Oldalképek
PDF
ePub

(567) Hæc autem omnia initia sunt dolorum. (Matt. xxiv, 8. ) V. Marc, xí, 8. Luc xx1, 9.

(568) Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est à Daniele prophetâ, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. (Matth. XXI, 15.) V. Marc XIII, 14. V. Eusebius hist: eccl. lib. 1, cap. 5.

(569) V. ci dessus chap. 11, art. 3 § 2, n.o 1. Note 163.

(370) Venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo :et circumdabunt te : et coangustiabunt te undiquè. (Luc XIX, 45.) ΣΙΣ,

(571) Amen dico vobis : non relinquetur hîc lapis super lapidem qui non destruatur. (Matth. XXIV, 2.) V. Marc xII, 2 Luc xxi, 6.

Et ad terram prosternent te; et filios tuos qui in te sunt : et non relinquent in te lapidem super lapidem. (Luc xix, 44.)

Jerusalem calcabitur à gentibus donec impleantur tempóra nationum. (Luc xx1, 24. )

(572) Josephe guerre des juifs, liv. ví, chap. 1, (572) Quod si quicquam nostra historia valet, nostris ipsorum temporibus illam antiquitùs celebratam Sion junctis bobus à romanis viris arari nostris oculis inspeximus; et ipsam Jerusalem, quemadmodùm ipsum hoc ait oraculum, instar pomorum custodiæ desertæ, ad extremam redactam solitudinem. (Eusebius demonst. evang. lib. v, cap. 13. )

(574) Josephe guerre des juifs liv. vi, chap. 26. (575) Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes. ( Luc xxi, 24.)

(576) Guerre des juifs, liv. vi, chap. 45. ( 577 ) Erit autem tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modò, neque fiet. (Matth. XXIV, 21.) V. Marc x111, 19.

(578) Guerre des juifs, liv. v, chap. 27.

(579) Amen dico vobis: quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. (Matth. xxiv, 34. ) V. Marc. xIII, 30. Luc xxi, 32.

(580) Et hoc vaticinium quod nunc dicturus sum idoneum est ad dictorum vim et veritatem commonstrandam. Quodnam est illud yaticinium? Cum ingressus aliquandò esset in templum judaicum, tunc florens, auro fulgens, nec non pulchritudine, magnitudineque ædificiorum, aliâ quoque instructum omni artificii, materiæque varietate, mirantibus discipulis quid dixit? Nonne credetis hæc omnia? Amen dico vobis non man bit lapis super lapidem ; ejus destructionem futuram declarans desolationem, vastitatem; ruinam, quæ nunc Jerosolymis est. Omnia enim ædificia illa præclara, conspicuaque diruta sunt. (S. Joannes Chrysost. contra judæos quod Christus sit Deus, n°. XVI.)

Quandò celeberrimum illud templum, et famigeratissimam judæorum metropolim, quæ multis in bellis absque sanguine victrix olim extitit, ignis romanus ad terram declinavit, quòd in ipsâ contra Christum infanda illa fuerint perpetrata, tunc sanè et ipsi per totum orbem terrarum, instar mancipiorum dispersi sunt. Cum enim cos ipse qui injuriâ tam enormi affectus fuerat tollere de medio potuisset, multis de causis id

non fecit. Primò quidem tempus ipsis concedens ad pœnitentiam agendam. Deindè verò ut et prædictiones ipsius viderent in opus productas. Alia enim erat : Ecce relinquetur domus vestra deserta. Alia erat hæc : Non manebi. lapis super lapidem qui non destruatur. ( S. Isidorus Pelusiota lib. iv, epist. 74. )

Hyerosolimæ urbis obsidionem Christus eversionemque prædixit; templumque illud celeberrimum funditùs evertendum; judæos etiam qui ipsum crucifixuri erant extorres toto orbe dispergendos. Videamus igitur an hæc prædictio ad eventum pervenerit. At de judæis quidem vos dubitaturos non puto. Ab illâ enim urbe expulsi sunt, et terrarum omnium facti inquilini. Templi verò solitudinem, et à fundamentis eversionem, qui ipsi vidistis confitemini, reliqui verò narrantibus credite. Ego enim hisce oculis vidi solitudinem illam et prædictionem quam auditu acceperam, oculis sum intuitus veritatemque laudavi, et adoravi: veritatem ergo prædictionis hujus res ipsæ clarissimâ voce testantur. (Theodoretus sermo xi de judicio et fine.

:

(581) Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur ; et luna non dabit lumen suum : et stellæ cadent de cœlo: et virtutes cœlorum commovebuntur. Et tunc parebit signum filii hominis in cœlo: Et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli, cum virtute multâ et majestate. Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magnâ ; et congregabunt electos

ejus à quatuor ventis, à summis cœlorum usque ad terminos eorum. (Matth. xxiv, 29, 30,

v.

31.)

25 et seq.

:

Marc. XIII, 24 et seq. Luc XXI, (582) Tunc si quis vobis dixerit Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere; surgent enim pseudo - Christi, et pseudo-prophetæ : et dabunt signa magna et prodigia : ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi. Ecce prædixi vobis. Si ergo dixerint vobis: ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere. (Matth. xxiv, 23 et seq.) V. Marc. XIII, 21 et seq.

(583) Pater futuri sæculi. (Is. ix, 6.)

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »