Oldalképek
PDF
ePub

ut non sit gens coram me cunctis diebus. ( Jerem.

[ocr errors]

36. )

(296) Deus ipse veniet et salvabit vos. Tunc aperientur oculi cæcorum et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus : et aperta erit lingua mutorum, ( Is. xxxv, 4, 5.)

15

(297) Demonst. evang. propos. vii, n. (298) De turbâ autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quæ hic facit. (Joan. vII, 31.

(299) Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes-Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? In ipsâ autem horâ multos curavit à langoribus et plagis et spiritibus malis; et cæcis multis donavit visum. Et respondit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis. Quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. (Luc. VII, 20, 21 22.)

(300) In evangelio, cum mitteret discipulos suos Joannes ad Dominum Jesum, dicebat: Tu es qui venturus est? an alium expectamus? Respondit Jesus cæcos videre, claudos ambulare, audire surdos. Hoc enim adventûs sui testimonium fore per Esaïam prophetam significaverat. Hæc ergo quæ annuntiavit per prophetas, in evangelio manifestavit : et quæ locutus est per prophetas in evangelio ipse complevit. (S. Ambrosius enar. in psalm. cxx, sermo 17, n. 7. ) (301) Atque illud etiam prædictum esse

Christum nostrum morbos omnes curaturuin, et mortuos excitaturum, ex his verbis audite. In adventu ejus saliet claudus sicut cervus, et diserta erit lingua mutorum cæci videbunt, et leprosi mundabuntur; et mortui resurgent et ambulabunt. Quæ quidem ab eo facta esse, ex confectis sub Pontio Pilato actls discere potestis. (S. Justinus apol. 1. cap. 48.)

(302) Sed ne quis nobis opponat nihil obstare quominùs et is qui apud nos dicitur Christus, homo ex hominibus, acta magica quæ dicimus miracula ediderit, ac propterea filius Dei esse ausus sit, jam demonstrationem statuemus, non dicentibus credentes, sed futura antequam fiant prædicentibus, necessariò fidem habentes eo quod ipsis oculis ita ut prædicta fuerunt evenisse et evenire videamus : quæ sanè demonstratio vobis quoque, ut arbitramur, maxima et verissima videbitur. (S. Just apol. 1.a cap. 30. )

Jam sæpè celsus, quia inficiari non poterat miracula quæ Jesus fecisse scribitur, illa præstigiis tribuenda esse calumniatus est : et nos contra sæpè pro viribus pugnavimus. Nunc autem nobis quasi interrogatis quâ causâ illum esse Dei filium judicamus, id responsi adscribit nos ita judicasse, quod cæcos et claudos curaverit : quibus addiť; quodque ut dicitis vos, mortuos suscitaverit. Claudos et cæcos à Jesu curatos fuisse, quamobrem illum pro Christo, deique filio la bemus, indè perspicuum est, quod in prophctis scriptum sit : Tunc aperientur oculi cæcorum etc. ( Origenes contra Celsum lib. II, n.

48.)

Quæ ( miracula) videntes tunc judæi, dæmo. niacâ fieri potentiâ arguebant: cum omnia sic futura ut facta fuere arcanæ illorum litteræ continerent. Legebant quippè, cum aliorum prophetarum, tum Esaïæ verba, dicentis etc. (Lactantius divin inst. lib, iv, cap. 15.)

Videtis certè quemadmodùm prædicationem doctrinæ apostolicæ propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quæ apostoli annuntiabunt 7 demonstrabuntur hæc à prophetis ante fuisse prædicta; quæ etsi attestabantur miracula, non defuissent ( sicut etiam nunc quidam adhuc muscitant) qui magicæ potentiæ cuncta illa tri. buerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione propheticâ vinceretur. Magicis enim artibus longè antequam nascerentur prophetas sibi constituere à quibus prænuntiarentur, nemo utiquê diceret. ( S. Augustinus contra Faustum lib. XII, cap. 45. )

(303) Quin hoc quoque considerandum est, quod prodigiosæ et admirandæ potentiæ eos quidem qui Domini tempore extitissent invitare poterant ad credendum : ut non servassent post multa tempora evidentem demonstrationem : cum ex quoque jam pro fabulis penè habeantur. Plus enim potentiis ac miraculis illius temporis potuit ad persuadendum prophetia, quæ nunc cum potentiis ipsis et miraculis expenditur ac comparatur ; confirmans prophetiæ indagatores ut fidem habeant iis potentiis prodigiosis et admirandis. (Origenes in Jcar. tom. 1, n. 28)

Disce igitur si quid tibi cordis est, non solùm idcircò à nobis Deum creditum Christum, quia mirabilia fecit: sed quia vidimus in eo facta esse omnia quæ nobis annuntiata sunt vaticinio prophetarum. Fecit mirabilia : magnum putassemus; 'ut et vos nunc putatis, et judæi tune putaverunt ; si non illa ipsa facturum Christum prophetæ omnes uno spiritu prophetassent. (Lactantius divin. instit. lib. v, cap. 3.)

(504) Voyez ci-dessus, art. v, n.o 11 note 263. (505) Voyez ci-dessus art. IV, § 3, n.° note 251.

I

(306) Voyez ci-dessus art. 1 § 3, n.o 1 note 186.

(307) Voyez Ibid. note 187.

(308) Voyez ci-dessus art. iv §2, n.o 1, note 231 et art. III § 4, n. 1, note 203.

(309) Voyez ci-dessus art. III, § 5, n.o ш,

note 217.

(310) In diebus illis venit Joannes-Baptista prædicans in deserto Judea, et dicens : pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cœlorum. (Matth. II, 1.)

:

(311) Exindè cœpit Jesus prædicare et dicere: pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cœlorum. (Matth. iv, 17.)

(312) Jesus ergo cum cognovisset quia venturi erant ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterùm in montem ipse solns. (Joan. vi, 15.)

(315) Ait illis Jesus: cujus est imago hæc, et superscriptio ? Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis

reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari et quæ sunt Dei, Deo. (Matth. xxii, 20, 21.)

ita

(314) Vade ad mare et mitte hamum eum piscem qui primas ascenderit tolle et aperto ore ejus invenies staterem illum assumens da eis pro me et te. (Matth. xvii,

;

26.

(315) Ait autem ei quidam de turbâ : Magister dic fratri meo ne dividat meam hæreditatem. At ille dixit illi: homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos. (Luc x11, 15, 14. )

(316) Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei utiquè decertarent ut non traderer judæis. Nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu : respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. (Joan. xvIII, 36, 37.)

( 317 ) Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna et dominabitur à mari usque ad mare, et à flumine usque ad terminos orbis terrarum. (Ps. LXXI, 7, 8.)

(518) Judicabit gentes: arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres " et lanceas suas in falces.

Non levabit gens contra gentem gladium; nec exercebuntur ultrà ad prælium. (Is. 11, 4.) (319) Voyez ci-dessus art. 1, § 5 n.° 5,

note 251.

(320) Voyez ci-dessus art. IV, § 3, n. v. Note 254.

« ElőzőTovább »