Oldalképek
PDF
ePub

Cap. 25. Laus Grammaticæ ex Quintiliano.

SED quia isti hesterni pueri, magistri hodierni, heri vapulantes in ferula, hodie stolati docentes in cathedra, ex ignorantia aliarum, arguunt grammaticam commendari, quid de laude ejus inveniatur in libro de institutione oratoris, audiant patienter, et si placet innocentibus grammaticis parcant. Ait ergo: Ne quis tanquam parva fastidiat grammatices elementa: non quia magnæ sit operæ discernere a vocalibus consonantes, easque ipsas, in semivocalium numerum, mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri hujus adeuntibus, apparebit rerum multa subtilitas, quæ non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem, ac scientiam, possit. Quo minus ferendi sunt, qui hanc artem, ut tenuem, atque jejunam, cavillantur. Quæ, nisi oratori futuro fundamenta fideliter jecerit, quicquid superstruxeris, corruet. Hæc est igitur liberalium artium prima, necessaria pueris, jocunda senibus, dulcis secretorum comes; et quæ sola, in omni studiorum genere, plus habent operis, quam ostentationis.

LIBER SECUNDUS.

SUPERIORIS libri serie, satis arbitror expeditum, grammaticam non esse inutilem: et quod sine illa, non modo eloquentia perfecta non constat, sed nec ad alias philosophiæ professiones, eo tendentibus, aliqua patet via, pro ea quoque mitius interpretandum est: eo quod non modo naturæ obnoxia subjacet, sed voluntati hominum acquiescit. Nam et leges civium,

ab humana constitutione plerumque vigorem sumunt: et quod publicæ utilitati creditur expedire, naturali justitiæ coæquatur. Nondum tamen absoluta est Logica, quam, etsi mutilus sit, et amplius mutilandus, Cornificius parietem solidum cæcati more palpans, impudenter attentat, et impudentius criminatur. Utique veritatis amatori non placent jurgia, et ultro, nedum sponte, se subtrahit contentioni, quisquis amplectitur caritatem. Sit, aut non sit, grammatica pars logices, non contendo: constat enim, quod in sermonibus vertitur, eosque ministrat, etsi non omnes şermonum examinet rationes. Tu vero cui de re constat, de nomine judicabis, eamque cunctis applicabis sermonibus: aut circa rationum duntaxat instantiam coarctabis. Non formido judicium, qui et de æquitate causæ, et judicis peritia, et sinceritate, confido. Respiciamus ergo an rationalis, utilis sit, et vires ejus, reluctante æmulo, metiamur. In quo quidem, tanto minus laboris meo incumbit officio, quanto favorem suum etiam citra persuasionem, facilius impendit auditor. Omnes enim se esse logicos gloriantur, non modo qui scientiam aliquibus superaverunt blanditiis, sed et illi, qui eam nondum salutaverunt a lumine.

Cap. 1. Quod logica, eo quod verum quærit, ad totam proficit philosophiam.

Ur itaque nominis significatio contrahatur, logica est ratio disserendi, per quam totius prudentiæ agitatio solidatur. Quum enim omnium expetibilium prima sit sapientia, ipsiusque fructus in amore boni et virtutum cultu consistat, mentem necesse est in illius investigatione versari, et res, plena inquisitione, discutere, ut ei de singulis esse possit purum incor

ruptumque judicium. Constat ergo exercitatio ejus in scrutinio veritatis, quæ, sicut Cic. in lib. de officiis auctor est, materia est virtutis primitivæ, quam prudentiam vocant: reliquis enim tribus utilitates, necessitatesque, subjectæ sunt. Prudentia vero tota consistit in perspicientia veri, et quadam solertia illud examinandi: porro justitia illud amplectitur: fortitudo tuetur: temperantia, virtutum præcedentium exercitia moderatur. Unde liquet prudentiam, virtutum omnium esse radicem; quæ si præcidatur, cæteræ, velut rami naturæ beneficio destituti, marcida quadam ariditate evanescunt. Quis enim amplectetur aut colet, quod ignorat? At veritas, materia est prudentiæ, et virtutum fons: quam, qui plene noverit, sapiens est; qui amaverit, bonus, et beatus qui tenuerit eam. Unde nostrorum doctissimus Poetarum, vitæ beatæ monstrans originem, ait :

Felix qui potuit rerum cognoscere causas:
Atque metus omnes, et inexorabile fatum,
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari.

Et alius fide et notitia veritatis præstantior: Felix qui potuit boni fontem visere lucidum: felix qui potuit gravis terræ solvere vincula: ac si aliis verbis dicant, sed eodem sensu: felix cui rerum collata est intelligentia: quia quo familiarius fluida, et ad momentum transeuntia, innotescunt, eo amplius, apud mentem sui compotem, peritura vilescunt. Nec jugo premitur vitiorum, quem de servitute veritas in libertatem vendicat, et educit. Impossibile enim est, ut diligat, et colat vanitatem, quisquis ex toto corde quærit, et amplectitur veritatem.

Cap. 2. De secta peripateticorum, et ortu Logices, et ejus auctore.

PERIPATETICORUM hinc orta est secta, quæ in cognitione veri, summum bonum vitæ humanæ esse constituit. Omnium ergo rerum naturas scrutati sunt, ut scirent, quid in omnibus rebus fugiendum, tanquam malum, quid contemnendum, tanquam non bonum, quid petendum, ut simpliciter bonum, quid præferendum, ut magis bonum, qui ex casu boni nomen sortiatur, aut mali. Natæ sunt ergo duæ partes Philosophiæ, naturalis, et moralis, quæ, aliis nominibus, Physica et Ethica appellantur. Sed quia per imperitiam disserendi, multa inconvenientia colligebant, sicuti Epicurus qui ex atomis, et inani, mundum, sine auctore Deo, constituit: et Stoici, qui materiam Deo fingebant coæternam : et omnia peccata æqualia: necesse fuit investigari, et promulgari scientiam, quæ discretionem faceret vocum et intellectuum, et fallaciarum nubeculas dissiparet. Et hic quidem, sicut Boethius in commento secundo super Porphyrium asserit, est ortus Logicæ disciplinæ. Oportuit enim esse scientiam, quæ verum a falso discerneret, et doceret quæ ratiocinatio veram teneat semitam disputandi, quæ verisimilem, et quæ ficta sit, et quæ debeat esse suspecta: alioquin veritas, per ratiocinantis operam, non poterat inveniri. Et licet Parmenides Egyptius in rupe vitam egerit, ut rationes Logices inveniret, tot et tantos studii habuit successores, ut ei inventionis suæ, totam fere præripuerint gloriam. Tradunt ergo Apuleius, Augustinus, et Isidorus, quod Plato Philosophiam perfecisse laudatur, Physicæ, quam Pythagoras, et Ethicæ, quam Isocrates plene docuerat, adjiciens Logicam, per quam discussis rerum morumque caus

[ocr errors]

sis, vim penderet rationum: non tamen hanc in artis redegit peritiam; præerat tamen usus et exercitatio, quæ, sicut in aliis, ita et hic præcepta antecessit. Deinde Aristoteles artis regulas deprehendit, et tradidit. Hic est Peripateticorum princeps, quem ars ista præcipuum laudat auctorem, et qui alias disciplinas communes habet cum auctoribus suis: sed hanc suo jure vendicans, a possessione illius exclusit cæteros. Et licet alibi de eo plenius scripserim, nequaquam hic silendum credidi, quid de eo dicat Quintilianus: Quid Aristotelem memorem, quem scientia rerum, dubito, an scriptorum copia, an eloquendi usu, an suavitate eloquii, an inventionum acumine, an varietate operum, clariorem putem?

Cap. 3. Quod logica philosophantibus prælegenda est, et de differentia demonstrativa, itemque probabilis, Logicæ, et Sophisticæ.

VIDENTES itaque peripatetici, quod opus in usum, usus transire potest in artem, quod vagum fuerat et licentiosum, certis regulis subjecerunt: excludentes mendacia, supplentes imperfecta, resecantes superflua; et in omnibus præcepta congrua præscribentes. Profecta igitur hinc est, et sic perfecta, scientia disserendi; quæ disputandi modos, et rationes probationum aperit, procedentibus viam parat, qua quid in dictis verum, quid falsum, quid necessarium, quid impossibile sit, innotescit aliis philosophicis disciplinis posterior tempore, sed ordine prima. Inchoantibus enim philosophiam, prælegenda est, eo quod vocum, et intellectuum interpres est, sine quibus nullus philosophiæ articulus recte procedit in lucem. Qui vero sine logica philosophiam doceri putat, idem a sapientiæ cultu, omnium rerum exterminet rationes, quia eis logica præsidet. Ut divertamus ad fabulas, gównow sororem

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »