Oldalképek
PDF
ePub

sequebatur. Celebre siquidem est ; quod qualis rector est civitatis, tales sunt habitantes in ea. Siquidem Componitur orbis,

Regis ad exemplum. Non sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, quam vita regentis.

Unde quum ecclesia undique pateretur; eo gravior
erat vexatio, quod non erat qui se opponeret murum
pro domo Domini. Venerabili patre Lanfranco trans-
lato ab hoc mundo ad Dominum hujus persecutionis
anno quarto, a proceribus invitatus, ab ecclesia coactus
Anselmus Angliam ingressus est. Veniens autem
Cantuariam pridie nativitatem Beatæ Mariæ Virginis,
summo mane discessit; eo quod præsagientes undique
conclamabant illum archiepiscopum fore. Deinde
progressus ad curiam, et ab occurrente sibi rege
honorifice et amice susceptus est.
Post pauca
communiter dicenda omnes monet emitti. Omissis
itaque propriis, publica concepit curare negotia; et
solus cum solo loquens quæ privatim et publice di-
cebantur exposuit, statuique regem contra faciem suam.
Non enim attulerat oleum peccatoris, quo mercenarii
demulcent errantium capita potestatum. Digrediuntur
ab invicem; et post paucos dies rex graviter infirmatur.
Languore tactus, et sapientum motus consilio, acqui-
escit, ut in archiepiscopum promoveatur Anselmus ;
dicens eum summo honore dignissimum, et prædica-
torem veritatis illustrem.

Rapitur ergo invitus anno gratiæ millesimo nonagesimo tertio, pridie Nonas Martii, prima Dominica Quadragesimæ. In sequenti autem solennitate paschali, quum esset Wintoniæ, subito incendio cœpit civitas conflagrare. Et quia jam hospitium ejus circumcingere videbatur; domina domus res suas asportare ab amicis monita est. At illa se non timere respondit, sed tanti hospitis tutam esse presentia. Nec aliquo

modo voluit adquiescere, ut aliquid asportarent. Moti igitur venerabiles viri Gundulphus Roffensis episcopus et Baldwinus monachus Anselmi procurator hominem adstrinxerunt, saltem ut videret incendium et salutiferæ crucis signum opponeret. Mira res, ille manum extendit, et flamma dejicitur, et ignis quam invaserat domum semiustam reliquit; ac si Anselmo prohibenti progredi non auderet. Ille quidem diu repugnans electioni, tandem coactus est consentire; et pridie Nonas Decembris ab omnibus episcopis Anglorum Cantuariæ consecratur. Inventa est autem super eum illa evangelii sententia: Vocavit multos, et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis, ut venirent quia jam parata sunt omnia: et cœperunt omnes simul excusare. [Luc. xiv. 16.]

Inde profectus ad curiam, tres dies Dominicæ nativitatis in lætitia transegit: rege gravissimam indignationem adversus eum concipiente ex tunc, eo quod mille libras argenteorum rependere noluit ei, quia sine precio et obsequio et omni interventu voluerat in archiepiscopatum promoveri. Discedens inde venit ad villam suam, quæ Herga vocatur; ibique parochialem ecclesiam dedicavit. Porro clericus quidam a Lundonia ministris episcopi associatus, inter agendum chrismatorio clam surrepto in fugam dilapsus est. Sed, Deo dispensante, sic erroneus frequenter ibat et revertebatur, viæ antea notissimæ omnino ignarus; ut manifesto erroris indicio convictus culpam fateretur, et vas restitueret, et postea viam quæ Lundoniam ducit sine omni errore teneret.

Redit post paucos dies vocatus Anselmus ad curiam: ut transfretaturum regem sua benedictione muniret. Interim dum ventus differt, regem pro ecclesiarum pace sollicitat, benignus admonens ut legem Dei auctoritate regia non sinat conculcari. Unde rex exacerbatus ipsum præcepit discedere; et ne transitum

ejus ibi diutius expectaret inhibuit. Ab illo ergo die ecclesia Dei magis concutitur, minuuntur et auferuntur possessiones, litibus et sumptibus vexantur homines, et fiunt semper in dies posteriora pejora prioribus. Ut autem palam fierent mala, quisque nocens optabat. Gaudebant enim ut Sodoma in sui publicatione peccati. Nam quisquis Anselmum offendaret, gratissimum regi videbatur officium præstitisse. Non erat ei requies, nisi quum forte se claustro immergebat. Fatebatur hoc cum lacrimis, hujusmodi adhibita similitudine. "Sic" inquit" in caverna bubo lætatur cum pullis: egredientem vero corvi corniculæque laniant et diseerpunt. Continete vos intra quantum licet, dilectissimi filii; satis est, quod me bubonem suum negotia sæcularia tumultusque consumunt." Nam et domestici ejus ex magna parte adversabantur ei. Erat autem sic infirmus ad mundana, ut quotiens aliquandiu ex necessitate sæcularibus causis intererat, aut animo deficeret, aut gravem aliquam incurreret ægritudinem. Ratiociniis interesse non poterat; sed Baldwino, de quo dictum est, imminebat omnium cura. Unde quotiens licitum erat, secretiorem adibat locum; et non diebus neque noctibus sed nec inter prandendum a colloquiis divinis et oratione cessabat. Scripsit interim librum de Incarnatione Verbi; quem epistolari stilo conscriptum Romanus pontifex ecclesiæ approbavit. Nam et Urbanus rationibus inde sumptis in concilio Barensi usus est contra Græcos.

Cap. 8. Quomodo Anselmus adit regem humiliter pelens Romam redire pro pallio officii sui exercendi. De perturbatione et causa inter regem et archiepiscopum et episcopos Angliæ.

REGEM de transmarinis partibus redeuntem Anselmus adiit, humiliter petens, ut pro necessitate officii

et more ecclesiastico Urbanum papam adire liceat pro pallio, sine quo plenitudinem officii sui exercere non poterat. At ille ad Urbani nomen intumuit, asserens in regno suo neminem sine ipsius electione debere apostolicum nominare. Præfigitur archiepiscopo dies et locus, ut de hac temeritate respondeat. Adsunt partes, et voluntati regis omnes acclamant. Præcipue tamen episcopi argutius allegabant, papam non recipiendum in regno Angliæ, nisi regis electio præcessisset. Quos quum Anselmus, volens reddere Cæsari quæ sunt Cæsaris, et malens Deo quam hominibus obedire, canonicis et plane divinis rationibus infrænasset; uno impetu vociferati sunt eum deliquisse in regiam majestatem, qui voluntati ejus suas præposuerat leges. Nam nec Deo miseri quicquam nisi rege consulto audebant ascribere. Igitur ad unam regis vocem quidam archiepiscopo suo omnem obedientiam abnegant, et fraternæ societatis communionem abjurant; alii vero in his quæ præciperet ex parte Urbani Romani pontificis. Omnes enim excepto Roffensi solo obedientiæ vinculum solvunt, et præstitæ promissionis fidem. Insuper rex archiepiscopo et suis omnem securitatem adimens, manifestas denunitiat inimicitias; nisi se exinde Romano pontifici non obediturum publice profiteatur. At ille perseverans in fide conductum et recedendi licentiam petit a rege. Tandem vero procerum interventu aliquot mensium inducias obtinet, et sibi et suis interim rex pacem pollicetur. Cæterum a fide promissi cito recedens, Baldwinum ejecit e regno; et in hominibus et terris suis archiepiscopum vehementer afflixit. Interea dominus Walterus, Albanensis episcopus, archiepiscopi pallium afferens, domini regis et papæ concordiam procuravit; effecitque ut a rege in gratiam vel specie tenus reciperetur Anselmus. Post aliquantulum temporis quum rex de

Wallensibus triumphasset; exquisitis occasionibus sopita cum archiepiscopo cœpit jurgia instaurare. Nam in successionibus insolentior erat et fere intolerabilis. Redit Anselmus, et iterato eundi ad dominum papam licentiam petit. Jubet rex, ut cœpto desisteret, quum hujus itineris aut nulla aut vacua sit causa. Ait enim prudentiam Anselmi non indigere consilio, nec absolutione puritatem.

Revertente archiepiscopo ad villam suam, cui Hersa nomen est, lepus, quem canes agitabant, infra pedes equi cui Dei famulus insidebat præsidium quæsivit. Substitit pater; instantesque canes accedere propius non audebant. Mirantur omnes et stupent; vir Dei bestiolæ compatitur infelici, asserens agi circa animam peccatoris de corpore exeuntem. Deinde edita voce leporem præcepit abire, et auctoritate solius verbi canes continuit. Alia vice aviculæ pedem filo innixum videns et puero tenente filum, nunc avem retrahi nunc dimitti; optavit ut avicula rupto filo liberaretur. Impletum est illico desiderium, et puer avem evolare flevit. Exultat Anselmus, aviculæ congaudens; adjecit sic flere diabolum evadentibus his quos laqueo peccati tenebat innexos. Nam fere omnia, quæ habebat, audiebat vel videbat, convertere solebat ad informationem vitæ.

A rege denuo revocatus Anselmus et inter cætera petitam licentiam tertio repetit. Turbatur rex, et se nimis vexari conqueritur; jubens in furore suo per internuntios, ut incontinenti regnum exeat sine spe redeundi, aut cœpto desistens jurejurando promittat se nunquam beatum Petrum vel sedem apostolicam pro negotio quolibet appellaturum. Et subjecit, quod si remanere vellet, judicium curiæ sequeretur, quod a rege petierat in quo non fuerat perseveraturus. Ad hæc Anselmus: "Dominus est, quod

« ElőzőTovább »