Oldalképek
PDF
ePub

stris strategi), strategus epistrategiae intelligendus videtur, non strategus nomi. Innotuit adhuc una epistrategia Thebaidis ex aetate Ptolemaeorum, qua constat Aegyptum in superiorem et inferiorem divisam fuisse (vide II.). Sed tituli ex aetate Romanorum superstites docuerunt etiam Heptanomidis (vide p. 284.6.) et Aegypti inferioris epistrategias obtinuisse. Quumque constet, Romanos plurima ex aetate regum instituta intacta reliquisse, in promptu est cum A. Peyrono (pap. Taur. Vol. I. p. 65.) et Vargesio (de statu Aeg. p.32.) coniicere, non solum septem nomorum divisionem iis antiquitus traditam esse sed etiam mediae et inferioris Aegypti epistrategiam. Cui quidem coniecturae etiam illud favere videtur, quod paulo ante de stratego monuimus in programmate de servis fugitivis memorato.

Suprema igitur administratio Aegypti in epistratego et stratego provinciarum posita erat, quibus inferiores sunt strategi nomorum singulorum. Epistrategum et strategum provinciae quum consentaneum sit sedem suam in maxima et nobilissima epistrategiae urbe habuisse (vide ad n.4751.), tum constat maiorem partem anni itineribus per provinciam faciendis consumpsisse; cuius rei haud raro mentio fit, ut in pap. Par. IV. ap. Letronn. Fragm, inéd. cet. p. 29. Λόχου τοῦ συγγενοῦς ἐπιβεβληκότος εἰς Διόςπολιν Tǹv μɛyάanv cet. qui Lochus strategus Thebaidis fuit (n. 4896.) et in pap. Taur. I. p. 1. vs. 16. Tißaλóvтos εἰς Διόςπολιν τὴν μεγάλην τοῦ συγγενοῦς καὶ ἐπιστρατήγου. Idemque de stratego`nomi statui potest, qui sede ut plurimum in metropoli nomi constituta haud raro nomum sibi demandatum perlustravit. Sic Hermias σrgaTnyòs nai voμágyns adiit Diospolin a. XLIX. Euergetae II. (pap. Taur. II.) et rursus a. LIII. una cum Demetrio epistratego Thebaidis pompae alicuius causa (pap. Taur. I. p. 3. vs. 1.), ad quem Hermiam quum a. XLV-XLVIII. Diasthenes strategus Tou Tegì nẞas scripserit ut taricheutas transferendos curaret (pap. Taur. I. p. 2. vs. 27. p. 4. vs. 24.), efficitur Hermiam illo tempore nondum strategum nomi, sed epistaten nomi fuisse, ut recte coniecit etiam A. Peyronus (pap. Taur. P.I. p.123.). Fuit igitur Hermias a. XLIX. quo anno invisit Diospolin magnam, στρατηγὸς καὶ νομάρχης τοῦ Tεgì OnBas, quo munere fungebatur etiam a. LIII. LIV. Ex quo simul patet eum nec Thebis habuisse sedem et ultra quinque annos munere strategi functum esse; id quod moneo propterea quod aliter factum aetate Romanorum videmus.

Strategi et epistrategi ac strategi nomorum, qui fere ex ordine τῶν συγγενῶν et τῶν φίλων erant (cf. supra 2.), innotuerunt hi:

Phommutis συγγενὴς καὶ ἐπιστράτηγος καὶ στρατηγὸς
τῆς Θηβαΐδος
Tys Onßaidos pap. Taur. V. VI. VII. ex aetate Philo-
metoris opinor.
Lochus συγγενὴς καὶ στρατηγὸς τῆς Θηβαΐδος n.4896.
(cf. pap. Paris. IV. ap. Letronn. Fragm. inéd. cet. p. 29.)

ex aetate Euergetae II. (a. 127 -117.)

Demetrius συγγενὴς καὶ ἐπιστράτηγος (τῆς Θηβαΐδος)

pap. Taur. I. p. 1. vs. 16. ex aetate regni Euergetae II.
ad finem vergentis.

Callimachus συγγενὴς καὶ ἐπιστράτηγος καὶ στρατηγὸς

τῆς Ἰνδικῆς καὶ Ἐρυθράς θαλάσσης n. 4897. b. 4905. Ptolemaeus ἐπιστράτηγος τῆς Θηβαΐδος n.4932. (omisso elogio συγγενής).

Sarapio συγγενὴς καὶ στρατηγὸς καὶ ὑποδιοικητὴς pap.
Lugd. L. ex aetate aut regni Philometoris ad finem ver-
gentis aut Euergetae II.

Hermias συγγενὴς καὶ στρατηγὸς καὶ νομάρχης (τοῦ
Tegi OnBas) pap. Taur. I. ex aetate regni Euergetae
II. ad finem vergentis.

Paniscus συγγενὴς καὶ στρατηγὸς τοῦ Πανοπολίτου
n. 4897. C.
Apollonides συγγενὴς καὶ στρατηγος n. 4900.
nai
Craterus τῶν πρώτων φίλων καὶ στρατηγὸς (τοῦ Μεμ-
pírov) pap. Lugd. A., ni fallor, ex aetate Philometoris.
Dionysius τῶν φίλων καὶ στρατηγὸς (τοῦ Μεμφίτου)

pap. Brit. XV. Vat. B. Lugd. B. Paris. A. B. teste Lee-
mansio (Pap. Gr. musei Lugd. Bat. I. p. 16.); ex aetate
Philometoris (a. regni XIX. seq.).

Posidonius στρατηγὸς τοῦ Μεμφίτου pap. Brit. II. ex ae-
tate Philometoris (a. regni XXIV.).
Diasthenes στρατηγὸς (τοῦ περὶ Θήβας) pap. Taur. I.
p. 2. vs. 22. ex aetate Euergetae II.
Aeneas στρατηγὸς (τοῦ περὶ Θήβας) pap. Taur. I. p. 2.
vs. 27. ex aetate Euergetae II.

Ex his quem primum posuimus epistrategum et strategum Phommutin, videtur is natione Aegyptius fuisse, praeter consuetudinem ad tantum honorem provectus. Quamquam hoc quidem non sine exemplo est, testante Polybio XXXI, 26. ab Euergeta II. Ptolemaeum Sympetesin hominem Aegyptium Cyrenaicae praefectum fuisse.

Munus strategi nomi in universa nomi administratione positum fuisse quum alia tum tituli ex aetate Romanorum superstites demonstrant. Sed etiam rerum militarium penes eum summam in nomo potestatem fuisse apparet ex eo, quod ei subiecti sunt, sicubi erant, goúgagxos et ågxipuλaxírys, qui absente stratego partem exercuisse iurisdictionis videntur (pap. Taur. II. III. pap. Par. III. ap. Letronn. Fragm. inéd. cet. p. 29.). Ex quo sequitur strategum supremum nomi in rebus militaribus et civilibus administrandis magistratum fuisse. In iure exercendo ei praesto erat praetor cum curia (êπoτárηs, vide 5.). Libellos stratego oblatos referunt pap. Taur. I. p.1. vs. 14.- p.3. vs. 16. pap. Brit. XV. Vat. B. Lugd. A.

5. Secundus post strategum magistratus nomi est έtioτátys (n. 4896. vs. 6.) sive ò ènì tou voμou (pap. Taur. I. p. 3. vs. 9.), fere ex ordine τῶν σωματω φυλάκων, τεὶ τῶν φίλων et διαδόχων (conf. 2.). Fuit is praetor iudiciariis rebus praepositus habuitque concilium assessorum (σvμTagóvτwv), cum quibus causam iudicabat aut a stratego nomi delatam (pap. Taur. I.) aut a privato propositam (pap. Taur. VIII. XI.). Deferebat autem strategus causam si quid iudiciali tantum actione dirimendum esset aut si reos ab actore accusatos ipse convenire non facile posset. Assessores s. iudices plures septem fuerunt (pap. Taur. I.).

archus σvyyevès nai êmioτgátnyos Vol. II. n. 2285. De ordine actionum vide V. Praeter hanc curiam in

ex aetate Euergetae II.

metropoli nomi institutam aliud tribunal extitit xgn

patioTV dictum, quod fere ad totam epistrategiam pertinebat (vide V.). Epistatis nomorum haud raro simul munus procuratorum redituum (TO Èπì TV TρOSódwv Tou voμou) iniunctum erat, quod olim nomarchis competisse dicitur (Diodor. Sic. I, 54.).

toũ

Epistatae nomorum hi innotuerunt:
Hermocles τῶν ἀρχισωματοφυλάκων καὶ ἐπιστάτης τοῦ
Пaugírou pap. Taur. XI., qui idem intelligendus est
in pap. Taur. VI. VII. ex aetate Philometoris opinor.
Dionysius ὁ ἐπὶ τάγματος ἱππαρχῶν ἐπ ̓ ἀνδρῶν καὶ
τῶν περὶ αὐλὴν διαδόχων καὶ ἐπιστάτης τοῦ Πα-
Jugírou pap. Paris. VII. teste A. Peyrono I. p. 74.
Ptolemaeus τῶν φίλων καὶ ἐπιστάτης τοῦ περὶ Θήβας
pap. Taur. I. p. 2. vs. 21. 34. IX. (conf. XIV.); ex aetate
Euergetae II. circa a. XLV-LII.
Heraclides τῶν ἀρχισωματοφυλάκων καὶ ἱππάρχης ἐπ ̓
åvdgav naì èτισтáτns Tou Tegi OnBas (sic enim lego)
Pap. Taur. II. Idem mox Tv ågxiowμатоpuλánшv
καὶ ἐπιστάτης τοῦ περὶ Θήβας καὶ ἐπὶ τῶν προς-
όδων τοῦ νομοῦ audit in pap. Taur. I. (conf. VIII.) ex
aetate Energetae II. a. regni LIV. Quippe quum a. LIII.
mense Phamenoth Ptolemaeus epistata nomi Thebani fue-
rit, a. LIV. mense Phaophi Heraclides, libellus pap. Taur. II.
inter hoc spatium temporis ponendus videtur, ut Hera-
clides initio iññág×ns èñ' ¿vdeŵv fuerit, mox renuntiatus
¿ ini Tv πgosódwv illam dignitatem omiserit. Quamquam
videri potest res etiam aliter se habuisse. Sed Heraclidem
eundem antea αγορανόμον τοῦ περὶ Θήβας (pap. Taur. IV.)
fuisse, ut putabat A. Peyronus I. p. 49. vix credibile est.
Callimachus συγγενὴς καὶ ἐπιστάτης καὶ ἐπὶ τῶν προς-

ódwv Toυ Tegi Ońẞas nai yuuvaríagxos nai inάg-
όδων περὶ Θήβας γυμνασίαρχος ἱππάς-
Xns n. 4717. ex aetate Cleopatrae ultimae reginae Ae-
gypti.

Post epistatas in titulo n. 4896. recensentur βάρχαι, quorum obscura ratio est, praesertim quum nomus Thebanus suum strategum habuerit. Magnam Thebarchae auctoritatem fuisse coniicias, quod ex eo annus designatur in titulo n. 4837. Non improbabile est Thebarcham praefectum fuisse urbis Thebarum, id quod ipsum nomen designat (cf. Letronn. Recueil

cet. I. p. 342.). Indeque fortasse explicandum, quod

strategus nomi Thebani non in metropoli sedem habuit (vide p. 292. a. coll. pap. Taur. I. p. 1. vs. 13. ὑπόμνημα ἀναπεμφθὲν ἐφ' ἡμᾶς). Verum haud scio an ex titulo n. 4837. colligi possit iurisdictionem Thebarchae ad totam Thebaidem pertinuisse. Certius munus Arabarchae ('Agaßágxov), cui tractus terrarum ad mare rubrum administrandus traditus est, interdum una cum epistrategia Thebaidis, ut docet titulus n. 4751. a quo munere aliquanto differt strategia Ts Ἰνδικῆς καὶ Ἐρυθρᾶς θαλάσσης et ipsa quandoque coniuncta cum epistrategia Thebaidis (n. 4897. b.).

6. Post epistatas, quibus vidimus interdum summam vectigalium nomi administrationem commissam fuisse, nominandus est ó Baoiλinds ygaμuateús (n. 4896.), qui et ipse aliquando simul vectigalibus praefuit, ut apparet ex pap. Lugd. G. ap. Leemans 1. c. p. 42. T ἐπὶ τῶν προςόδων καὶ βασιλικῷ γραμματεῖ. Nec multum distare eius munus a rebus ad publica vectigalia pertinentibus videtur. Nam quum nomi in zuuas et róκώμας τό

Tous describerentur, qui toparchias effecerunt (conf. II. init.), hae rursus in certos fundos quadratos (ågoúgas, conf. Peyron. I. p. 135.) dispescebantur Nili inundationibus crebro immutatos (Herodot. II, 109. Strab. XVII, 787.). Unde opus erat et dimensionibus crebro repetitis et confectione tabularum publicarum, quas διαγράμματα vocant (Kataster). Itaque has tabulas, in quibus fundorum mensurae possessoresque accuratissime descriptae erant, confectas auctoritate scribae regii (τοῦ βασιλικοῦ γραμματέως) locorum scribae asservabant, in quos simul ille censuram quandam exercebat. Scribae hi a κώμαις et τόποις κωμο γραμματεῖς et τοπογραμματεῖς vocabantur, quorum rationem A. Peyronus (ad pap. Taur. II. p. 54. conf. I. p. 111 sq.) explicavit. Videntur Peyrono xwμoygaμuaτεῖς dignitate superiores fuisse quam τοπογραμματεῖς, non vice versa, ut voluit Letronnius (Recherch. cet. p.397 sq.). Et Peyroni sententia comprobatur locis iis, in quibus dum memorantur genera scribarum, scribis regiis (τοῖς βασιλικοῖς γραμματεῦσι) statim subiungitur Twν пwμоrgαμμαTέwv mentio, ut in titulo n. 4956. vs 31. (cf. pap. Brit. XXXVII.) Inversa gradatio est n.4699. τοῖς ἐν αὐτῇ καταγινομένοις τοπογραμματεῦσι καὶ nwμoygaμμaтevoi. Recte autem Ad. Schmidt (Forsch. auf dem Geb. der Gesch. I. p. 329.), qui abstinuit ab opinione, quam Varges (de statu Aeg. p. 62.) fidentius pronuntiavit statuens τοπογραμματεῖς et κωμογραμματεῖς eiusdem ordinis fuisse neque alteros alteris dignitate superiores. Nam praeter gradationem paulo ante memoratam illud luculentum rei testimonium est, quod inesse in pap. Taur. I. p. 4. vss. 5-7. videtur: ibi scriba regius ad Chrematistas, qui de vero fundi domino cognoscere debebant, rettulit ex iis, quae & тожTоygаμμатεÙS тw пwμоɣgаuμarei nuntiavit, et κωμογραμματεὺς de κώμῃ et τόποις cum ipso communicavit, fundum quendam esse Hermoni inscriptum. Iam ubi zwun ad similitudinem urbis accreverat, quippe pluribus xúμais et rómais compositis, plures etiam in un primaria esse xwμoygaμμaтeis κώμῃ κωμογραμματεῖς et тооɣgaμμатεis poterant; hinc explicari verba tituli n. 4699. possunt: doce тois àñò núμns Bovoígews καὶ τοῖς ἐν αὐτῇ καταγινομένοις τοπογραμματεῦσι καὶ яwμоɣgаμμатevσi. Hoc qui primus monuit Ad. Schmidt 1. c. p. 329. simul animadvertit rоTоygаμμаTεis interτοπογραμματεῖς dum etiam in xúμn sedem habuisse. Nam quum pap. Taur. VIII. vs. 10. Huis in vicis Libyae (xúμas) recenseatur, paulo post vs. 52. memoratur ó deĩva TOTOγραμματεὺς Πώεως τῆς Λιβύης οὗπερ καὶ τὴν κατοιxí[av six]ev. Ceterum hos scribas ut plurimum homines fuisse Aegyptios produnt papуri; ut тожоygαμματεύς est in pap. Brit. XL. Ηχόχωνσις, in pap. Taur. I. p. 4. vs. 2. Пaμávns, in pap. Taur. VIII. vs. 52. Παμώνθης, 'Epius 'Agnxos, in pap. Zoidis I. (ap. Peyron. Pap. Ἐριεὺς ̓Αρβήκιος, greco-egizi di Zoide dell' Imp. R. museo di Vienna, Tur. 1828.) Пereagevdwтns. Itaque scriba regius, quum cura tabularum nomi s. librorum censualium ei commissa sit, videri potest institutus esse, non tam ut fundorum regiorum iura intemerata servarentur, uti censuit A. Peyronus l. c. I. p. 112. quam ne ratio vectigalium laederetur. Etenim in administrandis fundis

regiis peculiaris magistratus versatus esse videtur, οἰκονόμος γῆς βασιλικῆς n. 4861. vel ὁ οἰκονόμος τοῦ βασιλέως n. 4904. (vide VI. 1.) cuius etiam in fragmentis papyrorum in museo Berolinensi asservatorum mentio fit (vide Letronn. ap. Passalacqua Catal. des antiq. p. 276. 277. 278.). Ceterum scribae regii munus ad fundos pertinere etiam ex pap. Lugd. G. apparet, ubi rogatur ut mandatum epistolographi de domo privati ab iniuriis tuenda scribae regio commendetur et inscribatur.

Sed quoniam ad particulas nomorum delati sumus, de reliqua earum administratione dicendum videtur. Quae perdifficilis quaestio est. Ut paucis defungar, videtur toparchia qualis ex nomo Pathyritico memoratur in pap. Lugd. N. fere pluribus τόποις composita fuisse ab administratione τῶν κωμῶν diremptis, quorum administratio toparchae commissa fuerit, quem magistratum δήμαρχον vocare Herodotus III, 6. videtur. Quamquam vel singuli τόποι interdum suos toparchas habuerunt (Ερμίας τοπάρχης Αριανσαίτιος n. 4976.), quemadmodum etiam oppidis praefecti impositi sunt, ut ὁ ἐπὶ τῆς Βουβαστοῦ καθεσταμένος Polyb. XV, 27. (cf. Vol. II. n. 2617. 2621.) qui quidem aetate Romanorum queλntal vocantur (n. 4684. 4684. b. cf. Vol. II. n. 2047.). Unde simul sequitur oppida Aegyptia propria suarum rerum administratione caruisse (cf. Rudorff. Mus. Rhen. II. I. 1828. p. 77.). Sed κῶμαι in similitudinem nomi administratae videntur, praeposito hypostratego, qui. gravatum munus strategi sublevaret; quam in rem disertus est pap. Lugd. A. Fuit in nomo Memphitico κώμη Ταχενεφρῆ dicta. Hac in κώμῃ a. vi. ut videtur, Philometoris epistata fuit Isidorus quidam, qui cum assessoribus iurisdictionem vici exercebat non dissimilem epistatis nomorum. Is igitur quum causam dixisset pagano cuidam, ab huius muliere iniuriarum petitus ad strategum nomi Memphitici libellum dedit hunc:

Κρατέρῳ τῶν πρώτων φίλων καὶ
στρατηγῷ

παρ ̓ Ἰσιδώρου ἐπιστάτου κώμης
Ταχενεφρῆ τοῦ Μεμφίτου. τοῦ 5 L
Φαωφὶ 3 Ἑρμίας Δαγούζιτος τῶν
ἐκ τῆς αὐτῆς ἐπέδωκέν μοι ὑπό
μν[η]μα κατὰ Χενεφνίβιος τοῦ
Ἐριέως καὶ τῆς τούτου γυναικὸς
Μαρ[μ]ώτιος τῆς Πάσιτος ὑπὲρ τοῦ
ὀφεί[λ]οντας αὐτῷ κατὰ συνγραφὴν
ἐξμάρτυρον πυροῦ ἀρτάβας 5 μὴ ἀπο-
διδόναι ταύτας καὶ τὴν τούτων
ἡμι[ο]λίαν· καὶ ἠξίου προςκλη-
[έ]ν[τ]α[ς α]ὐτοὺς [ἀ]ποδοθῆναι αὐτῷ
τὸν πυ]ρὸν σὺν τῇ ἡμι[ολίᾳ.
ἐ[γὼ δὲ ἐν τ]ῇ ἢ τοῦ αὐτ[οῦ μη]νὸς
προςεκ]αλεσάμην τὸν Χενέφνιβιν,
καὶ ἐπ]εὶ ἐπ ̓ [ἀπο]λογισ[μὸν ἐτρέπ]ετο,
παρέ]δωκα αὐ[τὸν Περίτᾳ τῷ παρ ̓ ἐμοῦ
χρηματίσαι.] οὗτος δὲ Πτο[λεμαίου
κ[αὶ τῶν ἄλλ]ων [παρόντων ἤλενξε] μ[ετὰ
Ἑρμ[ί]ου καὶ ἔτι τ[ο]ῦ πρεσβυτέ[ρου

τῶ[ν] ἐκ τῆς κώμης μέχρι τοῦ τὰ
δί[και]α αὐτὸν ποῆσαι. νυνὶ δὲ
προςπεπτωκότος μοι τὴν
Μάρμωτιν ἐμὲ ἐνκεκλημα-
τογραφηκέναι ὡς ἐφυβρικότος
ἐμο]ῦ, τοῦ τοι[ο]ύτου μὴ γ[ε]γονότος,
ἀξιῶ σε προς]τάξαι δοῦ[ναί μο]ι ἔν-
γραπτ[ο]ν πίστιν ὅ[πως καθιστά-
μενος ἀπολογίσωμαι ὑπὲρ [τ]ῶ[ν κατ ̓ ἐ-
μ]αυτὸν καὶ ὑπὸ μηδενὸς περισπασθῶ·
γράψαι δὲ καὶ ̓Αμμωνίῳ τῷ ὑπο-
στρα]τήγῳ, παρ ̓ οὗ εἰμι, καταστῆσαι ἐπί σε τ[όν] τε
Περίταν καὶ τὸν Πτολεμαῖον καὶ
τὸν Ἑρμίαν κα[ὶ] τὸν πρεσβύτερον τῆς
κώμης πρὸς τὸ προςμαρτυρηθῆναί

σοι ὑπὲρ τῶν [κ]ατ ̓ ἐμέ. τούτου δὲ γενο-
μένου ἔσομαι τετευχὼς τῆς παρά σου
ἀντιλή]ψεως. 15 ̓Αθὺς λ. Εὐτύχει.

Habes expressam maioris nomorum administrationis imaginem. Habes ὑποστράτηγον in rebus ad κώμης administrationem pertinentibus occupatum, eique adiunctum ἐπιστάτην, qui ius dicit ut epistata nomi, utrumque potestati strategi nomi subiectum. Iurisdictionem hypostrategi et epistatae eius exiguam certisque finibus circumscriptam fuisse et consentaneum est et colligi ex hac epistola potest. Etiam epistatis vicorum assessores plures affuisse videntur, in quibus nunc sunt Peritas et Ptolemaeus. Omnes hi natione Graeci sunt. Quamquam non refragabor si quis etiam homines Aegyptios in hoc gradu administrationis versatos esse contendat. Quodsi Timoxenus, qui epistolam scripsit pap. musei Berolinensis (Letronn. ap. Passalacqua Catal. des antiq. cet. p. 266.), strategus nomi fuit, conieceris cum Letronnio Πετόνουριν τὸν δευτερεύοντα ibi memoratum hypostrategum fuisse. Qua coniectura admissa fieri non potest quin concedas hypostrategum illum fuisse hominem Aegyptium.

7. Postremo in singulis nomis instituta αγορανομία, cuius sedes in urbe primaria sive metropoli erat. Memoratur Heraclides αγορανόμος τοῦ περὶ Θήβας pap. Taur. IV. Dionysius ἀγορανόμος τοῦ περὶ Θήβας pap. Paris. III. teste A. Peyrono I. p. 73., qui sedem in urbe Diospoli magna habuerunt; Hermias åyogaνόμος τοῦ Παθυρίτου pap. Lugd. M., in urbe Hermonthide constitutus, quae vel aetate Ptolemaeorum nomi Pathyritici caput erat (cf. II. p. 284. a.). Diospoli praeterea ξενικὸν ἀγορανόμιον institutum erat in rebus ad hospites (τοὺς παρεπιδημοῦντας καὶ κατοικοῦντας ξένους) pertinentibus occupatum (pap. Taur. VIII.). Sed etiam in toparchiis institutam αγορανομίαν deprehendimus, ut in toparchia quadam nomi Pathyritici (pap. Lugd. N.). Fuit autem penes agoranomum non solum ordinis forensis et rerum venalium cura, sed etiam emptionis venditionisque summa auctoritas (pap. Lugd. M. N. pap. Casati). Hinc etiam pactiones cuiuscunque generis apud agoranomum contrahebantur (pap. Taur. IV. Paris. III. teste Peyrono 1. c.). Formula satis apparet ex papyris citatis. Agoranomus aut ipse subscribit (ὁ δεῖνα κεχρημάτικα pap. Lugd. N.) aut per suos subscribi iubet (pap. Paris. III. teste

Reuvensio Lettr. III. p. 13.). Agonorami vices gessisse videtur i σvyygapopuλa in locis iis, in quibus yogaνομία Φυλακὴν vouía non instituta est; ut ad Þvλany quae infra Memphin sita fuit, tabula confecta est de pecunia mutuo data et accepta, a ovyygapopúλanı subscripta (pap. Lugd. O.). De ratione σvyygapuv s. σuvadλayμáтwv συγγραφῶν συναλλαγμάτων alius locus dicendi erit (vide VI, 3.)

8. Consimilis administratio fuisse provinciarum Aegypto adiectarum videtur. Sed pauca de his memoriae prodita sunt. Civitates Graecae, ut Cyclades, Cyprus, Cyrenaica, initio a Ptolemaeis non supra libertatem regnabantur. Insulam Cyprum Ptolemaeus Soter Nicocreonti Salaminis principi gubernandam tradidit, mox Menelao fratri (vide Geier de vita Ptol. Lag. p. 33. 40.). Sed aetate Epiphanis σrgarnyès Kúπρου fuit Polycrates, cui successit Ptolemaeus Megalopolita (Polyb. XVIII, 38. XXVII, 12.). Et Cleopatra Cocce cognominata Alexandrum filium σrgarnyèv misit in insulam (Pausan. I, 9, 2.). Strategis Cypri simul vectigalium administrandorum cura iniuncta erat, ut testantur verba Polybii 1. c. Etiam Cyrenaica quoties cum regno Aegypti coniuncta erat (vide I. p. 282.), stratego paruisse videtur a regibus misso, donec ab Euergeta II. Apioni filio testamento relicta est. Praeterea memorantur orgarnyoi Koians Zugías (Polyb. V, στρατηγοὶ Κοίλης Συρίας 63. 78.) et pgoúgagxo (Vol. II. n. 2614.) oppidorumque praefecti (ibid. n. 2617.).

V. Legislatio duplex fuit, Graeca et vernacula; illam of ToλITIOì vóua designant (pap. Taur. I. p. 7. πολιτικοὶ νόμοι vs. 9.), hanc oi Ts xugas vóμa (ibid. p. 4. vs. 17.). Ptolemaeus Soter legum novarum ferendarum munus Demetrio Phalereo iniunxerat (vide III. p. 284. b.), quem consentaneum est leges ex institutis patriis delibatas ita redegisse, ut novo regno accommodatae esse viderentur. Gubernabatur autem haec legislatio edictis (#gosτáyμari et npiouaσi) regum. Ad civitatem Alexandrinam pertinuit collegium dinaσtv, quorum princeps agxidinaos hinc inde memoratur (vide IV. 3.); quo pertinet Philonis (adv. Flacc. p. 976. ed. Francof.) memoria referentis de supplicio civium Alexandrinorum, qui si quid deliquissent, a ministris publicis (σπαθηφόροις) vapulabant minus illi quidem crudeliter quam Aegyptii. Extra urbem autem iuri Graeco dicundo praeter epistatas in singulis nomis constitutos (vide IV. 5.) tribunal erat ambulatorium Tv xgnuαTIходимать σTν, qui auctoritate regia huc illuc migrantes in maioribus oppidis, ut Diospoli, Ptolemaide, Latopoli (papp. Taur.) cista, in quam libelli petitorum coniicerentur, exposita forum agebant praeside, quem Attico vocabulo sisaywyśa appellabant (i. e. causae apud iudices introductorem). Hos autem epistrategiam peragrasse ac proinde epistrategiarum curiam constituisse apparet ex mentione Tv Ev Ty On Baidi Xgnμatioτwv (pap. Taur. I. p. 2. cf. Peyron. ad h. 1. p. 96.). Itaque si Apollonius quidam Diospoli magna degens a. XLIV. Euergetae II. petiit a rege, ut libellus suus ad ToÙS άTò тоũ Пavoñoλíτou μégi Zvńvns xenpatioràs mitteretur (pap. Taur. III.), id non cum Droysenio (de regno Lag. p. 35.) ex peculiari nomorum Heptanomidis et Thebaidis distributione inter

pretandum videtur, neque ex bipartita Thebaide chrematistarum causa: nam quota pars ea fuisset, quae inter Lycopolin, primam Thebaidis civitatem (Agatharch. ap. Phot. p. 447. Bekk.), et Panopolin est? sed quantum video, ex eo, quod Apollonius quum libellum ad regem dabat, compertum habuit tum chrematistas iam in nomo Panopolitico sedem fixisse, mox reliquam Thebaidis usque ad Syenen regionem peragraturos. Ac Panopoli chrematistae sese contulerunt Ptolemaidem, ubi Apollonii libellus aliquot mensibus post in cistam iniectus est (pap. Taur. IV.). Mitto Peyroni commentum (ad pap. Taur. III. p. 11.), qui ex pap. Taur. IV. sibi videbatur colligere posse, quo tempore libellum ad regem daret Apollonius, chrematistas Ptolemaide ius dixisse. Quod si fuisset, Apollonius dixisset anò To Owírov, non τοῦ Θινίτου, è тоŨ HavoжOλíтoυ. Nam quod Peyronus Panopoliἀπὸ τοῦ Πανοπολίτου. ticum et Thiniten eundem nomum fuisse putabat, falsus est (vide II. p. 284. b.). Institutam curiam xenuatioτv a Ptolemaeo Philadelpho esse testatus est Aristeas p. 39. insuper causa addita, ne provincialium Alexandriam confluentium frequentia annona carior fieret. Neque improbabilis causa est ea praesertim aetate, qua hominum genus controversum litigandique semper laetissimum (Amm. Marcell. XXII, 6, 1.) de quacunque re regem adeundi potestatem sibi vindicabat. Simul autem inde colligi potest iurisdictionem chrematistarum non prorsus eandem fuisse quae penes strategos et epistatas nomorum fuit. Sane de iisdem causis, de quibus epistatae nomorum iudicabant, cognovisse etiam chrematistas videmus in pap. Taur. I. Nam Hermias centurio litem de possessione domus movens in primo, ut aiunt, accusationis gradu chrematistis libellum proposuit, mox quum tutius putaret rem iudicibus militaribus committere, ad strategum confugit, qui causam epistatae diiudicandam tradidit. At tamen inde colligi non potest causas promiscue ad epistatas et chrematistas esse delatas ac perinde fuisse, apud utros actio institueretur.

Iuri principis dicundo in singulis nomis trini viri instituti videntur, οἱ τὰ βασιλικὰ καὶ προςοδικὰ καὶ ἰδιω Tinà ngívovτes, cui collegio in nomo Memphitico apparebat & Tv Evinν gánтwg, i. e. exactor tributorum a peregrinis exigendorum, testante papyro Taur. XIII. ubi vss. 4-6. ita legendum videtur: Ἔτους λδ, Τυβὶ ἔ ἐν Μέμφει τοῦ Μεμφείτου χρηματι σάντων τὰς βασιλικὰς ̓Αλέξανδρος Αλεξάνδρου Φιλομητόρειος, Ἡρακλείδης Ηρακλείδου Θεσμοφόριος, Σωγένης Σωγένους Κοινεύς, οἱ τὰ βασιλικὰ καὶ προςοδικὰ καὶ idiwτinà ngívovτes, prava oratione, nominativis appositis ad genitivum χρηματισάντων.

Ordo actionum instituendarum apud epistatas nomorum luculento exemplo cognoscitur ex causa Hermiae pap. Taur. I. (cf. fragm. pap. Taur. IX.). Petitores libellos suos aut stratego submittunt (pap. Lugd. A. Brit. XV. Vat. B.), qui, ubi rem ipse dirimit, magistratui inferiori mandat subscripta nota: T δεῖνι· προνοήσειν ὅπως τεύξεται τῶν δικαίων, ubi actione iudiciaria opus est, transmittit epistatae (pap. Taur. I.),

[ocr errors]
[ocr errors]

TÕS

aut recta ad epistatam se convertunt (pap. Taur. II. ubi vs. 2. legendum καὶ ἐπιστάτῃ τοῦ περὶ Θήβας, pap. VIII. XI. XIV.). Itaque epistata ius dicturus (Tì Ts naταστάσews) primum libellum accusatoris iudicibus (Tоis σvμπαgovσi) praelegit, deinde auditis orationibus utrique parti patrocinantium (Twv ovyzatαstávτwv) missisque in suffragium iudicibus sententiam scripto mandat additis rationibus. Memorabile quod apud epistatam vici cum accusatore comparet i geσBurgos Ts nouns testis ille speciem prae se ferens (vide pap. Lugd. A. supra expositum IV. 6. p.294.). Quippe is, unde petitur, laeserat σvyygaphy euágrupov i. e. exμágrugov, pactum coram teste initum. Unde coniicias testem petitoris ipsum illum geσBiтegov Ts nuns fuisse. Non multo dispar ratio videtur actionum fuisse apud chrematistarum collegium institutarum, qui vocatis iis, unde petitur, libello in vas iniecto, posteaquam causam exposuit ó ɛisaywyɛús (xatασtáεἰσαγωγεύς (καταστάσεως γενομένης pap. Taur. I. p. 2.), litem iudicant. Ubi privati ab inferioribus magistratibus iniuria affecti causam intendunt, aut ad superiorem magistratum, ut strategum et epistrategum, se convertunt, qui cognita iniuria libellum ad magistratum sese inferiorem mittit subscripta nota in mandati formam (pap. Taur. V. VI. VII. ubi qui Hermocles memoratur idem est epistata nomi Pathyritici, quem habes pap. Taur. XI.), aut ad regem ipsum, petentes ut magistratui, ex quo res pendet, mandata det, aut rem commendet, uti epistolographo (n. 4896. pap. Lugd. G. H. I.), stratego nomi (pap. Lugd. B.). Etiam alii a privatis iniuria affecti ad regem confugiunt petentes, ut libellum nota subscripta iudicibus auctoritate regia institutis, sicut chrematistis, commendet (pap. Taur. III.). Proinde rex fere ipse respondet litteris datis ad magistratum provinciae aut nomi adiuncto exemplo libelli petitoris, quarum litterarum formula sollemnis cognoscitur ex n. 4896. B. pap. Lugd. G. H. I. (cf. epistolas Demetrii et Ptolemaei ap. Ioseph. Ant. Iud. XII, 2, 4. 2, 5.); aut, ubi primum in causam inquirendum est, libellum mandat magistratui, a quo cognosci debet, subscripta nota: To deïvi êmionéfaodai; qualem notam ŋuatioμov vocant (pap. Lugd. B. pap. Brit. VI. vs. 22. 23.); atque idem xgnμatioμòs etiam in aliis reperitur libellis supplicibus (pap. Brit. II.). Ac sic libellus saepe ab alio ad alium transmittitur subscriptis notis ex ordine a diversis magistratibus; cuius rei exemplum memorabile papyri suppeditant de causa geminarum in Sarapieo prope Memphin apparentium superstites (pap. Brit. III. Lugd. B. Brit. IV. V. Lugd. C. Brit. VI. VII. VIII. IX. Lugd. D. Brit. X. XI. XII. XIII. XIV. XVI. Lugd. E. Vat. C. D. ad quos pertinent etiam papyri nonnulli Parisini non

dum editi.

Praeter ius Macedonicum perdurasse etiam ius provinciale sive Aegyptiacum (oi ris xugas vóuo) videtur in loco beneficii et gratiae permissum potius a regibus quam sustentatum; quo pertinent λaongíra pap. Taur. I. p. 7.) fora Aegyptiaca agentes, coram quibus qui litem cuipiam intendebat, priusquam libellum exponeret, debebat se suosque parentes pro

fiteri productisque testimoniis demonstrare (cf. Peyron. ad h. 1. p. 161 sqq.); pertinet tutela mulierum (vide Ad. Schmidt Forschung. auf dem Geb. d. Gesch. I. p. 293-298.). Et nonnulla ex iure Aegyptiaco sancita Ptolemaei conflasse cum legibus suis videntur, ut in lege de hereditate adeunda, ex qua heres genus suum, patrem, matrem, et, si avorum hereditas adeunda esset, avos profitebatur productisque testimoniis demonstrabat, deinde tributum primitiarum pendebat fisco regis solvendum, post in tabulis publicis hereditatem inscribendam curabat (pap. Taur. I. p. 7. cf. Peyron. ad h. 1. p. 166.). Omnino autem quamquam facile concedimus ius Aegyptiacum sensim ab iure Macedonico absorptum esse, tamen severius nobis iudicatum videtur a Reuvensio (Lettres) cet. III. p. 28.) negante λaongíras illibatam iudicandi potestatem habuisse. Multoque probabilior sententia Peyroni, qui reges multa ex legibus antiquis permisisse Aegyptiis censuit iuri regio commodisque Graecorum non adversantia. In eo enim posita erat regum Macedonum sapientia, ut regno Aegypti firmando intenti fraena imperii liberalius moderarentur. Et his ita positis non est quod moneamus in foro Graeco linguam Graecam valuisse, in foro Aegyptio Aegyptiacam.

VI. 1. Ager antiquitus omnis inter sacerdotes, reges, milites divisus erat (Diod. Sic. I, 73.) immuni sacerdotibus militibusque agrorum non vendibilium possessione (Herodot. II, 168.). Licebat tum etiam opificibus et agricolis possidere fundos, sed immunes non erant (Herodot. II, 109.). A Persis ultimisque regibus Aegyptiis mutatus ordo est (vide Drumann ad inscr. Rosett. p. 160.). Itaque Ptolemaeorum aetate templis curta possessio paulatim adeo imminuebatur, ut Epiphanes a sacerdotibus celebraretur, quod templis consecrasset agyuginás τε καὶ σιτικὰς

gosódcus (n.4697. vs. 11.), aliaque vectigalia templorum intacta reliquisset (vs. 14.) neque ouvrages mutasset, quae iis quotannis solitae essent praeberi; cuius rei exempla prodiderunt papyri ad Sarapieum Memphidis pertinentes. Sed qui olim Pharaonum et militum agri erant, in regum possessionem abiisse omnes videntur, quorum latifundiis praepositi sunt oi cixovóμοι γῆς βασιλικῆς (n. 4860.) s. οἰκονόμοι τοῦ βασιλέως (n. 4904. cf. IV. 6.). Ex regiis possessionibus memoratur insula Thebaidis palmarum ferax (Strab. XVII. p. 814.), quam sunt qui Tabennam fuisse putent memoratam illam Sozomeno III, 13. et Nicephoro IX, 14. (conf. Droysen. de regno Philom. p. 43.), Moeris lacus (Herod. II, 149. III, 91.), insula Ophiodes lapidibus topaziis insignis (Strab. XVI, 770.), gun Barihin in nomo Pathyritico (pap. Lugd. M. N.), lacus nitrosi in nomo Nitriotico (Strab. XVII, 803. cf. pap. Zoidis). Adde metalla auri in confiniis Aethiopiae (Diod. Sic. III, 11 sqq. Agatharch. ap. Phot. p. 448 sq. ed. Bekk.), lapicidinas in orientali montium tractu sitas (Ritter Geogr. I. p. 696.), smaragdorum aliorumque lapidum pretiosorum fodinas prope Copton (Plin. H. N. XXXVII, 17. Strab. XVII, 815.). Ad ius principis proprium etiam venationes elephan

« ElőzőTovább »