Oldalképek
PDF
ePub

estendimus) per virtutem Dei genitus est. Ac Jesse quidem proavus Christi secundùm oraculum fuit, Jacobi autem et Judæ filius secundùm generis successionem. (S. Justinus apol. 1.a cap. 32.)

Ex hujus ipsius domo Christum generatum iri secundùm carnem et ipse David et ali prophetæ annuntiaverunt. Apud Esaiam ita scriptum est : Et erit in die illá radix Jesse, et qui exurget principari in nationes. In eum gentes sperabunt; et erit requies ejus in honore, Et alio loco exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiæ et intellectús, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis : et implebit eum spiritus timoris Domini. Jesse autem fuit pater David, ex cujus radice ascensurum esse florem prælocutus est. (Lactantius divin. instit. lib. iv cap. 3)

(222) Ecce dies veniunt, dicit Dominus: suscitabo David germen justum (in paraph. Jonathan David Messiam justorum) et regnabit rex et sapiens erit: et faciet judicium et justitiam in terrâ. in diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster (Jerem. xxIII, 5, 6.)

(223) Suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David. Ipse pascet eas : et ipse erit iis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum et faciam cum eis pactum pacis. ( Ezech. XXX, IV, 23, 24, 25.)

(224) Confiteantur ergo necesse est judæi longè post tempora David hæc esse prædicata. Est autem David iste qui nomen parentis secundum originem carnis accepit, nomen sumens ejus cujus ex genere sumebat et corpus. ( S. Hilarius tractat. in Psalm. cxxxi, n.o 2

David autem Dominum dicit Christum, ut ex David secundùm carnem oriundum. ( Theodoretus in Ezech. lib, xv, cap. 37, vers. 24.)

(225) Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David orientem justum et regnabit rex et intelliget, et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter : et hoc est nomen quo vócabant eum Dominus Josedec ipse in prophetis. Judæi attoniti conantur hæc imprudenter trahere ad Zorobabelem. Verum illos etiam considerare oportebat illnm non regem fuisse, sed ducem populi; nec illum Josedec fuisse nominatum. Sed neque illi convenit nominis interpretatio. Signi. ficat enim id nomen Dominus justitia nostra, vel juxta Syri interpretationem, Domine justifica nos. Neutrum autem convenit Zorobabeli. Cæterùm quia typus erat Christi Domini, et captivos à Babylone in Judæam reduxit, quemadmodùm Christus mancipatos à diabolo traxit ad veritatem, si quis typicè ista illi adaptari volet, absurdi nihil faciet. (Theodoretus in Jerem. cap. xxIII, ver. 5, 6.)

(226) Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi sua; et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui :

sicut locutus est per os sauctorum qui à sæculo sunt prophetarum ejus. (Luc. 1, 68, 69. 70.)

(227) Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est ? Dicunt ei, David. (Matth. xxII, 41, 42.)

(228) Clamaverunt dicentes : Domine miserere nostri fili David. (Matth. xx,

30.)

Et clamavit dicens: Jesu fili David miserere mei. (Luc XVIII, 38.)

Secuti sunt duo cæci clamantes et dicentes : Miserere nostri fili David. ( Matth. 1x, 27. )

Et ecce mulier chananæa à finibus illis egressa clamavit: Miserere mei Domine fili David. ( Matth. XV, 22.)

(229) Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? ( Matth. x11, 23.) ( 250 ) Turbæ autem quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant dicentes: Hosanna filio David. (Matth. xx1, 19.)

......

(251) Et tu Bethleem Ephrata, parvulus es in millibus Juda. Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël et egressus ejus ab initio, à diebus æternitatis. . . . . . Et stabit et pascet in fortitudine, in sublimitate nominis Domini Dei sui ; et convertentur : quia nunc magnifieabitur usque ad terminos terræ et erit iste pax. ( Mich. v, 2, 45.)

(232) Voyez Huet démonst. evang. Propos. VII, n. 25.)

(233) Et congregans principcs sacerdotum, et scribas sciscitabatur ab eis ubi Christus nasce

retur. At illi dixerunt ei : In Bethleem Juda: sic enim scriptum est per prophetam Bethlem etc. (Matth. 11 45, 6.)

[ocr errors]

Et tu

(254) Alii dicebant: hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid à Galileâ venit Christus. Quia ex semine David, et de Bethleem cas tello ubi erat David, venit Christus. ( Joan. VII, 41, 42.)

(235) Perpende autem prophetiæ accusationem. Non enim dixit; in Bethleem manebit : sed exibit. Itaque id tantùm prophetia exprimebat, quod ibi nasciturus esset. Quidam autem eorum, impudenter dicunt, hæc de Zorobabele prænuntiata fuisse. Sed quomodò sic possunt intelligere? Non enim egressus ejus ab initio ex diebus sæculi. Quomodò autem illud quod initio dicitur, de te exibit in illum convenire possit? Non enim in judæâ, sed in Babylone natus est; undè etiam Zorobabel appellatus fuit, quia ibi ortum duxit. (236) S. Joannes Chrisost. in Matth. homil. vi, V. Luc, chap. II, vers. I et suiv.

Ubi autem terrarum nasciturus esset, quomodò aliàs propheta Michæas prædixit audite: sic autem dixit: Et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minimas es in principibus Juda. Ex te enim egredietur dux, qui pascat populum meum. Est autem vicus quidam in terrâ judæorum stadiis triginta quinque hierosolymis distans, ubi natus est JesusChristus; quemadmodùm et ex descriptionibus censûs discere potestis, quæ sub Cyrino primo vestro in Judæâ præside confecta sunt. (S. Justinus apol. 1, cap. 54.)

Prætereà autem locus quidam certus in quo is oriturus sit de quo feruntur tot vaticinia. Et tu, inquit, Bethleem domus Ephrata minima es ut sis in millibus Juda. Ex te mihi egredietur dux qui pascat populum meum Israël. Et exitus ejus ab initio, ex diebus sæculi. Et omnes confitentur in Bethleem Jesum esse natum. Quin etiam incolæ ejus loci speluncam ibidem monstrant iis qui ab externis terris venerint ad spectandum. Et locus quidem hic ubi ortus ejus futurus fuit prædictus est. Eusebius demonst. evang. lib. 111, præmium n.o 2.)

(237) Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth ; ut adimpleretur quod dictum est per prophetam : Quoniam Nazaræus vocabitur, (Matth. 1, 23.)

:

(238) Hic erit magnus et filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in æternum. (Luc 1, 32.)

[ocr errors]

...

(239) Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ regis Juda, ascendit Rasin rex Syriæ et Phacée filius Romelia rex Israel in Jerusalem ad præliandum contra cam. . . . . Eo quòd consilium inierit contra te Syria in malum, et filius Romelia, dicentes: ascendamus ad Judam et suscitemus eum et evellamus eum ad nos : reponamus regem in medio ejus filium Thabul. (Is. vII, 1, 5, 6.)

(240) Et nuntiaverunt domui David, dicentes : requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus; sicut moventur ligna sylvarum à facie venti. (Is. vII, 2.)

« ElőzőTovább »