Oldalképek
PDF
ePub

confiterentur, ac poenitentiam salutarem eis per ipsum confessorem propterea injungendam omnino adimplerent, omnem publicam confessionem, abjurationem, renunciationem, & pænitentiam jure de. bitam, arbitrio suo moderandi vel in totum remittendi. Nec non communitates & universitates, ac singulares personas quascunque, a quibusvis illicitis pactionibus & conventionibus, per eos cum Do. minis aberrantibus, seu in eorum favorem, quomodolibet initis, & iis præstitis juramentis, & homagiis, illorumque omnium observatione, & si quem eatenus occasione eorum incurrissent perjurii reatum, id etiam absolvendi, & juramenta ipsa relaxandi. Ac quoscunque regulares & religiosos, etiam in hæresin hujusmodi ut præfertur lapsos, extra eorum regularia loca absque dictæ sedis licentia vagantes, ab apostasiæ reatu, & excommunicationis aliisque censuris ac pænis ecclesiasticis, per eos propterea etiam juxta suorum ordinum instituta incursis, pariter absolvendi: ac cum eis ut alicui beneficio ecclesiastico curato, de illud obtinentis consensu, etiam in habitu cle. rici secularis, habitum suum regularem sub honesta toga presbyteri secularis deferendo, deservire, & extra eadem regularia loca re. manere libere & licite possint dispensandi. Nec non quibusvis personis, etiam ecclesiasticis, ut quadragesimalibus & aliis anni tempo, ribus. & diebus, quibus usus ovorum & carnium est de jure pro. hibitus, butyro & caseo & aliis lacticiniis, ac dictis ovis & carnibus, de utriusque seu alterius, spiritualis, qui catholicus existeret, medici consilio, aut si locorum & personarum qualitate inspecta, ex defectu piscium aut olei, vel indispositione personarum earundem, seu alia causa legitima id tibi faciendum videretur, ut tuo arbitrio uti & vesci possit, indulgendi & concedendi. Nec non per te in præteritis duntaxat casibus, aliquos clericos seculares, tantum presbyteros, dia. conos, aut subdiaconos, qui matrimonium cum aliquibus virginibus, vel corruptis secularibus, etiam mulieribus, de facto eatenus contraxissent, considerata aliqua ipsorum singulari qualitate, & cognita eorum vera ad Christi fidem conversione, ac aliis circumstantiis, ac, modificationibus tuo tantum arbitrio adhibendis, ex quibus aliis præsertim clericis in sacris ordinibus hujusmodi constitntis, quibus non licet uxores habere, scandalum omnino non generetur, citra tamen altaris ac alia sacerdotum ministeria, & titulos beneficiorum ecclesiasticorum, ac omni ipsorum ordinum exercitio sublato, ab excommunicationis sententia, & aliis reatibus propterea incursis, in. juncta inde eis etiam tuo arbitrio pænitentia salutari, absolvendi ac cum eis dummodo alter eorum superstes remaneret, de cætero sine spe conjugii, quod inter se matrimonium legitime contrahere, & in eo postquam contractum foret, licite remanere possent, prolem exinde legitimam decernendo, misericorditer dispensandi : Ac quæcunque beneficia ecclesiastica, tam secularia quam regularia, & quæ per rectores catholicos possidebantur, de ipsorum tamen rectorum ca. tholicorum consensu, seu absque eorum præjudicio, cuicunque alteri beneficio ecclesiastico ob ejus fructus tenuitatem, aut hospitali jam erecto vel erigendo, seu studio universali vel scholis literariis, uniendi, annectendi, & incorporandi, aut fructus, reditus, & proyentus, seu bonum beneficiorum dividendi, separandi, & dismem. brandi, ac eorum sic divisorum, separatorum, & dismembratorum partem aliis beneficiis seu hospitalibus, vel studiis aut scholis, seu piis usibus similiter arbitrio tuo perpetuo applicandi & appropriandi. Ac cum possessoribus bonorum ecclesiasticorum (restitutis, prius si tibi expedire videretur, immobilibus per eos indebite detentis) super fructibus male perceptis, ac bonis mobilibus consumptis, concordandi, & transigendi, ac eos desuper liberandi & quietandi : Ac quicquid concordiis & transactionibus hujusmodi proveniret, in ecclesia cujus essent bona, vel in studiorum universalium, aut scholarum hujusmodi, seu alios pios usus convertendi, omniaque & singula alia, in quæ in præmissis & circa ea quomodolibet necessaria & opportuna esse cognosceres, faciendi, dicendi, gerendi, & exercendi : Nec non catholicos locorum ordinarios, aut alias personas Deum timentes, fide insignes, & literarum scientia præditas, ac gravitate morum conspicuas, & ætate veneranda, de quarum probitate & circum. spectione ac charitatis Zelo plena fiducia conspici posset, ad præmissa omnia, cum simili vel limitata potestate (absolutione & dis. pensatione clericorum circa connubia, ac unione beneficiorum, seu eorum fructuum & bonorum separatione, & applicatione, ac con, cordia cum possessoribus bonorum ecclesiasticorum & eorum li. beratorum, duntaxat exceptis) substituendi & subdelegandi: Ac diversas alias facultates per diversas alias nostras tam sub plumbo quam in forma brevis confectas literas, concessimus, prout in illis plenius continetur. Verum cum tu ad partes Flandriæ ex quibus brevissima ad regnum transfretatio existit, te contuleris, ac ex certis rationalibus nobis notis causis inibi aliquandiu subsistere habeas, ac a nonnullis, nimium forsan scrupulosis, hæsitetur, an tu in partibus hujusmodi subsistens, prædictis ac aliis tibi concessis facultatibus uti ac in eodem regno locorum ordinarios, aut alias personas ut præ. mittitur qualificatas, quæ facultatibus per te juxta dictarum literarum continentiam pro tempore concessis utantur, alias juxta earundum literarum tenorem substituere & delegare possis : Nos causam tute subsistentiæ in eisdem partibus approbantes, & singularum literarum prædictarum tenores, præsentibus pro sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis, habentes, circumspectioni tuæ quod quamdiu in eisdem partibus de licentia nostra morum traxeris, legatione tua prædicta durante, etiam extra ipsum regnum existens, omnibus & singulis prædictis & quibusvis aliis tibi concessis & quæ per præsentes tibi conceduntur, facultatibus, etiam erga quoscunque, archiepisco, pos, episcopos, ac abbates, aliosque, ecclesiarum tam secularium quam quorumvis ordinum regularium, nec non monasteriorum & aliorum regularium locorum prælatos, non secus ac erga alios in. feriores clericos, uti possis, necnon erga alias personas in singulis literis prædictis quovis modo nominatas, ad te pro tempore recur. rentes vel mittentes, etiam circa ordines, quos nunquam aut male susceperunt, & munus consecrationis quod iis ab aliis episcopis vel archiepiscopis etiam hæreticis & schismaticis, aut alias minus rite & non servata forma ecclesiæ consueta impensum fuit, etiam si ordines & munus hujusmodi etiam circa altaris ministerium temere executi șint, per te ipsum vel alios, ad id a te pro tempore deputatos, libere

uti, ac in eodem regno tot quot tibi videbuntur locorum ordinarios
vel alias personas, ut præmittitur qualificatas, quæ facultatibus per
te, eis pro tempore concessis (citra tamen eas quæ solum tibi ut
præfertur concessæ existunt) etiam te in partibus Flandriæ hujusmodi
subsistente, libere utantur; & eas exerceant & exequantur alias, juxta
ipsarum literarum continentiam ac tenorem substituere & subdele.
gare. Nec non de personis quorumcunque episcoporum vel ar.
chiepiscoporum, qui metropolitanam aut alias cathedrales ecclesias de
manu laicorum etiam schismaticorum, & præsertim qui de llenrici
Regis & Edvardi ejus nati receperunt, & eorum regimini & ad.
ministrationi se ingesserunt, & eorum fructus reditus & proventus
etiam longissimo tempore, tanquam veri archiepiscopi aut episcopi
temere & de facto usurpando, etiamsi in hæresin, ut præfertur, in.
ciderint, sen antea hæretici fuerint, postquam per te unitati sanctæ
matris ecclesiæ restituti exstiterint, tuque eos rehabilitandos esse
censueris, si tibi alias digni & idonei videbuntur, eisdem metropoli.
tanis & aliis cathedralibus ecclesiis denuo, nec non quibusvis aliis
cathedralibus etiam metropolitanis ecclesiis per obitum vel pri-
vationem illarum præsulum, seu alias quovis modo pro tempore va.
cantibus, de personis idoneis pro quibus ipsa Maria Regina, juxta
consuetudines ipsius regni, tibi supplicaverit authoritate nostra pro-
videre, ipsasque personas eisdem ecclesiis in episcopos aut archiepis.
copos præficere: ac cum iis qui ecclesias cathedrales & metropoli.
tanas, de manu laicorum etiam schismaticorum ut præfertur, recepe.
runt, quod eisdem seu aliis ad quas eas alias rite transferri contigerit,
cathedralibus etiam metropolitanis ecclesiis, in episcopos vel ar.
chiepiscopos præesse ipsasque ecclesias in spiritualibus & tempo.
ralibus regere & gubernare, ac munere consecrationis eis hactenus
impenso uti, vel si illud eis nondum impensum extiterit, ab episcopis
vel archiepiscopis catholicis per te nominandis suscipere libere &
licite possint. Nec non cum quibusvis per te ut præmittitur pro
tempore absolutis & rehabilitatis, ut eorum erroribus & excessibus
præteritis non obstantibus, quibusvis cathedralibus, etiam metro.
politanis ecclesiis in episcopos & archiepiscopos præfici & præesse,
illasque in eisdem spiritualibus & temporalibus regere & gubernare:
· Ac ad quoscunque etiam sacros & presbyteratus ordines promovere,
& in illis aut per eos jam licet minus rite susceptis ordinibus etiam
in alta is ministerio ministrare nec non munus consecrationis sus-
cipere, & illo uti libere & licite valeant; dispensare etiam libere &

& licite possis, plenam & liberam apostolicam autoritatem per præsentes concedimus facultatem & potestatem: non obstantibus constitutionibus & ordinationibus apostolicis, ac omnibus illis quæ in singulis literis præteritis voluimus non obstare, cæterisque contrariis quibuscunque,

2

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris,

die 8 Martii 1554, Pontificatus nostri anno quinto,

A second Breve containing more special Powers relating to the

Abbey-Lands. Julius PP. III DILECTE fili noster salutem & apostolicam benedictionem. Superioribus mensibus oblata nobis spe per Dei misericordiam, & charis. simæ in Christo Filiæ nostræ Mariæ Angliæ Reginæ, summam religionem, & pietatem, nobilissimi illius Angliæ regni, quod jamdiu quorundam impietate, a reliquo catholicæ ecclesiæ corpore avulsum fuit, ad ejusdem catholicæ & universalis ecclesiæ unionem, extra quam nemini salus esse potest, reducendi : te ad præfatam Mariam reginam, atque universum illud regnum, nostrum & apostolicæ sedis legatum de latere, tanquam pacis & concordiæ angelum, de venerabilium fratrum nostrorum, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium consilio atque unanimi assensu, destinavimus, illisque facultatibus omnibus munivimus, quas ad tanti negotii confectionem necessarias putavimus esse, seu quomodolibet opportunas. Atque inter alia circumspectioni tuæ, ut cum bonorum ecclesiasticorum possessoribus, super fructibus male perceptis, & bonis mobilibus consumptis concordare & transigere, ac eos desuper liberare, & quietare, ubi expe. dire posset, autoritatem concessimus & facultatem, prout in nostris desuper confectis literis plenius continetur: cum autem ex iis prin. cipiis, quæ ejusdem Mariæ sedulitate et diligentia, rectaque & constante in Deum mente, tuo & in ea re cooperante studio atque con. silio præfatum reductionis opus in prædicto regno usque ad hanc

diem habet ejusdemque præclari operis perfectio indies magis spere. tur: eoque faciliores progressus habitura res esse dignoscatur, quo

nos majorem in bonorum ecclesiasticorum possessionibus in illa superiorum temporum confusione, per illius provinciæ homines oc. cupatis, apostolicæ benignitatis & indulgentiæ spem ostenderimus. Nos nolentes tantam dilectissimæ nobis in Christo nationis recupera. tionem, & tot animarum pretioso Jesu Christi Domini nostri sanguini sedemptarum, salutem, ullis terrenarum rerum respectibus impediri, more pii patris, in nostrorum & sanctæ catholicæ ecclesiæ filiorum, post longum periculosæ peregrinationis tempus, ad nos respectantium & redeuntium, peroptatum complexum occurrentes; tibi de cujus præstanti virtute, singulari pietate, doctrina, sapientia ac in rebus gerendis prudentia, & dexteritate, plenam in domino fiduciam habe. mus, cum quibuscunque bonorum ecclesiasticorum, tam mobilium quam immobilium, in præfato regno possessoribus, seu detentoribus, pro quibus ipsa serenissima Regina Maria intercesserit, de bonis per eos indebite detentis, arbitrio tuo, autoritate nostra, tractandi, concordandi, transigendi, componendi, & cum eis ut præfeta bona sine ullo scrupulo in poster um retinere possint, dispensandi, omnia, que & singula alia, quæ in his, & circa ea, quomodolibet necessaria & opportuna fuerint, concludendi & faciendi: Salvo tamen in his, (in quibus, propter rerum magnitudinem & gravitatem, hæc sancta ! sedes merito tibi videretur consulenda, nostro & præfatæ sedis bez tate tenore præsentium & ex certa scientia concedimus facultatem. Non obstantibus literis, felicis recordationis Pauli P P. II. præde. cessoris nostri, de non alienandis bonis ecclesiasticis, nisi certa forma servata, et aliis quibusvis apostolicis ac in provincialibus et synodalibus conciliis edictis generalibus vel specialibus constitutioni. bus, et ordinationibus: nec non quarumvis ecclesiarum et monaste. rierum ac aliorum regularium, et piorum locorum, juramento, con firmatione apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis, fundationi. bus, statutis et consuetudinibus, illorum tenores pro sufficienter expressis habentes contrariis quibuscunque.

Datum Romæ apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die

xxviii. Junii, 1554, Pontificatus nostri anno quinto.

A Letter of Cardinal Pool's to the Pope, giving an Account of a

Conference that he had with Charles the Fifth, concerning the Church.Lands.

Beatissime Pater, Emolto tempo che non havendo cosa d'importanza non ho scritto a V. Santita per non molestarla facendole col mezo del mio agente intendere tutto quello che occurreva ; e benche hora io non habbia da dirle quonto desiderarei, nondimeno mi e parso conveniente scriverle, e darle conto del raggiamento prima havuta con Monsieur d'Arras & poi di quel che ho negotiato con sua majesta. Monsieur d'Arras alli ix che su il giorno istesso che sua majesta torno, essen. domi venuto a visitare, trovandosi all hora meco Mons. Il Nuncio, mi disse, che sua majesta havea veduta la lettera che io mandai ultimamente per l'auditor mio, e che ella era benissimo disposta verso questo negocio della Religione in Inghilterra come si conveniva, e si poteva credere per la sua pietate, et anche per l'interesse, che ne segueria de quel regno et de questi paesi per la congiunctione che e tra loro. Si che quanto a questa parte di disponer sua majesta non accader far altro. Ma che era ben necessario, che io venissi a particolari, et a trattar de gli impedimenti, e della via di rimoverli: sopra che sua maesta mi udiria molto volentieri, jo risposi che vera. mente non era da dubitare del buono e pronto animo di sua maesta, e che io ni era stato sempre persuassissimo. Ma che quanto perti. nera all officio mio per esser io stato mandato da V. Santita per far. intender l'ottima sua mente verto la salute di quello regno, e la prontezza di porgere tutti quei remedii che dall'autorita sua potesser venire; a me non toccava far altro, che procurar d'haver l'adito : e che ad esse principi, quali sono sul fatto, & hanno il governo in mano, le apparteneva, far intendere gli impedimenti, che fussero in contrario : e tornando pur esso Monsieur d'Arras che bisognava che io descendessi alli particolari, io replicai che in questa causa non conveniva in modo alcuno che si procedesse come si era fatto in. quella della pace nella quale ciascuna delle parti stava sopra di se non volendosi scoprire, ma solo cercando di scoprirne, l'altra, per, rispetto de gli interesse particolari; percio che questa e una causa

« ElőzőTovább »