Oldalképek
PDF
ePub

(241) Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz tu et qui derelictus est Jasub filius tuus... Et dices ad eum vide ne sileas : noli timere, et cor tuum non formidet à duabus caudis fumigantium titionum istorum ... Non stabit ct non erit istud: sed caput syriæ Damascus. et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus. (Is. vII, 3, 4, 7, 8.)

(242) Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: Pete tibi signum à Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentabo Dominum. Et dixit : Audite ergo domus David: numquid parum vobis est molestos esse hominibus; quia molesti estis et Deo meo. Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, butyrum et mel comedet; ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Quia antequam sciat puer reprohare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris à facie duorum regum suorum. Adducet Dominus super te, et snper populum tuum, et super domum patris tui, diesque non venerunt à diebus separationis Ephraim et Juda cum rege Assyriorum. (Is. v, 10 et seq.)

(245) Démonst. évang. propos. Ix, cap. 9. n.° 4.)

(244) Tum trypho respondit: scriptura non habet. Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium. Sed, tua adolescentula in utero concipiet

et pariet filium et quæ à te recitata sunt. Tota etiam prophetia in Ezechiam dicta est, in quem etiam venisse demonstrantur quæ hoc oraculo continentur. (S. Justinus dial. cum tryphone cap. LXVII.)

Deus igitur homo factus est, et ipse Dominus salvabit nos, ipse dans virginis signum. Non ergo vera est quorumdam interpretatio, qui ita audent interpretari scripturam: Ecce adolescentula in ventre habebit, et pariet filium. Quemadmodùm Theodotion Ephesius interpretatus est, et Aquila ponticus, utrique judæi proselyti, quos sectati ebionæi, ex Joseph generatum eum dicunt. ( S. Iræ. neus contra hæres. lib. 1, cap. 21, n.o 1.)

( 245 ) Imò autem quod dixerit, ipse Dominus dabit signum, id quod erat inopinatum generationis ejus significavit ; quod nec factum esset aliter, nisi Deus Dominus ipse dedisset signum in domo David. Quid enim magnum, aut quod signum fieret in eis quod adolescentula concipiens, ex viro peperisset; quod evenit omnibus quæ pariunt mulieribus. Sed quoniam inopinata salus hominibus inciperet fieri Deo adjuvante, inopinatus et partus virginis fiebat, Deo dante sig num hoc; sed non homine operante illud. (S. Iæ_ neus contra hæres lib. 11, cap. 21, n.o 6. )

Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetæ. Et meritò; præstruit enim fidem incredibili rei dicendo quod signum esset futurum. Propterea, inquit, dabitur vobis siguum. Ecce Virgo concipiet in utero, et pariet filium. Signum autem

à Deo, nisi novitas monstruosa fuisset, signum non videretur. Denique si quando ad dejiciendos aliquos ab hâc divinâ prædicatione vel convertere singulos simplices quoque gestitis mentiri, addetis quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram scriptura contineat. Hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvencule scilicet prægnatus, et et partus. (Tertullianns adv. judæos cap 1x.)

[ocr errors]

Narratur Dominus dixisse ad Achaz, pete tibi signum à Domino Deo tuo, in profundum, sive in excelsum sequitur signum datum, nempè ecce Virgo concipiet et pariet filium. Et quid autem signum est parere puellam non virginem. (Origenes contra Celsum, lib. 1, n.° 55.)

Non petam et non tentabo Dominum. Hæc ille verba, non quasi absque signis crederet, sed velut contradicens usurpavit. Undè propheta non ampliùs cum eo loquitur, sed cum universâ David cognatione, et ait; Audite nunc domus David numquid parum vobis est certamen præbere hominibus. Non satis ergo vobis est quod prophetis contradicitis, quodque Dei famulis resistitis: sed et Domino ipsi præcipienti palam non obtemperatis. Attamen etiam nolentibus signum vobis daturus est novum et admirabile dabit Dominus ipse vobis signum signum etenim, et signum maximum appellatur hic partus. Nemo autem signum vocat id quod singulis diebus fit. Quod si non virgineus, sed nuptialis est partus, quomodò id quod secundum naturam de more procedit. Ecce Virgo in utero concipiet, et pariet filium.

Hoc ergo verè signum. (Theodoretus in Is. cap. vi. (246) Quod si judæus de voce rixari volet, negabitque scriptum esse Ecce Virgo sed ecce adolescentula; dicemus vocem Alma quam LXX interpretes per virginem, alii per adolescentulam verterunt, in Deuteronomio, ut aiunt, reperiri ut virginem significet. ( Origenes contra Celsum lib. I n. 55. )

Ostendant igitur judæi in scripturis alicubi positum Alma, ubi adolescentulam tantùm, et non virginem strictè et concedimus eos illud quod in Isaiâ apud nos dicitur, ecce virgo concipiet, non absconditam virginem, sed adolescentulam significari jam nuptam. (S. Hyeronimus liber quæst. hebraicorum in Genes. in cap. XXIV, vers. 45.)

(247) Sed dicunt rursùs judæi, de Ezechia hoc dictum est ad Achaz. Legamus igitur scripturam. Pete tibi ipsi signum à Domino Deo tuo, in profundum, aut in sublime. Atqui signum maximè admirabile, ac præter opinionem esse debet... Cum regnante Achaz dixerit Hesaias: Achaz verò sexdecim duntaxat agnis regnaverit, quos intra dicta est ad eum prophetia, judæorum contradictionem revinxit. Successor cjus Ezechias Achazi filius, qui cum regnum adiit, annorum quinque et viginti erat. Cum enim prophetiæ tempus annorum sexdecim spatio circumscribatur, novem ante prophetiam annis fuerat ex Achaz natus. Quid igitur de eo qui jam natus erat etiam antequam pater ejus regnam adiret prophetiam loqui necesse erat? Non enim dixit

accepit, sed prædictionis modo accipiet virgo. (S. Cyrillus hyerosol. cathech. x11, cap. 22.)

Dein asseverant prophetiam de uxore Achaz dicere illud Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, ut intelligamus ex eo natum Ezechiam. Atqui dum prophetiæ verba non examinantes inconsideratè quod lubet arripiunt, tum hoc etiam solum habere videntur, quo fiuem propositum ac sententiam confirment. Verùm ô viri optimi, dixerit quispiam illis, quis Ezechiam vocavit Emmanuel. ( S. Cyrillus alia comment. in Is. lib. I, orat. 4.)

(248) Et accessit ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Domiuus ad me : voca nomen ejus, accelera spolia detrahere, festinapræ-dari. Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samaria, coram rege Assyriorum. (Is. vIII, 3, 4.)

(249) Et adjecit Domiuus loqui ad me, dicens: pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romelia, propter hoc ecce Dominus adducet super cos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus. Et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus. Et ibit per Judam inundaus et transiens, usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terræ tuæ, ô Emmanuel. (Is. v111, 5 et seq. )

(250) Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel

[ocr errors]
« ElőzőTovább »