Oldalképek
PDF
ePub

, & Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. (Is. v 1 1 i, 18. } ( 251 ) Parvulus enim natus est nobis : et filius datus est nobis ; et factus est principatus super humerum ejus ; et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius , Deus fortis , pater futuri sæculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium : et pacis non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit ; ut confirmet illud, et corroboret in judicio, et justitià ; amodò et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum fecit illud. ( Is. ix, 6, 7. ) ( 252) Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum. Vertet Syriam ab oriente, et Philistiim ab occidente : et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus: sed manus ejus extenta. Et populns non est reversus ad percutientem se : et Dominum exercituum exquisierunt : et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam. ( Is. 1 x, 1 1 et seq.) ( . T ) Voyez Is. chap. x. vers. 5 , 13, 24, 95. (a54 ) Egredietur virga de radice Jcsse, ct flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini ; spiritus sapientiae et intelHectus ; spiritus consilii et fortitudinis; spiritus scientiæ et pietatis : et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundùm visionem oculorum judicabit , neque secundùm auditum auriuin arguet. Sed judicabit in justitiâ pauperes et arguet in æquitate pro mansuetis terrae. Et percutiet terram virgà oris sui ; ét spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit justitia cingulam lumbiorum ejus, et fides cinctorium unum ejus. Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hoedo accuBabit. Vitulus et leo et ovis simul morabuntur : et puer parvulus minabit eos. Vitulus' et ursus pascentur simul : requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas. Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ; et in cavernâ reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. Non nocebunt et non occident in monte sancto meo : quia repleta est terra scientià Domini , sicut aquæ maris operientes. In die illâ radix Jesse qui stat in signum populorum : ipsum gentes deprecabuntur : et erit sepulchrum, ejus gloriosum. (Is. x 1 , 1 et seq. ) ( a55) Hanc itaque prophetiam non temerè hoc loco protulit : sed quia hostium impressionem metuebant, qui regnum Davidicum se destructuros minabantur, aptè docet eos quæ fieri nequeunt tentare. Oportet enim, inquit, Davidicam stirpem conservari , donec veniat quod repositum est ; et expectatam gentibus salutem præbeat. ( Theodoretus in Is. cap. v 1 1.) ( 256) Demonst. evang. propos. v 1 1, n.° 1 5• ( 257 ) Jam vcrò quemadmodùm ex virgine oriturum conceptis verbis Esaias prædixit, audite. Sic autem locutus est Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium et dicent super nomine ejus , Λ'ούiscum Deus. Quæ enim incredibilia erant : ct fieri non posse hominibus videbantur, ea Deus per spiritum propheticum futura prænuntiavit i;t cum venissent, fides cis non denegaretur : scd ex co quod esscnt prædicta crederentur, Ne qui autem prolatam prophetiam minùs intelligentes eadem nobis objiciant quæ poetis Jovem dicentibus ad mulieres rei venereæ causa ventitasse, objecimus verba, explicare tentemus. Illud ergo, ecce virgo in utero habebit significat absque concubitu concepturam. Nam si cum aliquo consuevisset, non jam esset virgo. Sed virtus Dei superveniens virgini fecit, ut tum eum esset virgo praegnaret. Et qui tunc ad ipsam virginem missus est angelus Dei sic latum ei nuntium attulit : Ecce concipies in utero ex spiritu sancto ; et paries filium : et filius Altissimi vocabitur : et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum ; quemadmodùm docuerunt qui omnia ad Salvatorem nostrum Jesum Christum litteris mandarunt : quibus quidem credimus, quia per eum etiam quem jam diximus, Esaiam spiritus propheticus ita uti exposuimus nasciturum dixit. ( S. Justimus apol. 1 , cap. 33. ) . Isaiam quoque audi qui id diu ante prænuntiavit.Capiant si fiant igne combusti : quia puer natus est nobis , et filius datus est nobis : et vocabitur nomen ejus , magni consilii angelus , admirabilis, consiliarius , Deus fortis, princeps pacis , pater futuri sæculi. IIoc de puero homine dici non posse palam est vel iis qui admodùm contentiosi sunt. Nullus quippè homo à sæculo - Deus fortis vocatus est, ut neque tantæ pacis princeps. Nam pacis ejus inquit non est terminus id declarat 1 erum eventus, qui totam pervasit terram , universum mare , coelumque habitabilem, et inhabitabilem , montes, saltus, colles , A die illâ à quâ Christus incipiens in coelum ascensurus dixit pacem meam do vobis, ( S. Joannes Chrysost. contra Judæos quod Christus sit Deus.) An credere dubitatis, vel recusatis virginis

partum, cum magis credere debeatis sic decuisse

nasci hominem Deum. Et hoc namque accipite per prophetam fuisse prædictum. Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Non ergo dubitabitis virginem parientem, si velitis credere Deum nascentem; mundi regimen non relinquentem ; et apud homines in carne venientem , matri foecunditatem afferentem, integritatem non auferentem, (S. Augustinus de fide rerum quæ non videntur cap. 1 1 1 , n°. 5. ) ( 258) Quæst. cxxxv. Si verus ille Christus est qui actionem, et appellationem divinæ scripturae consentaneam habet; Christum autem vocatum iri Emmanuelem divina scriptura prædixit, quomodò verus Christus existimabitur Dominus, qui ex quo natus est nusquam Emmanuelis nomen accepit? Postquam enim Christus advenit, nemo illum Emmanuelis appellatione nominatim designavit. Resp. Si in evangelicis narrationibus continetur divinarum de Christo praedictionum eventus , nos quos beatus Matthæus edocuit ipsum esse quem divina prædictio Emmanuelis nomine vocatum iri præstituit ; quomodò non vocatur Emmanuelis nomine ? Non desiit autem sancta Dei ecclesia, sancti evangelii instituta disci

[ocr errors]

plina, Emmanuelem appellare Dominum. Habemus autem Christi appellatione caeteras omnes inclusas Christi appellationes : etsi non omnibus semper utimur. Neque enim quia vocatur Emmanuel, est : sed quia est, vocatur. (Quæst, et resp. ad Orthodoxum quæst. cxxxv. ) At nos è coatrario admonendos eos existimavimus uti cohaerentia quoque hujus capituli recognoscant ; subjuncta est enim interpretatio Emmanuel nobiscum Deus ; ubi , non solùm sonum nominis spectes, sed et sensum. Sensus autem hebraicus quod est Emmanuel suæ gentis est : sensus autem ejus quod est nobiscum Deus, eâ interpretatione communi est. Quæro ergo an ista vox nobiscum Deus , quod est Emmanuel , exindè quo Christus inluxit agitetur in ChristoEt puto ex toto non negabis. Nam qui ex ju* daismo credunt in Chrislo, ex quo in eum credunt , Emmauuel cum volent dicere, nobiscum Deum esse significant, atque ita constat jam vemisse illum qui prædicabatur Emmanuel : quia quod fignificat Emmanuel venit, id est nobiscum Deus. ( Tertullianus contrà Judæos cap. 1 x. ) Emmanuel autem nunquam vocitatus est, sed Jesus qui latinè dicitur salutaris, sive salvator : quia cunctis gentibus salutifer venit. Sed propheta declaravit hoc nomine quod Deus ad homines in carne venturus essct; Emmanuel enim significat nobiscum Deus : scilicet quia illo per virginem nato, confiteri homines oportebat Deum suum esse , id est in terrâ et in carme mortali, ( Lactantius divin. instit. lib. 1 v , chap. 12. ).

« ElőzőTovább »