Oldalképek
PDF
ePub

hoc quod habemus, et omne hoc quod dicere possumus, aliud est a Deo: nec oculus videt, nec mens capit nisi hoc vel sit hoe quod non est Deus. Et sicut nemo scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in homine; sic quæ Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei et qui habet Spiritum Dei: scit per Spiritum Dei quæ Dei sunt. Ad hoc autem considerandum; paulo altius æstimo repetendum. Tribus oculis videt homo ratione utens, oculo carnis quo videt extra se mundum, et quæ sunt in mundo; oculo rationis videt in se animum et quæ sunt in animo; oculo contemplationis, videt intra se Deum et quæ sunt in Deo. Qui ergo Spiritum Dei in se habent, et Deum habent et Deum vident, quia oculum illuminatum habent, quo Deus videri potest; et sentiunt non in alio vel secundum aliud quod ipse non est, sed ipsum in ipso quod est, quod præsens est. Nec tamen id cogitari potest: quia incogitabile est, nec dici potest: quia ineffabile est, sed videtur et sentitur et non exprimitur. Qui enim aliquid dicit, secundum aliquid dicit et cogitat quod dicit et scilicet quod dicit. Deum nominas et duas syllabas formas et totum dixisse putas. Quid ergo cogitas? aut quale, quum dicis Deus? Si enim Deum sub hocce nomine omnia inspicientem vel timorem interpretaris, quis explicare potest quomodo inspiciat Deus, vel quomodo timor sit Deus? Quomodo potest timeri quod non potest videri? nec cogitari, vel scire? Vide ergo quid cogites vel dicas: quum dicis Deus. Ergo quum dicis Deus; cogitas quod omnia fecit et non cogitas quod est ipse qui fecit. Minus est totum hoc quod dicis, et non est hoc totum ipse de quo dicis et tamen de ipso hoc dicis: non ut ad ipsum accedas ; Magnum enim est homini

sed ut ipsi appropinques.

nunc ad ipsum ire, etsi non detur pervenire. Dabitur

autem postea, quum venerit quod perfectum est, et cœperit videre homo, non per speculum imaginem, sed facie ad faciem veritatem. Nunc autem interim totum imago est: quæ longe a veritate est, et tamen facit quod potest, animum scilicet convertit, sed non perducit. Dicitur namque quod Deus ignis est et manifesta figura est, et tamen Deus ad proprietatem ignis non est: quoniam ignis corpus est, Deus corpus non est. Est autem alia natura incorporea quæ magis Deo vicina dicitur: scilicet, quam ad Deum nobis sublimis similitudo formatur, quum dicitur, Deus est spiritus! sapientia, ratio, et amor, quia anima spiritus est, et angelus spiritus est, et in ipso spiritu ratio, sapientia, et amor est. Et novimus quid sit spiritus quantum animam novimus, et per angelum animam novimus. Quum ergo audimus quia Deus spiritus est; cogitamus animam et angelum, et æstimamus similitudinem, quod tale aliquid Deus est, qualis anima vel angelus, quia spiritus est; et nescimus quam longe est hoc a veritate: quod incomprehensibilis est excellentiæ. In tali autem collatione; unum æternum est, aliud temporale; unum immensum, aliud comprehensibile, unum semper idem manens; aliud mutabile. Et tamen quia aliud dici non potest, hoc dicitur: ne nihil dicatur, quia adhuc ipsam veritatem non possumus donec figura transeat, et veritas manifeste pateat. Nunc ergo manent figuræ, ut signa veritatis accipiantur quasi pro veritate; donec veniat quod perfectum est in ipsa veritate. Propterea hoc primum principium et cætera omnes quærunt studiosius in trivio; inquirunt perspicacius in quadrivio; perquirunt subtilius in theologiæ et philosophiæ scrutinio. Hæc omnes quærunt, sed non inveniunt, quoniam modus inquisitionis et ignorantia veritatis eis obsistunt.

Unde

notandum, quia triplex est veritatis causarum seu principiorum inquisitio et triplex cognitio. Prima inquisitio est mathematica, quæ contemplatur. * * * [Deest unum folium.]

III.

JOANNIS SARESBERIENSIS

ENTHETICUS

DE DOGMATE PHILOSOPHORUM.

DOGMATA discuties veterum fructumque laboris,
Quem capit ex studiis Philosophia suis.
Spiritus ille bonus linguam mentemque gubernet,
Qui bona verba docet et pia vota facit;
Dirigat et gressus, operasque secundet et actus,
Ut tibi sint comites gratia, vita, salus.

Aula novis gaudet, veteres fastidit amicos,

Sola voluptatis causa lucrique placent.

Quis venias? quæ causa viæ? quo tendis, et unde?
Forsitan inquiret; pauca libelle refer.
De aletheia et phronesi.

Est Alethia soror Phronesis, virtutis origo,
Grata sui specie, semper amica Deo;
Nam deformatur, quotiens extrinsecus illi

Cultus adest, fucos virgo beata fugit;

In se convertunt oculos et corda vicissim,
Et decor unius est utriusque decor,
Et genus et species et opus commune duarum;

Manat ab his vitæ regula sancta, modus.
Hæ tibi sint comites, curas et verba ministrent,
Teque velint gravibus conciliare viris;
Hæ tibi principium, cursum, finemque loquendi

Monstrent, et sermo quis quibus aptus erit.

A trivio tibi dicendi sumetur origo;

Ante tamen videas, quæ quibus apta locis.

5

10

15

20

Quod logica sapientes et discretos facit. Logica quid valeat, aut cur placeat sapienti,

Dicturus, faciem philosophantis adi.

Qui sequitur sine mente sonum, qui verba capessit,
Non sensum, judex integer esse nequit.
Quum vim verborum dicendi causa ministret,

Hæc si nescitur, quid nisi ventus erunt ?
Quæ bonus auditor pensat de mente loquentis.
Non quovis sensu, quem sibi verba ferunt;
Ut tamen assistat verbis lex recta loquendi,

Qua sine non poterunt pondus habere suum!
Aucupium verbi jampridem jussit ab aula

Lex Romana, sed hoc prætor iniquus amat.
De nugacibus mentientibus logicam.

Lis est infelix, nisi forma petatur agendi,

Quam procul arceri, Justitiane, jubes. Sic nisi complacito pueris sermone loquaris, Conspuet in faciem garrula turba tuam. Si sapis auctores, veterum si scripta recenses,

25

30

35

40

Ut statuas, si quid forte probare velis, Undique clamabunt: "vetus hic quo tendit asellus? Cur veterum nobis dicta vel acta refert?

A nobis sapimus, docuit se nostra juventus,

Non recipit veterum dogmata nostra cohors.
Non onus accipimus, ut eorum verba sequamur,

Quos habet auctores Græcia, Roma colit.
Incola sum modici pontis, novus auctor in arte,
Dum prius inventum glorior esse meum;
Quod docuere senes, nec novit amica juventus,
Pectoris inventum juro fuisse mei;
Sedula me juvenum circumdat turba, putatque
Grandia jactantem non nisi vera loqui.”
De Melidunensibus.

45

50

Iste loquax dicaxque parum redolet Melidunum, 55 Creditur Albrico doctior iste suo,

« ElőzőTovább »