Oldalképek
PDF
ePub

David ex personâ Christi: Non relinques animam
meam in inferno, neque dabis sanctum tuum
videre corruptionem et alibi : Domine eduxisti
ab inferno animam meam salvasti me à des-
cendentibus in lacum. Et alibì : Qui exaltas me
de portis mortis, ut annuntiem omnes lauda-
tiones tuas. Contra omnia hæc intendere ullam
aciem, ne inimicissimos, atque ingratissimos
posse arbitror. (Eusebius demonst. évang. lib.
III præmium n.o 2.)

(493) Attollite portas principes vestras et
elevamini portæ æternales, et introibit rex gloriæ,
Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens,
Dominus potens in prælio. (Ps. XXIII, 7, 8.)
(494) Ascendit Deus in jubilo; et Dominus
in voce tubæ. (Ps. XLVI, 6.)

(495) Ascendisti in altum, cepisti captivita
tem. (Ps. LXVII, 9. )

(496) Psallite Deo qui ascendit super cœlum
cœli ad orientem. (Ps. LXVII, 34.)

(497) Dixit Dominus Domino meo sede à
dextris meis; donec ponam inimicos tuos sca-
bellum pedum tuorum. (Ps. cx, I.
.)

Quod autem parens universorum Deus Chris-
tum in cœlum evecturus erat, cum eum ex
mortuis excitasset, ibique retenturus donec per-
cutiat inimicos et dæmones, ac numerus præcog-
nitorum ab eo bonorum et virtute præditorum
expleatur, propter quos etiam conflagrationem
nondum induxit, andite prophetæ Davidis verba,
quæ sunt ejusmodi: Dixit Dominus Domino
meo sede à dextris meis; donec ponam ini-

micos tuos scabellum pedum tuorum. (S. Jus-
tinus apol. I a cap- 45.)

(498) V. ci-dessus art vui n. I.

[ocr errors]

(499) Non enim David ascendit in cœlum..
Dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo
sede à dextris meis; donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum. Certissimè sciat ergo
omnis domus Israël quia et Dominum eum, et
Christum fecit Deus, hunc Jesum quem vos
crucifixistis. (Act. 11, 34, 35, 36.)

(500) Effundam super domum David, et
super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et
precum et aspicient ad me quem crucifixerunt.
(Zachar. XII, 10.)

(501) Et erit post hæc, effundam spiritum
meum super omnem carnem ; et prophetabunt
filii vestri, et filiæ vestræ. Senes vestri somnia
somniabunt; et juvenes vestri visiones videbunt.
Sed et super servos meos et ancillas in diebus
illis effundam spiritum meum. ( Joël 11, 28, 29.)

(502) Stans autem Petrus cum undecim,
levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri ju-
dæi et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis
notum sit, et auribus percipite verba mea. Non
enim sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit
hora diei tertia. Sed hoc est quod dictum est per
prophetam Joël : Et erit in novissimis diebus:
dicit Dominus: effundam de spiritu meo etc. (Act
11, 14 et seq.)

(503) V. ci-dessus art.. 2. § 2.
(504) V. ci-dessus art. v,
n.o

II. Note 263.
(505) Convertentur ad Dominum universi fines

terræ et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium. (Ps. 111, 18.)

(506) V. ci-dessus art. 1 n.o 111. Note 66. (507) Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine : et glorificabunt nomen tuum. (Ps. LXXXV, 9.)

[ocr errors]

(508) V. ci-dessus art. v. n. 11. Note 264.

[ocr errors]

(509) In die illâ inclinabitur homo ad factorem suum et oculi ejus ad sanctum Israël respicient. Et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus; et quæ operati sunt digiti ejus, non respiciet lucos et delubra. ( Is. xvii, 7,

8.)

(510) V. ci-dessus art. v, n.o 11. Note 267. (511) V. ci-dessus art. v. n. 11. Note 268. (512) V. ci-dessus art. v, n.o 11. Note 270. (515) Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Ecce gentem quam nesciebas vocabis : et gentes quæ te non cognoverunt ad te current propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israël; quia glorificavit te. (Is. 4, 5.)

LV,

(514) Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus ( Is. LIX, 19.)

(515) Quæsierunt me qui ante non interro gabant: invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ad ego gentem quæ non invocabat meum. (Is. LXV, 1.)

nomen

(516) Venio ut congregem ex omnibus gentibus et linguis et venient, et videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mare, in Africam

et Lydiam tendentes sagittam, in Italiam et Græciam, ad insulas longè, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus et adduceut omnes fratres vestros de cunctis gentibus domum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lec ticis, et in mulis, et in carrucis ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodò si inferant filii Israël et munus in vase mundo in domum Domini. Et assumam ex eis in sacerdotes et levitas dicit Dominus. (Is. LXVI, 18 et seq.)

:

[ocr errors]

(517) V. ci-dessus art. vii, n. xiv. Note 343. (518) Ad te gentes venient ab extremis terræ et dicent Verè mendacium Fossederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. Numquid faciet sibi homo Deos : et ipsi non sunt Dii Idcircò ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam : et scient quia nomen mihi Dominus. (Jerem. XVI, 10, 20, 21.)

(519) V. ci-dessus art. x1, n.' III. Note 500. (520) V. ci-dessus art. vii, n.° XV. Note 353. (521) Tunc reddam populis labium clectum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. Ultrà flumina Ethiopia, indè supplices mei, filii dispersorum meorum offerent munus mihi. (Sophon. 111, 9, 10.)

(522) V. ci-dessus art. v, n.o III. Note 278. (523) Ac rursùm quomodò futurum Esaias dixerit ut eum populi gentium adorarent qui minimè expectabant, dicta sunt in hunc modum.

Manifestus factus sum non interrogantibus me : inventus sum ab his qui me non quærebant. Dixi adsum ad gentes quæ non vocaverunt nomen meum. Expandi manus meas ad populum incredulum, et contradicentem, qui ambulabant in vid non boná, sed post peccata sua, populus provocans ad iracundiam coram me. Judæi enim qui prophetias in manibus habebant, ac Christum semper expectaverunt venturum, eum non agnoverunt; ac non solùm non agnoverunt, sed etiam occiderunt. Qui autem ex gentibus, cum nihil unquam de Christo audiissent, quoad de ejus rebus apostoli hyerosolimis profecti annuntiareut, et prophetias illis traderent, gaudio et fide pleni, nuntium simulacris remiserunt; seque incognito Deo per Christum consecrarunt. (S. Justinus apol. 1.a caput 49.) V. Ibid. cap. 55.)

(524) V. dissert. sur la propagation de la religion, art. vi, n.° 72: Note 144.

(523) Hoc igitur novum testamentum legen novam vocat alius item hebræorum propheta, dicens: Num de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem : et judicabit inter gentes et venient omnes gentes et congregabuntur omnes populi, et dicent: venite ascendamus in montem Domini et in domum Dei Jacob. Sed quæ tandem lex de Sion proficiscens, diversa duntaxat ab eâ quæ in monte Sion per Mosen data est reperietur, nisi ipsum evangelicum verbum, quod per salvatorem nostrum Jesum Christum perque ejus Apostolos de Sion profectum est, perque omnes gentes disseminatum. (Eusebius demonst. évang. lib. 1, cap. 4)

« ElőzőTovább »