Oldalképek
PDF
ePub

Hanc appellationem ex rebus ipsis illi attribuit. Illud verò non parum nobis utile erit, cum judæi à nobis petent vocis Emmanuel interpretationem. Isaias namque dixit Christum sic vocandum fore et tamen nusquam sic vocatus est. Respondeamus ipsis cum dixisse rerum significationem ipsius nomen esse. ( S. Joannes Chrisost. in cap. 1 Isaiæ, n.o 9. }

[ocr errors]

Cur ergo, dices, non vocatus est Emmanuel sed Jesus Christus ? Quia non dixit vocabis, sed vocabunt; nempè populi et ipse rerum exitus. Hic rei quæ contigit nomen imponit et hic est mos scripturæ, res quæ contingunt pro nomine ponere. Nihil enim est aliud vocabunt Emmanuel, quam videbunt Deum cum hominibus. Nam semper cum hominibus fuit; sed nunquam ita manifestè. Idem in Matth. homil. v, n.o 2.)

(259) Post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. (Is. 1, 26.)

(260) Visitavit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbrâ mortis sedent; ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. ( Luc 1, 78, 79.)

(261) Viderunt oculi mei salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium. (Luc 11, 30, 31, 32.)

[ocr errors]

(262) Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit ille nobis annuntiabit omnia. (Joan. IV, 25.)

(265) Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terræ,

et principes conveneruut in unum adversùs Do minum, et adversus Christum ejus. Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus à nobis jugum ipsorum. Qui habitat in cœlis irridebit eos et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad cos in irâ suâ, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Dominus dixit ad me. Filius meus es tu : ego hodiè genui te. Postula à me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Reges eos in virgâ ferreâ, et tanquam vastinguli confringes eos. (Ps. 11, 1 et seq.)

(264) Et ibunt populi multi, et dicent : Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas, et ambulavimus in semitis ejus. Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et judicabit gentes et arguet populos multos. (s. 11, 3, 4.)

rem

(265) Huet demonst. evang. propos. VII, n.o 15. (266) Non faciet avolare à te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes præceptorei tuum : et aures tuæ audient verbum post tergum monentis ; hæc est via; ambulate in eâ ; et non declinetis, neque ad dexteram, neque ad sinistram. (Is. xxx, 20, 21.)

(267) Ego Dominus vocavi te in justitiâ: st apprehendi manum tuam, et servavi te, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium; ut apcrires oculos cæcorum. (Is- XL 11, 6, 7.)

[ocr errors]

(263) Et dixit: parum est ut sis mihi servus

ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel conver tendas. Ecce dedi te in lucem gentium; ut sis ad extremum terræ. ( Is. XLIX, 6.)

salus mea usque

(269) Nobis igitur datum est audire, et intelligere et salvari per hunc Christum ; et omnia à patre revelata cognoscere. Propter ea dicebat ad eum Magnum est tibi ut voceris servus meus ut constituas tribus Jacob, et dispersiones Israelis convertas. Posui te in lucem gentium; ut sis in salutem eorum usque ad extremum terræ. (S. Justinus dial. cum tryphone cap. cxxI.)

[ocr errors]

(270) Quam pulchri super montes pedes annuntianis ; et prædicantis pacem; annuntiantis bonum; prædicantis salutem; dicentis salutem; dicentis Sion regnabit Deus tuus . . . . Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium: et viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. ( Is. LII, 7, 10.)

[ocr errors]

(271) Inclinate aurem vestram et venite ad me. Audite, et vivet anima vestra; et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Ecce testem populis dedi eum ducem et præceptorem gentibus. ( Is. Lv, 3, 4. ) (272) Spiritus Domini super me : eo quod unxerit Dominus me. Ad annunciandun mansuetis misit me ; ut mederer contritis corde ; et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis. apertionem ut prædicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes. (Is. LXI, 1, 2.)

:

(275) Filii Sion exultate, et lætamini in

Domino Deo vestro : quia dedit vobis doctorem justitiæ (Joel 11, 23.)

:

(274) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Juda, fœdus novum ; non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, in die quâ apprehendi manum eorum ut educerem eos de terrâ Ægypti : pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus. Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit ultrà vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens, cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me, à minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus. Quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor ampliùs. ( Jérem. xxx1, 31 et seq.)

(275) Voyez Huet demonst. evang. propos, VII, n.o 16.

(276) Nam si illud prius ( testamentum) culpâ vacasset, non utiquè secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicet: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum; non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die quâ apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terrâ Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoe est testamentum quod disponam domui Israël post

dies illos, dicit Dominus; dando leges meas in mentem eorum : et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque proximum suum, et uuusquisque fratrem suum, dicens, cognosce Dominum : quoniam omnes scient me, à minore usque ad majorem eorum : quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. Dicendo autem novum, veteravit priùs : quod autem antiquatur, et senescit propè interitum est. (Hebr. v111, 7 et seq.)

(277) Diversa non sunt (duo testamenta) quia novum veteris adimpletio est : et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte susceptâ, nos hæredes regni æterni fecit; abdicato et ex hæredato populo judæorum : sicut Hieremias propheta testatur, cum loquitur talia: Ecce dies venient dicit Dominus etc. ( Lactantius divin. inst. lib. IV cap. 20.

:

venit

Abiit ergo ille dies testamenti veteris : dies novus, quo testamentum consummatum est novum, de quo dicit Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Israël, et domui Juda, testamentum novum; non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die quá apprehendi manum ipsorum, educere illos de terrá AEgypti. Et quâ ratione mutatum sit testamentum adjecit : Quoniam ipsi non manserunt in testamento meo et ego neglexi eos, dicit Dominus. ( S. Ambrosius epist. XLIV Horentiano n.o 15.)

« ElőzőTovább »