Oldalképek
PDF
ePub

JOANNIS SARESBERIENSIS

META LOGICI

LIBER PRIMUS.

Cap. 1. Calumnia quæ ut Cornificio suo responderetur, extorsit.

ADVERSUS insigne donum naturæ parentis, et gratiæ, calumniam veterem, et majorum nostrorum judicio condemnatam, excitat improbus litigator, et conquirens undique imperitiæ suæ solatia, sibi proficere sperat ad gloriam, si multos similes sui, id est, si eos viderit imperitos: habet enim hoc proprium arrogantiæ tumor, ut se commetiatur aliis, bona sua, siqua sunt, efferens, deprimens aliena; defectumque proximi, suum putet esse profectum. Omnibus autem recte sapientibus indubium est, quod natura, clementissima parens omnium, et dispositissima moderatrix, inter cætera quæ genuit animantia, hominem privilegio rationis extulit, et usu eloquii insignivit : id agens sedulitate officiosa, et lege dispositissima, ut homo, qui gravedine fœculentioris naturæ, et molis corporeæ tarditate premebatur, et trahebatur ad ima, his quasi subvectus alis, ad alta ascendat, et ad obtinendum veræ beatitudinis bravium, omnia alia felici compendio antecedat. Dum itaque naturam fœcundat gratia, ratio rebus perspiciendis, et examinandis invigilat; naturæ sinus excutit, metitur fructus, et efficaciam singulorum: et innatus omnibus amor boni, naturali urgente se appetitu, hoc, aut solum, aut præ cæteris sequitur, quod percipiendæ beatitudini maxime

videtur esse accommodum. Quum vero beatitudo communionis ignara, quæ aut qualis extra societatem sit, nec fingi quidem possit; quisquis ea, quæ ad jus humanæ societatis, (quæ quodammodo filiorum naturæ unica et singularis fraternitas est,) conciliandum et fovendum proficiunt, impugnat, viam adipiscendæ felicitatis omnibus videtur obstruere: et præcluso pacis aditu, ut in se concurrant ad interitum orbis, naturæ viscera incitare. Hoc quidem est seminare inter fratres discordiam, hoc arma ministrare compositis; hoc denique firmare novum et magnum chaos inter Deum et homines: sic enim ad firmioris nexus compagem, et caritatis custodiam, universitatis partes, creatrix Trinitas, Deus unus et verus, ordinavit, ut alterius ope res altera indigeret, et altera defectum suppleret alterius; dum sunt singula quasi singulorum membra. Semiplena sunt ergo omnia, si ab invicem dissolvantur ; sed aliorum fœderatione perfecta : quoniam omnia mutuis constant auxiliis. Quid ad beatitudinem obtinendam virtute fidelius, aut utilius? Quid compendiosius? hæc est enim fere singularis et unica via, quam ad beatitudinem gratia præparavit. Nam qui citra virtutis meritum beati fiunt, non tam eundo illuc perveniunt, quam trahuntur. Miror itaque (non tamen satis, quia non possum,) quid sibi vult, qui eloquentiæ negat esse studendum; ipsamque sicut visum non cœco, auditum non surdo, asserit gratis a natura pervenire ei, qui mutus non est: sed plenius, si naturæ munus, exercitio roboretur, nec tamen beneficium aliquod ab arte præstari: aut id minus, quam labor artis exposcat. Sicut enim eloquentia, non modo temeraria est, sed etiam cæca, quam ratio non illustrat; sic et sapientia, quæ usu verbi non proficit, non modo debilis est, sed quodam modo manca: licet enim quandoque aliquatenus sibi prodesse possit sapi

entia elinguis ad solatium conscientiæ; raro tamen, et parum confert ad usum societatis humanæ. Nam ratio, scientiæ virtutumque parens, altrix, et custos, quæ de verbo frequentius concipit, et per verbum numerosius, et fructuosius parit, aut omnino sterilis permaneret, aut quidem infœcunda, si non conceptionis fructum, in lucem ederet eloquio: et invicem, quod sentit, prudens agitatio mentis hominibus publicaret. Hæc autem est illa dulcis et fructuosa conjugatio rationis et verbi, quæ tot egregias genuit urbes, tot conciliavit et fœderavit regna, tot univit populos, et caritate devinxit: ut hostis omnium publicus merito censeatur, quisquis hoc, quod ad utilitatem omnium Deus conjunxit, nititur separare. Mercurio Philologiam invidet, et ab amplexu Philologia Mercurium avellit, qui eloquentiæ præceptionem a studiis Philosophiæ eliminat: et quamvis solam videatur eloquentiam persequi, omnia liberalia studia convellit, omnem totius Philosophiæ impugnat operam, societatis humanæ fœdus distrahit, et nullum caritati, aut vicissitudini officiorum relinquit locum. Brutescent homines, si concessi dote priventur eloquii; ipsæque urbes videbuntur potius pecorum quasi septa, quam cœtus hominum, nexu quodam societatis fœderatus, ut participatione officiorum, et amica invicem vicissitudine eodem jure vivat. Quis enim contractus rite celebrabitur? quæ fidei aut morum disciplina vigebit? quænam erit obsecundatio aut communicatio voluntatum, subtracto verbi commercio? Non ergo unam, non paucos, sed omnes simul urbes, et politicam vitam totam aggreditur Cornificius noster, studiorum eloquentiæ imperitus, et improbus impugnator.

Cap. 2. Descriptio personæ suppresso nomine.

IPSUM vero vulgato designarem ex nomine, et, tumorem ventris, et mentis; oris impudicitiam, rapacitatem manuum, gestus levitatem, fœditatem morum (quos tota vicinia despuit,) obscœnitatem libidinis, deformitatem corporis, turpitudinem vitæ, maculam famæ, publicis aspectibus ingerens denudarem; nisi me Christiani nominis reverentia cohiberet. Memor enim professionis meæ, et fraternæ, quæ in Domino est, communionis, indulgendum esse personæ credidi, dum tamen non indulgeatur errori. Defero ergo Deo, parcens naturæ, quæ ab ipso est, et impugnans vitium, quod contra ipsum est; dum naturam corrumpit, quam ille generavit. Utique par est sine derogatione personæ, sententiam impugnari; nihilque turpius, quam quum sententia displicet, aut opinio, rodere nomen auctoris: longe quidem probabilius est, ut opinioni falsæ, quatenus tamen error tolerabilis est, parcatur interdum propter hominem, quam ut propter opinionem homo carpatur. Singula suis sunt examinanda indiciis, et paria meritis sunt præmia conferenda ita tamen, ut rigorem mansuetudo clementiæ vincat. Hæc itaque contemplatione, suppressi vulgati nominis notam: ne non tam erroris videar procurasse medelam, quam infensam deturpasse personam. Ut autem verum fatear, nihil est minus verum: quia quatenus Christiano licitum est, personam et sententiam æque contemno. Ut libet ergo ille stertat in dies medios, quotidianis conviscerationibus ingurgitetur ad crapulam: et in illis immunditiis volutatus incumbat, quæ nec porcum deceant Epicuri. Cæterum opinioni reluctor, quæ multos perdidit, eo quod populum, qui sibi credat, habet: et licet antiquo novus Cornificius ineptior sit, ei tamen turba insipi

entium acquiescit. Illorum tamen maxime, qui, quum inertes sint et ignavi, videri, quam esse sapientes, appetunt.

Cap. 3. Quando, qualiter, et a quibus fuerit institutus?

EGO quidem omnino non miror, si credulos auditores suos, multa mercede conductus, et multo tempore aerem verberans, docuit nihil scire: quum et ipse sic edoctus sit a magistris. Siquidem non facundus, sed verbosus, et sine fructu sensuum, verborum folia in ventum continue profert. Ea tamen est cautela hominis, quum æque omnium dicta vituperet, ut in astruenda sua, aut aliena sententia destruenda, nunquam manum conserat, ratione nunquam innitatur, nunquam sustineat congredi in campo scripturarum: nescio quid arduum et ignotum omnibus sapientibus, tumenti ventosi pulmonis folle concepit: unde alicui respondere, aut patienter audire quempiam, dedignatur. Si enim quidlibet proposueris, ille conviciabitur, aut ridebit. Si, ut ille propositum probet, exspectas, dilatio necessaria est: ut, quum dies cesserit, tu expectationis fructu fraudaberis, eo quod Margaritas suas, porcis alienis, ut ait, non vult esse communes. Fabellis tamen et nugis, suos pascit interim auditores: quos, sine artis beneficio, si vera sunt quæ promittit, faciet eloquentes, et tramite compendioso sine labore, Philosophos. Nam et ipse accepit a doctoribus, quod nunc discipulis tradit, eosque sic instituit, sicut et ipse institutus est. Discipulos ergo in Philosophia sibi faciet coæquales. Quid multa? nonne sic perfecti erunt, juxta illud Evangelii, Discipulus omnis perfectus est, si sit sicut magister ejus? Eo autem tempore ista Cornificius didicit, quæ nunc docenda reservat, audienda quidem felicibus, et, ut dici solet, auribus Jovis, quando in

« ElőzőTovább »