per Sarmatiam reperta. Itaque
quum olim cognito proventu agri Siciliensis inducti essemus, ut diotas illas omnes, Gelae Rhodiorum
coloniae tribueremus, factum est, ut iam amplius dubitari non possit quin Rhodo ipsa metropoli oriun-
dae merito putentur. Et in eam sententiam disputavit etiam Ludolfus Stephanius, qui quum alios huius
generis titulos per Siciliam collectos ipse transcripsit tum accuratius de sigillis symbolisque eorum ex-
posuit Indice scholarum in Universitate litterarum Caesarea Dorpatensi per semestre alterum a. MDcccxLviii.
habendarum. Cuius viri docti ut laudandum studium est, ita Stoddarti inventum comprobavit senten-
tiam. Quis enim est, qui post exemplaria plus ducenta Alexandria reportata non ad Rhodum potius
commercio florentissimam quam ad eius coloniam supellectilem illam referendam esse arbitretur? Haec
quum ita sint, copia horum titulorum undique nunc abundanter affluente visum est totam materiam hoc
loco denuo pertractare, subiectis tabulis inscriptionum huius generis in Sicilia, Sarmatia, Alexandriae,
Athenis repertarum, * -
Ex ansis vasorum fictilium sat multis hodie constat certa quaedam genera huius supellectilis, ut
diotas, publica auctoritate solita esse signari sive eo consilio, ut per mercatores iis utentes pecunia re-
diret in aerarium, sive quo declararetur vasa ita signata ad mensuram iustam esse exacta. Utrumque
consilium veteres hac in re secutos esse bene coniicit Stephanius l. c. statuens priorem opinionem ad-
iuvari, quum lateribus Graecorum, in quibus similes tituli, tum pilis plumbeis ad filum recipiendum
perforatis iisque talibus, qualibus hodie portitores utantur (conf. Vol. I. n. 547.): alteram autem adstrui
posse ex eo, quod constat veteres mensurae maximam curam habuisse atque etiam Athenis mensuras
privatorum publico signo esse notatas (conf. Vol. I. n. 1 25.). Vasorum igitur fictilium publica auctoritate
signatorum duo distingui genera possunt. Alterum est eorum, quorum ex inscriptionibus vel notis sym-
bolisque coniectura fieri de patria eorum potest aut certa aut probabilis, alterum eorum, in quibus id
commode fieri nequit. Ex priore genere colligi licet veteres in vasis signandis eandem fere atque in
nummis rationem esse secutos. Haec autem ratio ut in nummis alia apud alias gentes fuit, ita etiam in
vasis signandis apud alias gentes aliam fuisse et consentaneum est et experientia docet. Ad antiquissi-
main formam notationis haud dubie pertinet nomen populi simpliciter impressum: cuius generis exem-
plum pretiosum ex ansa vasis in Sicilia reperta Stephanius edidit hoc W o 1 q A'i i. e. II«giwv, unde patet,
vas cuius haec inscriptio fuit, ex insula Paro oriundum esse. Huic nuper accessit alterum, in insula

quadam reperta prope Peparethum (vide Bullett. dell' Inst. arch. Rom. 1849. p. 146.) cum inscriptione

IKION i. e. *Ixiov, pertinens ad insulam Icum, quae una ex Sciatho, Peparetho, aliis memoratur ap. Strab. IX. p. 436. Eodemque referri possunt nomine Mausgríwwv insignia (n. 5622. 5679.). Addita deinceps anni designatio, impresso nomine archontis, eponymi et alius magistratus, vel magistratus alicuius simplex mentio, ut animadvertimus in ansis vasorum fictilium, quae Cnidiis debentur et Thasiis. Et Cnidiarum quidem inscriptionum qualis ratio sit, docent exempla in tabula II. composita. Habes anni designationem iri %auovgyoù roù δεύος (n. 79. io3.) vel iri τοῦ δεύος simpliciter: accedit nomen alius personae, secundo casu, aliquoties primo (n. 16. 4o. 65. 1 3o. 145.) positum: denique populi nomen, quodubi decurtatum non est, fere vetusta orthographia scriptum KNIAION habetur licet titulis aetate Alexandri M. non superioribus. Anni designationem intercidisse consentaneum est in iis titulis, in quibus solum nomen alterius personae vel huius et populi apparet. Ac similiter statuendum, ubi omissum populi nomen est. Alterius autem personae nomine significari videtur magistratus figlinis praepositus, cuius cura sigillum impressum est. Cuius loco aliquoties duo signantur nomina aut copula xai coniuncta aut nulla interiecta copula, eademque varietate casuum, quae in simplici nomine apparet personae alterius (n. 7. 96. 97. 98. 1 o2. 1 1 o. 1 29. 1 5 1. 132. 152.). Utcunque statueris de hac duplici designatione magistratuum, diversa a magistratu Cnidio est dignitas eius, qui ter nominatur (n. 52. 149. 176.), q)govgdgχον. Quem, quum tituli hi Cnidii omnes aetate Alexandri M. recentiores videantur esse, coniicias aliquando a Ptolemaeis Cnido ad tempus impositum id auctoritatis habuisse, ut loco magistratus Cnidii signandis vasis nomen imponeret suum. In quo missam facimus coniecturam Rangabis, qui ex aliquot manubriis Cnidiorum nomine insignibus in Attica repertis argumentum adstrui posse putabat, quod fidem faciat Cnidiam olim figlinam in Attica obtinuisse (Annal. Instit. arch. Rom. Vol. XXI. 1849. p. 172.). Simplicior causa videtur esse titulorum Thasiorum (vide tab. III.): in quibus praeter nomen populi solum magistratus cuiusdam nomen comparet primo casu positum, prorsus ut in vasculo Cretensi, cuius ansae Alexandriae repertae impressum legitur ΣΩΣΟΣIEPATIYTNI i. e. Σότος. 'Iegatvtvi(wv). Vid. Stodd. 1. c. p. 126. Accedunt praeterea in his manubriis vasorum Cnidiorum Thasiorumque signa sive symbola, quae partim ad civitates ipsas pertinentes partim ad magistratus, etiam ex nummis Cnidiorum et Thasiorum innotuerunt, si non omnia at plurima: in Cnidiis caput bovis, leonis pars anterior, caducens, ancora et delphinus, stella, diota, tridens, uva, flos, Medusa; in Thasiis cornucopiae, piscis, uva. Unde videndum ne ex tabula IV. in qua titulos composui eos, qui ad certam omnes patriam revocari vix possunt, huc referendi sint tituli aliquot, et Cnidii sint n. 2 1. 22. 23. 58. 59. Thasii n. 41. 42. 8o. 85. 1 28. 135. 156. 157. 178. Ac si licet ex nominibus coniecturam facere, dixeris Cnidios esse titulos tab. II. n. 7. 8. (coll. tab. II. n. 2 1.), 2 1. (coll. tab. II. 8o. b.), 1 o. (coll. tab. II. 25.), 15. (coll. tab. II. 64. 65. 1 o3.), 28. (coll. tab. II. 88.), 39. (coll. tab. II. 99.), 1 7o. (coll. tab. II. 13o.); itemque ob duplicis magistratus designationem in Cnidiis obviam etiam tab. IV. n. 12. 45. 46. 47. 1 2 1. 17 1. 199. Paulo diversa forma est titulorum diotis iis impressorum, quas nunc Rhodias appellare non dubitamus (vide tab. I.). Habes ibi nunc anni designationem ex magistratu eponymo, qui est sacerdos Rhodiis, ἐπῖ τοῦ δείνος vel ir* iegias τοῦ δεύος (semel ἐφ' isgiws roù δεύος, semel etiam, ut videtur, ἐπι τοῦ δεύος iigsvs), subiecto nomine mensis casu secundo, nunc nomen personae alterius positum casu secundo, raro casu primo, praemisso vel subiecto nomine mensis, nunc post anni mensisque notationem impressum nomen alterius: quam ultimam formam perfectam et primariam esse ex iis fragmentis diotarum colligi potest, in quibus aut alteri manubrio impressa sunt omnia (tab. I. n. 72. 277. 57o. 447.), aut utraque ansa servata est, quarum in altera est annus designatus et mensis, in altera nomen additum personae alterius (n. 355. 588.). Indeque recte Stephanius coniicere videtur, quum multi tituli sint, in quibus annos tantum indicatos videamus, horum supplementa illos esse, quibus mensis nomen alteriusque personae contineatur, ac rursus eos titulos, quibus simplex nomen personae casu secundo vel primo proditum sit, esse supplementa eorum, qui annum et mensem exhibeant. Adde quod, quum etiam tituli habeantur annum designatum nomenque personae alterius praestantes (n. 297. 331. 381.), nomen mensis in altera ansa scriptum fuisse videtur, unde reperti tituli sunt solum mensis nomen exhibentes (n. 483. 484. 485. 486.). Neque enim, ubi mensis indicatus est cum nomine personae alterius, probabile est anni designationem omissam fuisse, neque, ubi annus nomenque alterius personae designata sunt, mensis. Iam, ut de personis videamus, primum de magistratu eponymo constat, in quo vox isgiws brevitatis causa ut plurimum omittitur, non S6CUlS aC δauovgyoù in titulis Cnidiis. De altera persona dubium non est quin in Rhodiis similiter sit statuendum atque in Cnidiis. Nam quod olim his nominibus significari figuli aestimabantur, id Stephanius bene monuit improbabile esse in titulis auctoritate publica compositis, in quibus magistratus potius, cui muneris aliquid traditum sit, exponi nomen, quam opificis consentaneum sit. Quam in sententiam etiam aliud afferri potest indicium ex collocatione titulorum petitum. Nam quum interdum inter anni et mensis designationem nomen illud alterius personae locum habeat, ut colligi licet ex n. 149. 155. 245. 288. 31 o. 317-327. 36o. 427. 464. 465. 475. itemque ex n. 297. 331. 381. prorsus incredibile est, eo nomine figulum posse intelligi. Immo magistratum esse unice verum est: cuius quum ex tempore dependeat auctoritas, nomen fere secundo casu positum est. Iam, quod Boeckhius Vol. II. ad n. 1865. de lateribus Corcyraeis monuit, annum indicari etiam ita posse, ut solum nomen magistratus nudo genitivo proferatur, id in his titulis vasorum Rhodiorum locum non habere vidit Stephanius: etsi is quo iure dixerit etiam in titulis laterum Corcyraeorum, in quibus praepositionem ἐπί expressam habeamus, non annum sed curam magistratus designatam esse, ipse viderit. Nam quod idem dicit aliud esse magistratus nomen temporis indicandi causa ponere, aliud eius curam atque auctoritatem testificari, ita verum est, ut tamen inficias ire non queas, formula iri τοῦ δεῖνος annum et tempus indicari, atque etiam in nudo genitivo tempus posse intelligi : siquidem nomen magistratus secundo casu positum est, omissa indicatione dignitatis eius utpote aliunde nota: quam eum dignitatem ad tempus habere sponte patet. Itaque si statuimus in his titulis Rhodiis, sicut in Cnidiis, nomen nudo genitivo positum ad magistratum pertinere diversa ab eponymi auctoritate praeditum, tamen notio temporis non omnino exulare putanda est. Neque obstat nominativus casus aliquoties pro genitivo positus, ut n. 22. 5o. 2o9. 2 1 o. 243. 244. 297. 52 1. 325. 551. 4o6. Nam quum casus utriusque usus qui- dicitur absolutus sit, alterum pro altero adhiberi posse facile intelligitur. Unde etiam in vasis Panathenaicis habetur: 'Agxjrros ägxwv. “HYwzias ágχων. Θεόφ&αττος άρχων. Knq)i7όδαςος άρχων. Quae casuum permutatio si in archontum designatione admissa est vasa fictilia signantibus, multo minus offendet in designatione aliorum magistratuum. Et quemadmodum nominativus casus pro genitivo apparet in his manubriis Rhodiis, ita videre est etiam in nummis Rhodiorum. Menstruum (ἐπιμ%viov) autem magistratum illum fuisse colligi potest ex mensis commemoratione, quae frequentissime habetur ante designationem magistratus illius et post designationem anni : quemadmodum in decretis factum videmus, ut Vol. II. n. 5656. ἐπ' iegíus *Agatoq)dvsvs, xuvSiov, τgvravsvovros - - - post annum citatur mensis et prytanis, magistratus menstruus. Constat autem Rhodi magistratus ex parte semestres fuisse (vide Paulsen. Descr. Rhodi p. 55.), ex parte menstruos (Cic. de rep. III, 55. cf. Ross. Hellen. I, 2. p. ι ο ι.). Quod ad dignitatem huius magistratus attinet, cuius nomini haud raro ἐπίσημον διακgituxbv sive symbolum, ut cornucopiae et globuli (n. 28. 29.), caduceus (n. 2o3. 254. 258. 259.), stella (n. 195. 1 97. 438.), asterisci (n. 1 25.), corona oleaginea (n. 462.), mus (n. 594.), ant praemissum reperitur aut appositum, videtur utique is esse, cui custodia figlinarum commissa erat, simili ille in figlinis munere fungens, ut magistratus nummarii in re nummaria, qui pariter nummis imponere nomina sua solebant, adiectis aliquando symbolis, de quibus exposuit Cavedonius Osservaz. sopra le antiche monete di Atene, Mod. 1856. Symbola autem quae in his titulis impressa cernuntur ad civitatem ipsam pertinentia, eorum celeberrimum est balaustium, insigne Rhodiorum, ut constat ex nummis. Quo inprimis argumento usus Stephanius diotas eo symbolo praeditas ad insulam Rhodum referendas censuit. Idem perstringens alias civitates, quae in nummis balaustium usurpant, ut Cythnum et eum, cuius inscriptio parum diserta traditur (Eckhel. Doctr. numm. II. p. 81. Mionnet. Suppl. III. p. 173. m. ι ι ι 7 - ■ 1 2 2.), nummum a Mlionneto Suppl. VI. p. 6o8. n. 533. descriptum scite ad Astyra oppidum in Rhodia, ut videtur, Chersonneso ad montem Phoenicem situm Rhodiisque ipsis subiectum rettulit, ex eoque verba Steph. Byz. v. 'A7rvga (έστι και πόλις φοινίκης κατά 'Páôov) aliter tentata ab Holstenio correxit: isti xai πόλις ἐri φοίικι κατά 'Páòov, satis probabiliter. Nam et mons Phoenix e regione insulae Rhodi situs commemoratur ab ipso Stephano v. φοινίκη (cf. Strab. XIV. p. 652.), et signa nummorum huius oppidi pleraque congruunt cum Rhodiis. Praeter balaustium apparet caput radiatum Solis, non minus illud frequens in nummis Rhodiorum. Rarius obvia sunt flos (fortasse rosa), ut n. 228. 548. vel sertum florum, nt n. 244. Ex siglis semel animadvertimus litteram T n. 458. Nomina propria Rhodia esse vel olim monui, p. 676. a. quum aliter statuebam de origine horum vasorum fictilium. Et nomina quidem sacerdotum eponymorum quum ad personas ex historia Rhodiorum notas revocare conatus sit Stoddartus, etsi eius vestigia in tam lubrica via non premenda putamus, tamen non sine probabilitate quadam aliquis dixerit Aratophanem, qui memoratur in decreto Vol. II. n. 3656. et Damaenetum alio decreto laudatum ibid. n. 2525. b. eosdem esse sacerdotes, qui memorantur in ansis n. 87. 88. et 183- 19o. et quem habemus eponymum Pratophanem n. 387. 388. 389. eundem intelligi posse in titulo Vol. II. n. 2905. E. 5. 6. Inscriptiones n. 3656. 2525. b. 2go5. ex secundo et primo ante Christum natum saeculo sunt, atque in ea saecula plerique omnes tituli diotarum Rhodiarum incidere videntur. Sunt circiter centum diversa nomina eponymorum, quae efficiunt centum annos: quorum quot ex eodem sint saeculo quibusve intervallis singuli singulos sese excipiant, exputari nunc non posse sponte patet. Quod autem Stoddartus vetustissimos titulos annis a. Chr. 3o4. 3o3. assignat, recentissimos usque ad tempora Vespasiani detrudit, nullo dictnm idoneo argumento videtur. Nam nec nomina nauarchorum Rhodiorum, Damophili, Menedami, Amylae bello contra Antigonum gesto commemorata (Diod. Sic. XX, 93.) quidquam testantur, et quorum titulorum scriptura aetatem Romanam prodere videtur ut n. 41. 56. 1 o4. 244. 257. 5 1 o. 322. 574. 4o5. 4 1 1. ii commode vel primo ante Chr. saeculo tribui possunt vel initio primi post Chr. saeculi in monmmentis praesertim prope Asianis (conf. Elem. epigr. Graec. p. 232.). Et qui plurima exempla horum titulorum per Siciliam repertorum ipse vidit Stephanius, negavit se vidisse ullum qnod speciem prae se ferret aetatis Augusto Imp. recentioris: reperiri quidem in ansis diotarum titulos quum Graecos tum Latinos (conf. n. 5455. 5456. b. 61. Add. 5751. 24.) quos etiam recentioris esse aetatis ex hac vel illa re appareat: sed hos aliam prae se ferre naturam viderique esse titulos officinarum vel figulorum non ex publica auctoritate sed pro arbitrio nomina imprimentium sua. In quo

[ocr errors]

tamen cautio adhibenda; nam extant utique ansae vasorum ex aetate Imperatorum, quibus publica auctoritate impressa sunt nomina: quo pertinent tituli Cretenses a Stoddarto Alexandria reportati (vide Stodd. 1. c. p. 1 26. n. 527.-328. 529.): qnamquam quod ille inscriptionem €YKY quae ex ansa vasis enotatur, ad nummum Hadriani (€YTYX€CTATOCKYZIKHNQN, vid. Mionnet. Suppl. V, 518.) revocavit, ingeniosius quam verius dictum videtur. Superest ut de mensibus videamus. In quibus quem olim (p. 677. a.) desideravi Diosthyum, in tribus exemplaribus nunc proditus est (n. 25o. 3 1 o. 559.), ita ut menses calendarii Rhodiorum nunc noti sint omnes. De ordine autem mensium non magis hodie con

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Haec tabula etsi habet quo se commendet, tamen inesse videntur quae non satis tuta sint, ut dispositio Pedagitnyi et Theudaesii. Hinc ratione habita eorum, quae de his duobus mensibus etiam apud Coos obviis p. 677. a. monuimus, videndum ne consecutio mensium ita se habeat:

[ocr errors]

Numerum maiorem ansarum nominibus mensium 'Ayguaviov, *Agrauitiov, AaXfov, 'TaxivSiov, IIavduov insignium
Stoddartus ad praeceptum Plinii H. N. XXXV, 49. et Vitruvii II, 3. de vasis lateribusque per vernum
et auctumnale tempus conficiendis revocabat. Nescio quam vere. Certe si exempla supersunt, quibus
quinquagies fere nomina 'Ayguaviov, 'Agrauitiov, AaXiov, Ilavduov, quadragies “raxwSiov, vicies @εσμοφοgáv,
decies sexies Baόσομέcv, Kagyeiov, > uvSiov, ter IIεδαγειτνύov, Aioa-Svov, bis €)svòaiziov, imposita redeunt, non
consentaneum videtur esse inde nos de ordine mensium coniecturam facere; nam cum nullus mensium
duodecim non memoratus sit in his titulis, apparet quovis mense diotas esse confectas.
Sed haec hactenus. Itaque si tituli a Stoddarto traditi prius innotuissent, omnes illas inscriptio-
nes ex ansis diotarum per Siciliam repertis desumptas ita disposuissem, ut exemptas ex parte inscriptio-
nes Siciliae complectente alias ad Rhodias, alias ad Cnidias, reliquas ad titulos incertorum locorum re-
ferrem.
ipsis non potest. Ansas bipenni ornatas, ut tab. IV. n. 1 o2. 152. 135. Stephanius coniicit ad urbem quan-

Ex quibus tab. IV. compositis quantum supellectilis debeatur Rhodiis, diiudicari ex titulis

dam pertinere Lyciae, cuius nummis hoc signum impositum est. Ceterum memorabilia vestigia sunt nominum muliebrium ansis vasorum impressorum, ut AuoxÃείας tab. IV. n. 43. 44. Θεανούς n. 84. Tipojs n. 189- 192.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

20. 21. 22. 23. 24. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 31. 32. 33. 34. 35. 36. 37. 38. 39. 40. 41.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Αlexandriae: Stodd. n. 7. % ibid. n. 6. in Sicilia: Campanari Vasi fittili Rom. 1836. Ρ. 62. ibid. n. 5481. 5654. ό. Αlexandriae: Stodd. n. 95. ί ibid. Stodd. n. 94. , in Sicilia: n. 5504. ibid. n.5456. ό. 1. Αdd. , ibid. n.5503. ό. 5654. e. : Αlexandriae: Stodd. n.93. "! in Sicilia: Μinervini Βullett. Νap. ΙV. p. 20. " ibid. n.5456. ό. 4. Αdd. εί ibid. n. 5376. ι: ibid. Βirch. in Gerhardi Diar, arch. 1847. 1. p. 10. ibid. n.5619. ό. : Αlexandriae: Stodd. n. 1. τl in Sicilia: n. 5525. τ' ibid. n. 5751. 1. εξ' ibid. n. 5525. εξί Αlexandriae: Stodd. n. 2. Ιnest Ε et C. οι in Sicilia: n. 5456. ό. 3. Αdd. ι: Αlexandriae: Stodd. n. 11. Script. a recta ad sinistram. ει

Ιnest Sigma lunatum. ", in Sicilia: n.5456. ό. 5. Αdd. 4 Αlexandriae: Stodd. n. 10. in Sicilia: n. 5387. ::ί Αlexandriae: Stodd. n. 8. 5 ibid. n. 9. Scriptura a recta ad sinistram. Α in Sicilia: n. 5387. Ιnest Sigma lunatum. μ' ι ibid. n. 5751. 2. και Αlexandriae: Stodd. n. 12. και in Sicilia: n. 5751. 3. και ibid. n. 5377. c. 5508. και ibid. n. 5655. ibid. n. 5377. δ. "ί. Αlexandriae: Stodd. n. 13. : 1 ibid. n. 14. ! ibid. n. 19. Scriptura a recta ad sinistram. Inest Θ et C. ibid. n. 18. ibid. n. 17. 5 . ibid. n. 16. γΥ: Αthenis: ex schedis Steph. Cumanudis. -

Αlexandriae: Stodd. n. 20.

ibίd. n. 22.
in Sicilia: n. 5377. d.
Αlexandriae: Stodd. n. 21.
in Sicilia: n. 5456. ό. 7. Αdd.
Αlexandriae: Stodd. n. 23.
ibid. n. 28.

ibid. n. 26.

ibid. n. 25. ibίd. n. 24. ibid. n. 27. : Αthenis: ex schedis Steph. Cumanudis. : Αlexandriae: Stodd. n. 30. * ibid. n.34. : ibid. n. 33. : ibid. n.32. ibid. n.36. - η

« ElőzőTovább »