Oldalképek
PDF
ePub

quidem saporem appetitus potius exprimit, quam sapientiam, quæ in divinorum contemplatione consistit. Illa enim, non Phronesis, sed σopía appellatur.

Cap. 30. Idem.

HARUM vero philologia prima est, et quæ aliarum naturam, vim, et consilia indicat: siquidem quum undique probabilia multa occurrant (quia, ut ait Pythagoras, fere de omni re potest in contrarium disputari) rerum certitudinem quærit, et diligenti cautela declinat errores; et sicut virtus est vitium fugere et sapientia prima, stultitia caruisse, sic quæ præcaveret errorem has quæ virtutes afferunt naturaliter antecedit et ut Junonis, aut, ut rectius dixerim, Martiani verba ponantur, an quisquam est, qui Philologiæ se asserat prævilegia laborata, et lucubrationum præmium nescire Pallorem, quæ etiam Deos quiescentes ad se venire inaudita obsecratione compellit: et paulo supra Cœlum, terram, mare, et quæ in eis sunt, prima scrutatur: quæ,

Pervigil in modico penetrans arcana labore,

Quæ potis est docta totum prævertere cura

Quod superis præscire datum est. Quin crebrius in nos

Jus habet illa, Deos urgens injussa coactos,

Et quod nulla queat superum tentare potestas

Invito scit posse JOVE.

Siquidem ut ait alius, non inferior Martiano,

Labor improbus omnia vincit.

Liquet autem ex præcedentibus ad hoc, ut sensus sit, plura concurrere: ut sint exterius offendiculum, in quem impingit spiritus, minister sentiendi, idemque spiritus qui exterioris obstaculi qualitatem ad notitiam animæ profert. Ut sint tria, anima quæ sentit, spiritus, quo sentit, et offendiculum, quod extrinsecus sentit. His, ut prædictum est, excitatur vis delibe

rativa, quam supra nominavimus rationem, suumque judicium exercet, quod itidem ratio appellatur: quod quidem interdum verum, interdum probabile est. Sed ratio vera non est, nisi sit certa et firma: eo quod ratio, nomen firmitudinis est. Nam et ratum non dicitur, nisi quod firmum est. Ut itaque magno placuit Augustino: Ratio vera solius Dei est, et eorum, quibus ipse certam notitiam, firmumque judicium de rebus habere concessit. Est autem prædicamentalis inspectio, et prima fere philosophandi via, de qualibet re proposita quid sit attendere: itemque quibus proprietatibus ab aliis differat, et quomodo aliis conformetur. Deinde an sit ei quid contrarium, et an ipsum susceptibile sit contrariorum. Quæ quum innotuerunt, res familiarius assignata, in notitiam transit. Utique hunc ordinem, etsi pro voto exprimere nequeam, in tantæ rei investigatione tamen, quia commodissimus est, placuit imitari. Nec est ubi justius de rationis veritatisque substantia quæratur, quam ubi vis Logicæ discutitur, quæ se profitetur scientiam veritatis, ut asserit Augustinus: et utinam assequi valeat, quod promittit. Constat autem quia plurimum prodest, et inveniendi examinandique rationes, viam, et copiam, parat.

Cap. 31. Quod Philologia alias duas præcedit: et quæ sit prædicamentalis inspectio sequenda in discussione rationis et veritatis.

SICUT autem ratio in creaturis, est vis quædam spiritualis, naturæ rerum examinatrix, et tam corporalium, quam intelligibilium assequens notitiam: ita primitiva quædam ratio est, quæ sua virtute res omnes, tam corporales, quam intelligibiles, comprehendit, et naturam, et vim singulorum plene fide

Et

literque, id est absque omni errore, examinat. Hanc, sive sapientiam, sive virtutem Dei dixero, et rerum omnium firmitudinem esse, proculdubio non errabo. Penes hanc omnium rerum natura, processus, finisque subsistit. Quippe hæc est Sphæra, quam poetico figmento Martianus obnubilans, ex omnibus elementis. dicit esse compactam, ut nihil absit, quod ab aliqua natura credatur contineri. Illic cœlum omne, aer, freta, diversitasque telluris, claustraque Tartarea, urbes, compita, cum actibus fortunisque suis, cunctarumque species rerum, tam in specie, quam in genere numerandæ. Quæ quidem sphæra, imago quædam videbatur, ideaque mundi. Plato autem quæstionem inducit, una sit idea, an plures. profecto si substantiam scientiæ, aut rationis, quis attendat, una est: si pluralitatem rerum, quas penes se ratio intuetur, ideæ sunt infinitæ. Hanc intuens Stoicus, πgovolav, quam nos appellare possumus providentiam, veneratur: et legibus ipsius, ad necessitatem omnia dicit arctari. Epicurus e contra rerum facilitatem attendens, extinguit govoíav, et omnia a lege necessitatis absolvit. Peripateticus vero, utrimque erroris præcipitium metuens, nec ad paradoxas Stoici, nec ad xupodotas Epicuri movetur: sed sic in Stoico #govolav asserit, ut rebus non inducat necessitatem: sic cum Epicuro, a necessitate res expendit, ut providentiæ non auferat veritatem. Res itaque partim necessarias asserit esse, partim facilitati naturæ, et libero arbitrio subjacere. Academicus vero fluctuat, et quid in singulis verum sit definire non audet. Hæc tamen secta trifariam divisa est: habet enim, qui se nihil omnino scire profiteantur, et cautela nimia demeruerunt philosophi nomen. Habet alios, qui se sola necessaria, et per se nota, quæ scilicet nesciri non possunt, confiteantur nosse. Tertius

gradus, nostrorum est, qui sententiam non præcipitant, in his quæ sunt dubitabilia sapienti.

Cap. 33. Quid ratio primitiva: et de variis sectis Philosophantium.

PRIMA itaque, et ratio vera, est divina, quam diximus: et quæ nullum omnino admittit errorem. Nihil autem est quod magis rationi videatur adversum, quam error: illa enim statuit et confirmat, hic lubricitate sua prosternit et supplantat. Et sicut sensus nomine censetur nunc potentia, nunc actus sentiendi, et item tam potentia, quam actus imaginandi dicitur imaginatio: ita ratio, nunc vis, nunc agitatio motusque virtutis, nunc etiam illa, in quibus ratio quendam suæ virtutis motum exercet, dicuntur rationes. Quales quidem sunt inhærentiæ in consequentiis: proportiones in numeris: et eorum, quæ absolute necessaria sunt, demonstrationum principia. Has autem, tam in libris de ordine, et de libero arbitrio, et Hyponosticon, quam in multis aliis, asserit Augustinus immortales esse et sempiternas. Unius, inquit, ad duo, et duorum ad quatuor, verissima ratio est : nec magis fuit heri ratio illa vera, quam hodie: nec magis cras, aut post annum, erit vera. Nec si omnis mundus iste concidat, poterit ista ratio non esse, simili modo substantiam esse. Si sit corpus, non esse non potest. Cætera quidem, quæ divinæ rationis oculus contemplatur, vera quidem sunt, sed præmutabilitate sua nequaquam dicuntur rationes. Ex hoc autem veritatis rationisque consortio, quibusdam philosophantibus visum est, semper esse verum quod semel est verum: quibus videtur suffragari ratio, quam Augustinus inducit, ut doceat, nostram et præcedentium patrum, eandem esse fidem: etsi nos pro parte gaudeamus impletum, quod illi præstolabantur

implendum: ait enim, non est mutata fides, etsi variata sint tempora. Et nos, et illi, eandem amplectimur veritatem, sed aliis et aliis sermonibus prædicamus.

Cap. 33. Quid sit rationi contrarium, et quod multis modis dicitur ratio; et quæ rationes æternæ ? NATURA vero Angelica, quæ noxio corpore non tardatur, et divinæ puritati familiarius inhæret, rationis incorruptæ viget acumine. Et licet non æqualiter Deo cuncta examinet, ea tamen rationis prærogativa ditatur, ut nullo supplantetur errore. At humana infirmitas, quæ tam ex conditione naturæ, quam merito culpæ, multis patet erroribus, immo et capta labitur a prima et secunda puritate, degenerat in examinatione rerum, id est, in exercitio rationis. Et quia incertitudinis lubrico vacillat, apprehendit quod potest, et nunc ex fida rerum similitudine veras exercet opiniones, nunc decepta vanis imaginibus, falsas. Si enim res ut se habet comprehenditur, vera opinio est: et si sic verbo exponitur, est vera loquutio: unde nonnullis philosophorum, probabiliter placuit, veritatem, unde opinio vera dicitur, aut sermo verus, quasi quendam medium habitum esse rerum, quæ examinantur extrinsecus ad rationem. Si enim eis fideliter in examinando innititur, certa est, nec aliquo vacillat errore. Itaque locutio, quæ vera dicitur, a modo quem innuit, modalis appellatur. Item opinio vera, a modo percipiendi; et ratio vera a qualitate examinis sui. Res quoque singulæ, veræ dicuntur: ut homo verus, verus candor, dum in his taliter percipiendis, nullius imaginis phantasmate circumveniatur opinio. Fides autem examinandi res, ut veræ dicantur, convincitur plerumque a duobus : scilicet vel a forma substantiæ, vel ab effectu formæ. Est enim verus homo, cui vera inest humanitas: id

« ElőzőTovább »