Oldalképek
PDF
ePub

:

Quid igitur Jeremias inquit : Disponam vobis testamentum novum. Vides et novi nomen in veteri vides et ipsam appellationem tot ante annis effulsisse. Disponam vobis testamentum novum. Sed undè videamus quod et vetus ipse dederit, cum dixisset. Disponam vobis testamentnm novum, adjecit : Non juxta testamentum quod disposui patribus vestris. (S. Joannes Chrysost. de poenitentiâ homil. vi. n. 4.)

(278) Non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam `de manu vestrâ. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda; quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Malach. 1, 10, 11.)

A

(279) Hinc de sacrificiis quidem quæ tunc à vobis offerebantur sic Deus, ut jam dixi, per Malachiam unum ex duodecim loquitur. Non est voluntas mea in vobis, dicit Dominus, et sacrificia non suscipiam de manibus vestris : proptereà quod ab ortu solis usque ad occasum nomen meum glorificatum est in gentibus et in omni loco offertur incensum nomini meo " et victima pura : quoniam magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus Vos autem illud profanatis. De iis autem quæ in omni loco à nobis gentibus offeruntur ei sacrificiis, hoc est de pane eucharistiæ, jam tum prædicit illud etiam addens, nomen suum à nobis glorificari,

[ocr errors]

:

à vobis autem profanari. (S. Justinus dial. cum tryphone cap. xli. )

(280) Vis et ut alios prophetas in te armem, qui hoc ipsum apertè dicunt futurum, ut vestra finem sortiantur, nostra autem efflorescant; totoque orbe terrarum propagetur Christi præconium; aliudque sacrificiorum genus inducatur, iis quæ apud vos fuerunt abrogatis. Audi igitur Malachiam qui cæteris prophetis fuit posterior. Nondùm enim Isaiæ aut Jeremiæ produco testimonium, neque cujusquam aliorum qui præcesserunt captivitatis tempus ne dicere possis hæc mala quæ prædixerunt accidisse in captivitate. Sed adduco prophetam qui fuit post reditum ex Babylone, ac post civitatis instaurationem de que rebus vestris apertè vaticinatus est. Etenim postquam rediissent, ac restitutâ civitate templum extruxissent, sacrificia que peregissent, hanc præsentem desolationem prædicens, futuramque sacrificiorum sublationem, hoc pacto ex personâ Dei loquitur Malachias. Si accipiam facies vestras, dicit Dominus omnipotens : quoniam ab ortu solis usque ad occasum nomen meum glorificatum est inter gentes et in omni loco incensum offertur nomini meo et sacrificium purum vos autem inhonorastis illud. Quandò hæc evenerunt, judeæ ? Quandò in omni loco incensum oblatum est Deo ? Quandò sacrificium purum. Non posses aliud proferre tempus quam hoc, posteà quam Christus advenit. Quod, nisi de hoc tempore prædixit? nisi de nostro sacrificio vaticinatuş est. Sed de judaico etiam legi repugnat prophetia.

[ocr errors]

Nam cum Moses vetet alio in loco sacrificium fieri præterquam in eo quod elegit Dominus Deus, cumque ille in unum locum sacrificia illa concluscrit, sanè propheta dicens quod in omni loco incensum adolendum sit, ac sacrificium purum, adversatur, et repugnat Mosi. Verum nulla est inter eos pugna neque dissentio. Ille de alio locutus est sacrificio et hic de alio post vaticinatus est. Undè hoc declaratur ? tum ex iis quæ dicta sunt, tum ex aliis pluribus signis. Ac primum ex ipso loco. Non enim in unâ civitate, quemadmodùm sub judæis, sed ab ortu solis usque ad occasum prædixit hanc culturam esse celebrandam. Prætereà ex sacrificii modo : siquidem purum illud appellans, declaravit de quo loquaretur. Deniquè à personis offerentium. Non enim dicit in Israël, sed in gentibus. At ne putares quod in unâ, duabusve aut tribus civitatibus, hoc culture genus instaurandum esset, non simpliciter dixit in omni loco ; sed à solis ortu usque ad occasum demonstrans quod quantum terræ sol adspicit; tantumdem evangelium esset occupaturum. ( S. Joannes Chrysost. contra judæos, ora. v. n.o 12)

(281) Malachias apertè et in fine omnium prophetarum de abjectione Israël, et vocatione gentium. Non est mihi voluntas in vobis etc. (S. Hyeronimus epist. 2. ad Paulinam 1.a de studio scrpt.)

(282) Malachias prophetans ecclesiam quam Christum cernimus propagatam judæis apertissimè dicit ex personâ Dei : Non est mihi vo

per

luntas in vobis etc. hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundùm ordinem Melchisedech, cum in omni loco, à solis ortu usque ad occasum Deo jam videamus offerri, sacrificium autem judæorum quibus dictum est. Non est mihi voluntas in vobis, nec accipiam de manibus vestris munus cessasse negare non possunt qui adhuc expectant alium Christum: cum hoc quod prophetatum legunt, et impletum vident, impleri non potuerit nisi per ipsum. (S. Augustinus de civit. Dei lib. xvIII, cap. 55, n.o 3 )

....

(283) Euntes ergo docete omnes gentes. docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. (Matth. xvIII, 19, 20,)

Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate evangelium omni creaturæ . . . . Illi autem profecti prædicaverunt ubiquè; Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. (Marc. XVI, 15, 20.)

(284) Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Iraël Matth. xv, 24.)

:

( 285 ) In viam gentium ne abieritis et in civitates samaritanorum ne intraveritis : sed potiùs ad oves quæ perierunt domus Israël. (Marc. x, 5, 6.)

(286) Eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaâ et Samariâ et usque ad ultimum terræ. ( Act, 1, 8. )

(287) Tunc constanter Paulus et Barnabus dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad

gentes. Sic enim præcepit nobis Deus. (Act. x, III, 46, 47.)

(288) Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere, sed adimplere. Matth. v, 77.)

XXX, 21. Levit,

(289) Custodi verbum tuum legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. ( Exod. x11, 24 ) Vid. etiam Exod. xxvi, 43 vi 18, xvi, 29, 34, xvii, 7, xxiii, 41, Num, x, 8, XVIII, 8

alibi multoties.

[ocr errors]

23,

21 "

319

XIX 21 et

(290) Dabo tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in posses→ sionem æternam. (Gen, xvii, 8.)

(291) De advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terrâ vestrâ, hos habebitis famulos, et hæreditatis jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum, (Levit, xxv, 45, 46.)

Assumes fubulam et perforabis aurem ejus in januâ domus tuæ et serviet tibi usque in æternum. (Deut. xy, 17.)

(292) Positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum. ( Jos. iv, 7.) (293) Stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.... Fidelis erit domus tua et regnum tuum usque iu æternum. ( 2 Reg. vII, 15, 16.)

(294) Tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum. (Is. XXXII, 14.) ( 295 ) Si defecerint leges istæ coram me, dicciueDt nus tunc et semen Israël deficiet ;

« ElőzőTovább »