Oldalképek
PDF
ePub

(526) Et reges, inquit, in splendore ortus tui, quando primum in Christo nato est. Quod et spiritualiter impletur, et carnaliter ut reges quorum cor in manu Domini est, et quibus non regnat peccatum in mortali corpore, ambulant in splendore nascentis ecclesiæ, sive in eo qui ortus est in ecclesiâ, et voci regis Christi fidei colla submittit. Quod quotidiè vidimus expleri, quando idololatriæ errore sublato, et persecutionis rabie, ad fidem ac tranquillitatem Christi romani principes transeunt. (S. Hyeronimus in cap. Isaiæ Lx lib. 17.) V. dissert. sur la propagation de la religion, art. vi, n.o LXXIII, Note 147.

(527) Deindè in gentibus exsurrexerunt regną gentium, antequam in eis impleretur quod prædictum erat: Adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes serviunt ei. Et fremuit impetus regni illius adversùs testes Christi, Effusus est magnus et multus martyrum sanguis : quo effuso, tanquam seminata seges, ecclesiæ fertilitas pullulavit, et totum mundum sicut nunc conspicimus occupavit. (S. Augustinus enarr. in Psa!m. LVIII,

Hæc est universalis via de quâ tanto ante tempore prophetatum est: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini in cacumine montium, Via ergo illa non est unius gentis, sed universarum gentium. Et lex, verbumque Domini non in Sion et Jerusalem remansit : sed inde processit, ut se per universa diffunderet. ( Idem de civit. Dei lib. x, cap. 33, n.o 2.)

V. Dissert. sur la propagation de la religion, art. vi, n.o LXXII. Note 148.

in

(528) Cæterum in his quidem nobis tempus ante adventum nostri Salvatoris descriptum est, quo sterilis erat adhuc Rachel, hoc est ecclesia ex gentibus, quæ, quod multos erat paritura, et innumerarum gentium nutrix futura, prædixit quidem Isaias dicens: lætare sterilis quæ non paris; erumpe et clama que non parturis: quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum. (S. Cyrillus alex. glaphyr. in Genes. lib. IV circa finem.)

(529) Numquid hoc mysterium prophetis quoque incognitum fuit illis per quos spiritus sanctus loquebatur ea quorum ab ipsis fiebat demonstratio, et nesciebant ? Non ita planè intel-> ligendum puto, sed ipsis gentibus hoc absconditum fuisse mysterium, quod Dominus, quandò voluit et quibus voluit revelavit. Non de vocatione gentium, quæ non erant populus Dei, et quibus priùs non misertus est, nunc autem miseretur, in Deutoromio ita dicitur. Et vidit Dominus, et zelavit et iratus est propter iram filiorum suorum et filiarum. Et dixit: avertam faciem meam ab eis : et ostendam quid erit in novissimo: quia generatio perversa est, filii in quibus non est fides in illis. Ipsi in zelum compulerunt me in hoc quod non est Deus: irritaverunt me in idolis suis et ego in zelum incitabo eos in eis qui non erat gens, super gente insipiente irritabo eos. Et David hæc de adoraturis Deum omnibus gentibus præcepit : Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine, et glorificabunt nomen tuum. Et

:

iterum idem : et adorabunt eum omnes reges terræ: omnes gentes servient ei, et iterùm : bcnedicentur in ipso omnes tribus terræ omnes gentes magnificabunt eum. Isaias quoque similia annuntiat dicens : Quoniam erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in cacumine montium et exaltabitur super colles : et venient ad eum omnes gentes. Et iterùm idem. Et faciet, inquit, Dominus sabaoth omnibus gentibus in monte isto bibent in jucunditate vinum : ungentur unguento in monte isto : tradet hæc omnia gentibus: hoc enim consilium super omnes gentes. Et iterum idem: Et revelavit Dominus brachium sanctum suum in conspectu omnium gentium : et videbunt omnes gentes terræ salutem que à Domino nostro est. Et iterum Ecce advenæ ad te per me accedent et ad te confugient. Et infrà gentes que te non cognoverunt invocabunt te : et populi qui te nesciunt, ad te confugient. Osce quoque parias prophetat dicens: Et erit in loco in quo dictum est eis, non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi, Et congregabuntur filii judæ, et filii Israël in idipsum. Et iterum : miserabor non dilecto: et dicam non populo meo, populus meus es tu : et ipse dicet: Deus meus es tu. (S. Leo de vocat, gentium lib. 11, capt. 18.)

(530) Audite igitur Esaiam dicentem: Erit in novissimis diebus etc. Qualia igitur propheta vaticinatus sit audistis. Dicite autem, per veritatem vos rogo, an sit rursùm in his quidquam

vel ambiguum inesse visum sit. At non dicetis: sat scio. Verum quippè ipsorum testimonium reveremini. Prædictionis enim eventum perspicuè cernitis. An non videtis ecclesiæ sublimitatem, et cunctos illi suppliciter inclinatos, honoremque deferentes ; ac plurimos quidem qui spontè id faciant; alios verò contradicentes, et præter animi votum servientes. An non videtis montium vertices abominatione vestrâ depulsâ, monachorum cænobiis exornatos; omnesque undiquè confluentes; et verbum quod in Sion apparuit Deum prædicantes; et legem quæ ex Sion manavit amplectentes. (Theodoretus sermo x de oraculis.) V. dissert. sur la propagation de la religion, art. VI, n. 22. Note 150.

(531) Quid verò est gentium jam impleta vocatio, nisi prophetarum visio consummata. Nam visione asserebat, sed non consummatâ, qui de futuro adhuc quod viderat prænuntiabat, dicens : Omnes gentes quascumque fecisti veniente, et adorabunt coram te Domine. Hinc item repromittit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terræ ; omnes gentes servient ei. Visio igitur consummata rectè prophetarum dicitur : quia nimirùm authore Deo juxta eorum oracula in redemptorem humani generis omnes gentes crediderunt. (S. Gregorius mag. in lib. 1, reg. cap. 1, n.o 37. )

(532) Cum in formâ Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo. (Philipp. 11, 6.)

(535) Undè autem poterant prædicere prophetæ regis adventum, et eam libertatem quæ ab eo dabatur præevangelizare, et omnia quæ à

Christo facta sunt, et sermonem et operationem et passionem ejus prænuntiare, et novum testainentum prædicere, si ab altero Deo propheticam inspirationem acceperunt; ignorantes inenarrabilem patrem secundùm vos, et dispositiones ejus, quas filius Dei veniens in terris implevit. Neque enim casu quodam hæc evenisse potestis dicere, tanquam à prophetis quidem de altero quodam dicta; similiter autem evenerunt Domino. Omnes enim prophetæ hæc eadem prophetaverunt : sed neque alicui ex veteribus evenerunt. Si enim evenissent alicui ex veteribus, non utique qui posteà fuerunt prophctassent in novissimis temporibus futura bæc. Adhuc etiam nemo est, neque patrum, neque prophetarum, neque antiquorum regum, circa quem propriè, ac specialiter factum sit aliquid horum. Nam omnes quidem Christi passiones prophetaverunt : ipsi autem ad patiendum similiter ut ipsa prædicta sunt longè erant. Et argumenta autem quæ prædicta sunt dominica passionis in nullo altero facta sunt. Neque enim sol medio die occidit, aliquo de veteribus mortuo; neque scissum est velum templi; neque terra mota est; neque petræ disruptæ sunt: neque mortui resurrexerunt; neque tertiâ die quis illorum surrexit; neque receptus est in cœlum; neque cum assumeretur, aperti sunt cœli; neque in nomen ali cujus alterius crediderunt gentes; neque quis ex eis mortuus, et resurgens aperuit novum libertatis testamentum. Non igitur de altero, sed de Domino in quem concurrerunt omnia præ

« ElőzőTovább »