Oldalképek
PDF
ePub

S. Hyeronimus in cap. LI, Isaia, lib. 14. S. Augustinus emar. in Psalmos crxI n.° 4, Cxxiv n.° 5, cKxv n.° 1 , CALIx n.° 5. De Genesi ad lit. lib. XII cap. 18 n.° 56 de civit. Dei lib xI cap. 1 , et alibi passim. S. Cyrillus Alex. comment. in Joel. cap. III, Theodoretus in Psalm. xcvi.. S. Gregorius magnus in 1v Psalm. poenit. n.° 25, (549) Et assumam ex cis sacerdotes et levitas ait Dominus : quia sicut coeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum et erit mensis ex mense etc. (Is. Lxvi , 21 , 22, 25.) (55o) Et vidi coelum novum et terram novam: primum enim coelum ; et prima terra abiit. (Apoc. AXI , I- ) (551) Non erit tibi ampliùs sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminabitte. Sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam; et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultrà sol tuus, ct luna tua non minuetur : quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Et complebuntur dies luctus tui. Populus autem tuus omnes justi. ( Is, Lx, 19, 20, 21.) (552 ) Ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de coelo à Deo, habentem claritatem Dei. (Apoc. xxi, Io, 11.) Et civitas non eget sole neque lunà, ut luceant in cà. Nam claritas Dei illuminavit eam : et lucerna eius est Agnus. Et ambulabunt gentes in lumine ejus : et reges terrae afferent gloriam suan, et honorem in illam. Et portae ejus non

claudentur per diem : nox enim non erit illi. ( Ibid 23, 24 , 25. ) Et nox ultrà non erit : et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis : quoniam Dominus I)eus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum. ( Ibid xxii, 5. ) (555) Horribilis Dominus super eos : et attenuabit omnes Deos terræ : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium. (Soph. II, 11.) (354) V. ci-dessus, art. v, n.° 1 1 1, note 278. (555) Et erit in die illâ, adjiciet Dominussecundò manum suam, ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et à Phetros, et ab Æthiopiâ, et ab Ælam , et à Sennaar , et ab Emath , et ab insulis maris. Et levabit signum in nationes : et congregabit profugos Israël : et dispersos Juda colliget à quatuor plagis terrae. Et auferetur zelus Ephraim et hostes Juda periburt. Ephraim non aemulabitur Judam : et Judas non pugnabit contra Ephraim. Et volahunt in humeros Philistiim per mare simul prae- dabuntur filios orientis. Idumæa et Moab, praeceptum manus eorum : et filii Amon obedientes erunt. Et desolabit Dominus linguam maris JEgypti: et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritùs sui : et percutiet eum in septem rivis : ita ut transeant per eum calcati. ( Is. xi, 11 et seq.) (556) V. ci-dessus n.° vii. Notes 328, 52g. (557) Et dixi : vade , et dices populo huic : audite audientes, et nolite iutelligere : et videte visionem , et nolite cognoscere. Excæca cor po

puli hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne fortè videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Et dixi : usquequo Domine ? Et dixit : donec desolemtur civitates absque habitatoribus, et domus sine homine ; et terra relinquetur deserta. (Is. vi, 8 et seq. )

(358) Ideò in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus : et auribus graviter audierunt : et oculos suos clauserunt ; ne quandò videant oculis, et auribus audiant et corde intelligant , et convertantur, et sanem eos. ( Matth. xiii, 15, 1 4. 15. ) ,

(559) Cumque invicem non essent consentientes discedebant, dicente Paulo unum verbum. Quia benè spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos ; Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum est enim cor populi hujus : et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt : ne fortè videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant et convertantur , et sanem eos. (Act. xxviii , 25, 26, 27.)

Sicut scriptum est, dedit illis Deus spiritum *compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant; usque in hodiernam diem, (Rom, - xl, 8. )

(36o ) Et erit in die illâ , non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob , inmiti super eo qui percutit eos. Sed innitetur super Dominum sanctum Israël in veritate. Reliquiæ convertentur, reliquiæ inquam Jacob ad Deum fortem. Si enim fuerit populus tuus Israël quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo : consummatio abbreviata inundabit justitiam; consummationem enim , et abbreviationem Domimus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae^ ( Is. x , 2o et seq.) (561) Dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe , et sine sacrificiis, et sine altari , et sine Ephod , et sine Theraphim. Et post hæc revertentur filii Israël : et quærent Dominum T)eum suum , et David regem suum ; et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum. ( Osée III, 4, 5. ) (362 ) Jerusalem calcabitur àgentibus, donec impleantur tempora nationum. (Luc xxi, 24.) (565) Nolo enim vos ignorare, fratres, myste. rium hoc ; ut non sitis vobis ipsis sapientes : quia cæcitas eâ parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret. ( Rom. xi, 25.) (564( Quin et illud animadverte, præcedent vos in regnum Dei , quod Israëlem à regni Dei ingressu non prohibeat. Neque enim præcedit eum qui hoc loco nunquam futurus est, in quo ipse præcessit. Vide ergo num illud significatur futurum ; nempè ut salutem universus Israël consequatur, cum gentium plenitudo advenerit. ( Origenes comment. in Matt. tom. xvii , n.° 5.) (365) Reliquiæ enim in principio fidei salvae fient, et in fine mundi : ut cum subintraverit plenitudo gentium , tunc omnis Israël salvus fiat. (S. Hyeronimus in cap. viii Amos lib. 5. ) , (366) Illos autem carnales Israëlitas, qui nunc nolunt credere in Christum posteà credituros, id est filios eorum. ( Nam utiquè isti in suum locum oriendo transibunt) idem propheta testatur , dicens: Quoniam multis diebus sedebunt filii Israël, sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio , sine manifestationibus. Quis non videat sic esse judæos ? sed quid adjungat audiamus : Et posteà, inquit, revertentur filii Israël et inquirent Dominum Deum suum, et David regem suum : et stupescent in Domino : et in bonis ipsius in novissimis diebus. Nihil est istâ prophetiâ manifestiùs : cum David regis nomine intelligatur Christus, qui factum est, sicut dicit Apostolus, et semine David secundum carnem. ( S. Augustinus de civit. Dei lib. xviii cap. 28.) (567) Dicitur Israël primogenitus inter filios. Cum autem in Christum debaccharentur gentibus subditi sunt ; et secundam velut classem sortiti sunt. Habent enim et illi destinatum sibi tempus suæ donversionis : nam scriptum est quandò vero plenitudo gentium intraverit , tnnc omnis Israël salvus erit. (S. Cyril!us Alex. comment. in Isaiam lib. II cap. 4, V. idem Glap hyr. in Gen. lib. iv. versus finem , et comment. in Oseam, cap. iii.) (368) In die illâ abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui , quæ fecerunt vobis manus vestræ , iu peccatum. ( Is. xxxi, 7. )

« ElőzőTovább »