Oldalképek
PDF
ePub

tiùs quam alii omnes, magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi prædixerit adventum, neque solum ea quæ facturus esset ante commemorarit, sed etiam tempus præsignificarit, numerumque adscripserit annorum qui usque ad illius adventum intercesserunt, apertè percensitis omnibus calamitatibus quæ post admissum perfidiæ scelus in eos essent invasuræ meritò, ut Deo infesti et veritatis hostes; audent impudenter asserere non esse prophetam qui hæc et infinita alia ediderit oracula; sufficere arbitrati suam sententiam ad hoc mendacium confirmandum. ( Theodoretus comment. in Danielem præfat. )

(196) Quæ quia vidit Porphyrius, universa completa et transacta negare non poterat. Superatus historiæ veritate in hanc prorupit calumniam ut ea quæ in consummatione mundi de antichristo futura dicuntur, propter gestorum in quibusdam similitudinem, sub Antiocho Epiphane impleta contendat. Cujus impugnatio testimonium veritatis est; tanta enim dictorum fides fuit ut propheta incredulis hominibus non videatur futura dixisse, sed narrasse præterita. (S. Hyeronimus comment. in Danielem præfat. )

(197) Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, ipsi justitiâ suâ liberabunt animas suas. (Ezech. xiv. v.)

(Etsi) Noe et Daniel et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt : sed ipsi justitiâ suâ liberabunt animas suas. (Ibid. 20.)

Ecce sapientior es tu Danicle ? Omne secretum non est absconditum à te ? Ibid. xxv, 3. )

(198) Daniel in suâ simplicitate liberatus est de ore leonum. ( 1 Machab. 11, 60.)

(199) Cum ergo videritis abominationem desolationis quæ dicta est à Daniele prophetâ stantem in loco sancto, (Matth. xxiv, 15.)

(200) Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ. (Agg. 1, 2.)

(201) Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ dicens: Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta. (Agg., 1 5, 4.)

Ponite corda

Hæc dicit Dominus exercituum vestra super vias vestras ascendite in montem,. portate ligna et ædificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor, dicit Dominus: (Ibid. 7, 8.)

Et nunc confortare Zorobabel, dicit Dominus, et confortare Jesu fili Josedec sacerdos magne; et confortare omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum, et facite; quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum. ( Ibid. 11, 5.)

[ocr errors]

(202) Quia hæc dicit Dominus exercituum: adhuc unum modicum est, et ego commovebo cœlum et terram et mare et aridam : et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus; et implebo domum istam gloriâ, dicit Dominus exercituum. Meum est argentum et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum, et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. (Agg. 11, 7 et seq.)

[ocr errors]

(203) Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam : et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. ( Malach. III, 1. )

(204) In die illâ radix Jesse, qui stat in signum populorum. ( Is. XI 10.)

Legem ejus insulæ expectabunt. (Ibid. XLII, 4.) (205) Plurimi etiam de sacerdotibus et levitis et principes patrum et seniores qui viderant templum priùs cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum flebant voce magnâ. (1 Esdr. 111, 12.)

(206) Voyez ci dessous, art. vII, n.o vii.

(207) Et per eum reconcilians omnia in ipsum ; pacificans per sanguinem ejus sive quæ in terris, sive quæ in cœlis sunt. (Coloss. 1, 20.)

(209) Loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Israel. (Luc 10, 38.)

(209) Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo : et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, suscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. (Matth. 11, 3, 4)

(210) Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph à Nazareth. (Joan. 1, 45.)

(211) Miserunt judæi ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum. Tu quis es? Et confessus est, et non negavit, et confessus est quia non sum ego Christus. ( Luc. 19, 20.)

I

ލ

(212) Convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: si tu es Christus dic nobis ( Luc XXII, 66.)

Circumdederunt ergo eum judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. (Joan. x, 24.)

(213) Scio quia Messias venit qui dicitur Christus Cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. (Joan. iv, 25.)

(214) V. Aet. v, 36, 37 et Josephe antiq. jud. liv. xvII, guerre des juifs liv. 1.

Rursus verò etiam hoc his quæ proposita sunt proximnm addimus, videlicet co quòd tempus adventûs Christi commoverat populum, quod quidem tempus jam aliquo modo instabat circa annos qui erant ab ortu Jesu, et paulò superiùs usque ad demonstrationem prædictionis. Quo circa scribis et legis peritis, ut probabile erat expectantibus eum qui sperabatur, quia tempus. illius è divinis scripturis collegerunt, tumultuatus est Theudas non parvâ multitudine congregata, tanquam opinor Christus esset et post illum Judas galilæus in diebus professionis. Consentaneum est ergo cum Christi adventus ferventiùs expectaretur divulgareturque, judæos ab hierosolymis sacerdotes et levitas misisse ad Joannem per illud; tu quis es? discere volentes num fateretur seipsum esse Christum. ( Origenes in Joannem tom, VIII, n. 6. )

(215) De termino vitæ lib. III sect. 6.

(216) Voyez ci-dessus art. 1. n. xxxIII, note 114.

(217) Percrebuerat in oriente toto vetus et constans opinio esse in fatis, ut eo tempore Judæa profecti rerum potirentur. (Suetonius in Vespas. cap. IV. )

Pluribus persuasum fuerat antiquis; sacerdotum litteris contineri eo ipso tempore fore ut valesceret oriens; profectique judæa rerum potirentur. (Tacitus histor. lib. v, cap. 13.)

(218) Fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in æteruum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus jugiter. ( 2 reg. vii, 16.)

(219) Semel juravi in sancto meo si David mentiar semen ejus in æternum manebit; et thronus ejus sicut sol in conspectu meo ; et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cœlo fidelis. (Ps. LXXXVIII, 36, 37, 38. )

(220) Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet : et requiescet super eum spiritus Domini; spiritus sapientiæ et intellectûs, spiritus consili et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis et replebit eum spiritus timoris Domini ..... In die illâ radix Jesse qui stat in signum populorum : ipsum gentes deprecabuntur : et erit sepulchrum ejus gloriosum. ( Is. xi, I 2, 10.)

:

[ocr errors]

(221) Atque Esaias alius propheta eadem verbis diversis prædicans sic fatur: Orietur virga ex Jacob, et flos à radice Jesse ascendet; et in brachium ejus gentes sperabunt. Stella sanè lucida exorta est, et flos ascendit è radice Jesse, hiç Christus. Nam ex virgine seminls Jacobi qui Judæ pater extitit (Judam autem judæorum patrem esse

« ElőzőTovább »