Oldalképek
PDF
ePub

humanæ accommodari non potest. Neque enim. hominis æternùm durare: quoniam mortale et fragile planè est genus nostrum. Excellentior ergo quispiam, quam ut intra hominis naturam consistat, is qui in his verbis significatur Dei sacerdos erit; qui, cum jurejurandi affirmatione perpetuò duraturum, atque infinitum sacerdotium à Deo acceperit. Eusebius demonst. evang. lib. iv cap. 15.)

(439) Quemadmodùm et in alio loco dicit: tu es sacerdos in æternum secundùm ordinem Melchisedech.. (Hebr. v. 6.)

Contestatur enim, quoniam tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. (Ibid VII, 17) et alibi.

(440) Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodiè genui te. (Hebr. v. >

Talem habemus pontificem qui consedit in dexterâ sedis magnitudinis in cœlis, sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fecit Dominus, et non homo. (Ibid. vin, I 2.)

[ocr errors]

(441) Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini ; et dicent Parce Domine, parce populo tuo. ( Joël 11, 17.)

[ocr errors]

Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. (Hebr. vi, I. >

Omnis enim pontifex ad offerndum munera et hostias constituitur. (Ibid. v, 3.)

(442) Salvare in perpetuum potest accedentes

per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis. (Hebr.. vII, 25. )

(443) Talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus à peccatoribus, et excelsior cœlis factus; qui non habet necessitatem quotidiè, quemadmodùm sacerdotes, priùs pro suis delictis hostias offerre, deindè pro populo : hoc enim fecit semel seipsum offerendo. (Hebr. vii, 26, 27.)

:

(444) Sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti. (Hebr. perforasti) mihi holocaustum et pro peccatis non postulasti: tunc dixi ecce venio. In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam. (P. xxxix, 7, 7, 9.) J'observe que le mot hébreu signifie : vous m'avez percé les oreilles ce qui a rapport à une loi de l'exode, chap. xxi vers. 2 et suiv. d'après laquelle on perçoit les oreilles au serviteur qui vouloit toujours servir son maître. Le Messie annonce par là qu'il se fait pour toujours le serviteur de Dieu.

:

(445) Ideò ingrediens mundum dicit: hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi : . holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi ecce venio.. In ca] ite libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam. Superiùs dicens quià hostias et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur, tunc dixi, ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam. Aufert primum, ut sequens statuat. In quâ voluntate sanctificati sumus, per oblationem corporis

Jesu semel. Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidiè ministrans, et easdem sæpé offerens hostias, quæ nunquam possunt auferre peccata. Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dexterâ Dei: de cætero expectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Unâ enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. (Hebr. x, 5 et seq.) (446) Alii quidem plures facti sunt sacerdotes, ideo quod morte prohibentur permanere; hic autem eo quod maneat in æternum sempiternum habet sacerdotium. (Hebr. vII, 23, 24.)

(447) Præcursor pro nobis introivit Jesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. (Hebr. vi, 20.)

(448) Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundùm ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron. Translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat. In quo enim hæc dicuntur de aliâ tribu est, de quâ nullus altari præsto fuit. Manifestum est enim quod ex Judâ ortus sit Dominus noster, in quâ tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Hebr. vi, 11 et seq.)

(449) At verò Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei. (Gen. xiv, 18, 19.)

(450) Nam neque qui priùs non fuisset posteriùs esse aliquando sacerdos declaratur, neque is qui extitisset sacerdos, sed qui est. Diligenter cnim

[ocr errors]

attendendum est illud tu es sacerdos in æternum. Non enim erit ait, qui olim non fuerit: ac ne fuisti quidem anteà; nunc autem non es. Sed ab eo qui dixit, ego sum qui sum, tu es, et sacerdos in æternum permanes. Quoniam igitur, neque tempore sacerdotii initium accepit, neque de tribu sacerdotum exorsusest Christus, neque artificiosè instructo, corporalique oleo inunctus," ne finem quidem ullum sacerdotii est habiturus. Neque item solis judæis sed omnibus gentibus est constituendus. Propter hæc omnia meritò illum à sacerdotio Aaron liberat, quod figuram gerebat, et secundum ordinem Melchisedech sacerdotem futurum affirmat : Et sanè oraculi exitus admirabilis ei contemplatur quemadmodùm salvator noster Jesus, qui est Christus Dei ipsius Melchisedech ritu ea quæ ad sacerdotium in hominibus gerendum spectant, per suos ministros perficiat. Nam quemadmodùm ille qui sacerdos gentium erat, nusquam videtur sacrificiis corporalibus functus, sed vino solo et pane, dum ipsi Abraham benedicit, ita sanè primus ipse Salvator, et Dominus noster, deindè qui ab ipso profecti sunt sacerdotes in omnibus gentibus spiritale secundùm ecclesiasticas sanctiones sacerdotii munus obeuntes, vino, et pane, et corporis illius, et salutaris sanguinis mysteria representant. Quæ sanè mysteria Melchisedech tanto ante spiritu divino cognoverat; et rerum futurarum imaginibus usus fuerat: sicut etiam Mosis scriptura testificatur, ubi ait: Et Melchisedech rex salem protulit panem et vinum. Erat autem sacerdos

Dei altissimi

et benedixit Abraham. Meritò

ergo, et cum jurejurandi adjunctione, uni ei de quo agimus talia præmissa sunt. Juravit, inquit, Dominus, et non pœnitebit eum. Tu es sacerdos in æternum secundùm ordinem Melchisedech. (Eusebius demonst. evang. lib. v, cap. 3.)

Adest igitur, dilectissimi, quod non temerè, sed fideliter confitemur in medio credentium; Dominus Jesus Christus : et quamvis ad dexteram Dei patris sedeat, donec ponat inimicos suos Scabellum pedum suorum,non deest tamen pontifex à suorum congregatione pontificum: meritoque illi totius ecclesiæ et omnium sacerdotum ore cantatur: Juravit Dominus et non pœnitebit eum Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Ipse enim verus et æternus est antistes, cujus administratio, nec commutationem potest habere, nec finem. Ipse est cujus formam Melchisedech pontifex præferebat, non judaicas hostias offerens Deo, sed illius sacramenti immolans sacrificium, quod redemptor noster in suo corpore, ac sanguine consecravit. Ipse est cujus sacerdotium pater, non secundum ordinem Aaron cum legis tempore transiturum, sed secundùm ordinem Melchisedech perenniter celebrandum cum firmamento insolubilibus jurationibus instituit. (S. Leo sermo iv in anniv. assumpt. suæ ad pontif. cap. 3.)

(451) Deus autem quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, sic implevit. (Act. 11, 18.)

(452) Omnis enim lex et prophetæ de Christi

« ElőzőTovább »