Oldalképek
PDF
ePub

8. De angustiâ et judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit ? quia abscissus est de terrâ viventium, propter scelus populi mei percussi eum.

9. Et dabit impios pro sepulturâ, et divitem pro morte suâ ; eò quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.

10. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate, si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.

11. Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit, et saturabitur. In scientiâ suâ justificavit ipse justus servus meus multos;`et iniquitatem eorum ipse portabit.

12. Ideò disperciam et plurimos, et sortium dividet spolia: pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. ( Is. LIH. )

[ocr errors]

(475) Demonst. evang. propos. VII. n.o 15. (476) Memini me olim, cum disputarem adversus illos ex judæis qui sapientes vocantur, usum esse illis vaticiniis. Quibus unus ex eis reposuit illa intelligenda esse de uno, eoque integro populo disperso, et percusso, ut occasione dispersionis judæorum inter gentes plurimas, multi proselyti fierent. Atque ita interpretabantur illud, ingloriæ erit ab hominibus species tua; et illud : quibus non est annuntiatum, de illo videbunt. Et illud: homo in plagá positus. Hic multa quidem dixi, ut ostenderem, quam immeritò, quæ de

:

uno quopiam prædicta fuerunt, ad universum populum referrent. Rogabam quis esset ille qui dicebat. Ipse peccata nostra fert ; et pro nobis dolet. Et istud: ipse autem vulneratus est propter peccata nostra ; et infirmatus est propter iniquitates nostras, Et hoc aliud livore ejus sanati sumus. Clarum est enim eos qui apud prophetam res futuras videntem, taliaque velut personis afflatu spiritûs sancti accommodantem, hæc loquntur, esse homines, sive ex populo judaico, sive ex gentibus, qui peccatis dudum obnoxii salvatoris passione salvati sint. Sed illos maximè premere visum est istud. Propter iniquitates populi ductus est ad mortem. Si enim populus est, ut voluit, de quo prophctatum sit, quomodò propter iniquitates populi tui ad mortem ductus dicitur, nisi sit alius à Dei populo. Quis autem ille est, nisi Jesus Christus, cujus livore sanati sumus quotquot in eum credimus. (Origenes contrà Celsum lib. 1, n.o 55. )

(477) Philippi à limborch amica collatio pag. 101.

(478) Neque tantum ista prænuntiarunt ( propheta), sed etiam silentium, quod multis habitis sermonibus, oblatisque criminationibus ipse servabat, prædicit Isaias his verbis. Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se mutus, sic non aperuit os suum. Posteà correptum judicium declarans In humilitate, inquit, judicium illius sublatum est: id est nullum de eo rectè judicavit. Deindè causam cædis patefecit. Nam quia non peccatorum suorum causâ

:

passus est, inculpatus enim et innoxius erat, sed pro mundi malis traditus est, vide quomodò hæc ambo subindicaverit, cum dixit: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; per hoc enim cujus rei causâ occisus sit declaravit. Sequitur et alia causa: pro iniquitatibus, inquit populi mei ad mortem venit. Neque verò tantùm causam cædis, sed etiam quid lucri ex cruce, et ex cæde illâ accesserit ostendere volens, vide quomodò id prænuntiet his verbis Omnes sicut oves erravimus, homo in vid suấ aberravit disciplina pacis nostræ super cum: livore ejus omnes nos sanati sumus. Deindè quia pœnas daturi erant judæi flagitiorum hujusmodi, illud quoque declarat idem propheta, cum dicit: Dabo impios pro sepultura ejus et divites pro morte ejus .... Quòd ejus cædes peccatorum hominum solutio fuerit, idipsum etiam indicavit his verbis. Et ipse peccata multorum tulit quòd homines à dæmonibus liberaverit: Et fortium, inquit, dividet spolia. Quòd illud ipsum per mortem effecerit, id non tacuit, sed ait : pro eo quod in mortem tradita est anima ejus. Quòd toto orbi præficiendus esset, sic declaravit : Et ipse hæreditate possidebit multos. (S. Joannes Chrysost. contrà Judæos, quod Christus sit Deus n.os 4 et 5.)

(479) Deindè etiam hoc adjiciendum, quod (Isaias) non tam propheta, quam evangelista dicendus sit. Ita enim universa Christi, ecclesiæque, mysteria ad liquidum prosecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de præteritis

historiam texere. (S. Hyeronimus in Isaiam prologus. (V. id apol. adv. Rufinum, lib. 17. (480) Voyez ci-dessus art. 1, n.° xii.

(481) V. ci-dessus, art. x

[ocr errors]

n.o

(482) Videmus Jesum propter passionem mortis gloriâ et honore coronatum. (Hebr. 11, 9) (485) Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam. ( Luc. xxiv 26.)

(484) Ego dormivi, et soporatus sum : et exsurrexi quia Dominus suscepit me. (Ps. 111, 6.)

(485) De resurrectione quoque ejus nequaquam psalmorum oracula tacuerunt ; nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex personâ ejus canitur. Ego dormivi, et somnum cepi: exsurrexi, quoniam Dominus suscepit me. An fortè quisquam ita desipit ut credat velut aliquid magnum nobis indicare voluisse prophetam, quod dormierit, et resurrexerit; nisi somnus ille mors esset, et evigilatio resurrectio; quam de Christo sic oportuit prophetari. (S. Augustinus de civit. Dei lib. xvп, cap. 18.)

(486) Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea. Insuper et caro mea requiescet in spe : quoniam non derelinques ani. mam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Ps. xv, 9, 10.)

(487) Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarchâ David, quoniam defunctus est, et sepultus; et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus

providens locutus est de resurrectione Christi,
quia neque derelictus est in inferno, neque caro
ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum suscitavit
Deus, cujus nos testes sumus. ( Act. 11, 29,
et seq.)

(488) Ideoque et aliàs dicit: Non dabis sanc-
tum tuum videre corruptionem. David enim in
suâ generatione, cum administrasset voluntati
Dei, dormivit ; et appositus est ad patres suos;
et vidit corruptionem. Quem verò Deus suscitavit
à mortuis, non vidit corruptionem. (Act. xIII,
55, 56, 37.)

(489) Sed clamat is etiam psalmus decimus
quintus propter hoc jucundatum est cor meum,
et exultavit lingua mea: insuper et caro mea
requiescet in spe : quoniam non derelinques ani-
mam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum
videre corruptionem. Quis in câ spe diceret re-
quievisse carnem suam, ut non derelicta anima
sua in inferno, sed cito ad eam redeunte revi-
vivisceret, ne corrumperetur, sicut cadavera
corrumpi solent, nisi qui tertiâ die resurrexit.
Quod utiquè dicere non possunt de prophetâ et
rege David. (S. Augustinus de civit, Dei lib, xvIII.
cap. 18.)

(490) Domine eduxisti ab inferno animam
meam salvasti me à descendentibus in lacum.
(Ps, XXIX, 4.)

(491) Qui exaltas me de portis mortis, ut
annuntiem omnes laudationes tuas. (Ps. 1x,
15.)

(492) Sed aliter quoque de illius reditu in
vitam post mortem dicit quodam loco vaticinans

« ElőzőTovább »