Oldalképek
PDF
ePub

*. 6 18 - N O T E S. dicta signa dicebant prophetae. (S. Iraeneus adv. hæres. lib. iv, cap. 54, n.° 3.) Attamen non ignorandum nobis est Christi adventum antequam corpore ad terras descenderet intelligibilem multò ante fuisse factum perfectioribus minimèque parvulis. Quippè qui à pædagogorum curatorumque curâ ac tutelâ liberi essent ob oculos habentes plenitudinem eam temporis quæ mente cernebantur ; ut erant illi patriarchæ, ut Moses ille tantus severus ac reliqui prophetæ, qui Christi gloriam contemplati sunt, ( Origenes in Joan. tom. 1 , n.° 9.) Quis alius unquam ex numero sapientum, qui ab omnibus sæculorum ætatibus in crebro hominum sermone versati fuerint, pari ratione cum servatore nostro prophetarum vocibus, jam ab initio innumerabilia temporum spatia apud veteres hebræos celebratus, prædicatusque fuit ? Qui quidem , et locum in quo nasceretur , tempora adventùs, piam vivendi rationem, virtutes , docurinam , res præclaras ab eo gestas , sacrorum librorum monumentis amplexi posteritati tradiderunt. (Eusebius oratio de vitâ Constantini. ) Venit et Christus. Complentur in ejus ortu, vitâ , d:ctis, factis, passionibus , morte , resurrectione , ascensione, omnia praecomia prophetarum. ( S. Augustinus epist. cxxxvii ad Wolusianum n.° 16. Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quæ evenerunt in Christo prædicta sunt. (Idem in Joan. epist. cap. 2 `tract. 11, n.° 2.) (554) Criminatur deindè discipulos , quòd

[ocr errors][merged small]

cumque sibi acciderunt. Sed hoc verum esse ,

vel invito Celso, demonstrabimus. Praesto enim sunt multa quae Jesus edidit vaticinia de rebus quæ christianis contigerunt, etiam subsecutis temporibus. Et quis non admiretur istud ? Ante reges et præsides ducemini propter me in testimonium illis et gentibus, aliave similia , ubi pronuntiat futurum esse ut sui discipuli vexationem patiantur. Et quæ enim exorta est inter bomines doctrina, propter quam etiam alii puniantur, ut quispiam ex eis qui Jesum criminantur dicet videntem cum impia sua falsaque dogmata in crimen vocari, laudem sibi fore putasse, si idem eventurum suis multò antè præsignificaret. Nam si quos oportuit ante reges et præsides trahi propter doctrinam , quos alios oportuit quam epicureos, qui providentiam è medio tollunt ? Quos alios quam peripateticos, qui negant quidquam proficere preces et mactatas numini victimas ? . . . Solis verò christianis juxta illud à Christo prædictum, ante reges et præsides ducemini propter me, per judices licet ad extremum usque spiritum quietis esse, et domi securè vivere, modo suam religionem ejurent, sacrificia ex more offerant, et solita juramenta præstent. Vide praetereà

an non hæc magnâ autoritate dicta sint : Omnis

qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo , et coram angelis ejus. Et quicumque negaverit me coram hominihus, et quæ sequuntur. Transfer te jam animo in illud tempus quo hæc Jcsus dixit : et res quæ

nondum contigerant prænuntiatas considera. Nisi fortè fidem illis denegans dices frustra illum nugas hujusmodi effutire , neque enim futura esse quæ prædicit. Animi verò dubius utrum ejus dictis assentiri debeas nec ne , inquies : si hoc comprobarit exitus, doctrina Jesu firma constiterit, regesque ac præsides deperdendis iis qui Jesum confitentur sedulo cogitaverint, tunc credimus magnâ illum à Deo datâ potestate talem in hominum genus doctrinam invexisse , hæcque non prænuntiasse nisi quia persuasissimum habuerit nihil suæ doctrinæ adversaturum , quod non facilè superaret. Ecquis enim fingens

fuisse se cum Christus loqueretur, non admira

bitur istud : Prædicabitnr evangelium istud in toto mundo, in testimonium illis et gentibus ? Si modo secum recogitet Jesu Christi evangelium. ut ipse prædixerat omnibus, græcis, barbaris , sapientibus, et insipientibus ubiquè terrarum fuisse praedicatum : nec ullum videre est hominum genus , quod Jesu doctrinam admittere recusaverit. Præterea cogitet celsi judæus ille qui negat Jesum prævidisse quæ sibi eventura essent, quo pacto Jesus, cum adhuc Jerusalem staret, et totus in religionisjudaicae cultus in eâ consisteret, prædixerit quæ illi urbi à romanis mala impenderent. Nec enim dici potest Jesu familiares et auditores, sine scriptis doctrinam in evangeliis descriptam tradidisse : et nihil litterarum suis discipulis reliquisse , undè res ab illis gestas discerent. Atqui in his scriptis hoc legitur : Gunt videritis circumdari exercitu Jerusalem, scitv

te quia appropinquavit desolatio ejus. Tunc nullus exercitus Jerusalem circumdabat, circumvallabat, obsidebat. Hoc autem fieri cæptum sub Nerone duravit ad Vespasiani tempora, cujus Vespasiani filius Titus, solo æquavit Jerusalem. Quod quidem narrat Josephus accidisse propter Jacobum fratrem Jesu , qui dicebatur Christus : ut autem veritas ipsa clamat, propter Jesum qui Dei filius est. (O, igenes contra Celsum lib. 1 1, n.° 15. Quis, praeter servatorem nostrum de his rebus, de hominum impiorum exitio, de ecclesiâ ab ipso fundatâ, verè appositèque rerum eventis vaticinationes edidit, easque re ipsâ confirmavit ? Qui tandem primum de impiorum judæorum templo ita est locutus : Relinquetur vobis domus vestra deserta et non relinquetur lapis super lapidem in loco isto qui non destruatur. Deindè de ecclesiâ suâ. Super hanc petram aedificabo ecclestam meam : et portæ inferi non prævalebunt adversus eam . . . . . Quid tam diversum quam quod esset futurum prædixisse, discipulisque præsignificasse eos in conspectu regum et praesidum deductos fore , graves cruciatus perpessuros, acerbissima subituros supplicia, idque non propter aliquod turpe , et flagitiosum facinus , sed solum propter ipsius fidei in nomine ejus confessionem. ( Eusebius oratio de laud. Constantini. ) Neque haec tantum , sed etiam alia vaticinia ejus invictam virtutem præmuntiant. Nam cum omni veritate futura prædixit, et ad finem deduxit : neque fieri potest ut quispiam ex dictis

ejus excidat. Immò citiùs peribit coelum et terra, quam aliquod verborum , aut prædictionum ejus falsi arguatur. Quod ipsum ille ante rerum eventum enuntians, sic clarè de verbis suis loquitur : Cælum et terra transibuut : verba autem mea non transibunt. Idque jure merito ; non enim verba tantum sunt, sed Dei verba per quae res conduntur. (S. Joannes Chrysost. contr. judaeqs quod Christus sit Deus, n.° 15 Multa de futuræ vitae statu , tum Christus dominus, tum ejus discipuli, prædixerunt, multa et alia prænuntiarunt, quae nihil ad illam futuram vitam , sed ad hanc duntaxat pertinerent. Ex pedite igitur, ό viri spectantes ad hanc vitam praedictiones, et si fuisse veras inveneritis, ac rerum eventu comprobatas , ea quæ de futuris rebus prædicta sunt sine disceptatione accipite. ( Theodoretus sermo xi de fine et judiciis. (555) Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis ; eo quod ipse nosset omnes , et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine. Ipse enim sciebat quid esset in homine. (Joan. 12 , 24, 25. ) (556) Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitatfones eorum, dixit : ut quid cogitatis mala in cordibus vestris. ( Matth. ix , 5, 4. ) V. Marc 1 1 , 6, 7, 8. Luc v, 2 1 , 22. (557) Pharisæi autem audientes dixerunt : hic non ejicit dæmones nisi in Belzebub principe dæmoniorum. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis $, Matt. xm, 24, 25,

« ElőzőTovább »